Page images
PDF
EPUB

petiit De Poësi epica adversus eos qui poëtam reprehenderant.

EXCURSUS IX.

DE CLYPEO ABANTIS.

111, 286' clypeum, magni gestamen Abantis.' Quis Abas ille sit, cujus gestamen, pópnua, clypeus erat, inter interpretes non constat, et per. se parum refert scire, nisi de invento ac doctrina poëtæ etiam in hoc quæras; quæ utique honesta est quæstio. Serviana commenta parum se probant. Abas ille, qui unus e sociis fuit (sup. 1, 125), huc vocari nequit; nam de spoliis, quæ uni er Achivis casis detraxerat Æneas, nunc agitur. Apud Homerum tamen nullus hoc nomine inter Achivos occurrit. Itaque e poëtis cyclicis duxisse videri potest poëta. Equidem olim sic statuebam : quandoquidem ab Homero Abantum ex Euboea virtus celebratur, Iliad. B, 536 sqq., quorum Abas, Neptuni filius, conditor fuit, reconditam aliquam narrationem in animo habuisse videri Virgilium. Nam illi ipsi Abantes a Troja reduces ad Epiri littora tempestate delati circa Ceraunios montes consederant. Vid. Pausan. v, 22, unde Apollon. IV, 1214 Κεραύνια ̓Αβάντων Οὔρεα. Satis itaque animose sub illorum quasi oculis tropæum de Abantibus statuit, fixo clypeo, forte Abantis, in pugna alicui ex Abantum ducibus cæsis inter reliqua spolia erepto. Apud Valer. Fl. 453 inter Argonautas Canthus ex Euboea Abantis avi sui clypeum gestat. Suppetit alia, nescio an probabilior, ratio: Abas fuit ex antiquis Argivorum regibus, Lyncei f. ipse pater Acrisii et Proti, qui armis inter se certantes clypeum, Argolicum saltem, invenerunt: v. Apollod. 11, 2, 1, et ibi Not. p. 276. 277. Jam poëta aut acceperat hoc

traditum, aut fingere tacite potuit, fuisse unum ex Argivis principibus, qui ab Abante ad se hereditate transmissum clypeum gestaret: quem a se cæsum Æneas spoliaverit. Abantis autem clypeus aliam habebat famam ex eo, quod ille a Lynceo Abanti donatus occasionem dederat ludis in urbe Argorum instituendis (in Junonis quidem honorem, Tà 'Hpała, in quibus victor eo honore afficiebatur, ut clypeum in Junonis templo affixum tolleret et in pompa duceret, mox prisco loco reponendum. Unde nota ap. Zenob. et al. ¿ ¿v *Apyes àσnis. V. inpr. Spanh. ad Callim. in P. L. 35). Fabulam narrat Hygin. f. 170, ubi v. Muncker., unde etiam Serviana lucem fœnerantur. Alludit Ovid. Met. xv, 164. ubi Pythagoras agnovit clypeum Euphorbi Abanteis templo Junonis in Argis.' In clypei autem dedicatione Holdsworthus dedicatas ab Augusto post pugnam Actiacam x naves a poëta respici putabat. Veriorem rationem dedisse mihi videor supra Excurs. I ad h. lib. p. 4140.

EXCURSUS X.

HELENI ET ANDROMACHE OCCURSUS IN EPIRO.

111, 294 sqq. Hic incredibilis rerum fama occupat aures' etc. Commentatur in h. 1. auctor de Augusti progenie c. 12. Poëtæ artem ex hoc æstima. Antiqua erat fabula de Æneæ ad Epiri littora appulsu. V. Excurs. de Æneæ Error., qui primus est ad h. lib. Erat porro narratio in NóσTois, et multo magis in tragoediis, etiam in lyrico, Pind. Nem. IV, 82. vII, 50, ubi v. Schol., celebrata (relicto Homero, secundum quem Pyrrhus inter eos erat, qui incolumes in patriam redierant, Odyss. г, 188. 189) de Pyrrhi, Achillis f., regno in Epiro constituto, quam ipsi historici frequentarunt, v. Paus. 1, 11. 11, 23. Justin. XVII, 3. cf. de Nicolay diss. in Mem. de l'Acad. des Inscr. Tom. XVIII, p. 529 sqq., etsi Molossi

Epiri ad se traduxisse videntur, quæ Molossis Thessaliæ debebantur. Cf. Dictys v1, 7-9, quem locum ex veteri poëta descriptum esse apparet; adde c. 12 ex Euripidis Andromacha excerptum: v. Excurs. XII. Alia erat narratio de Andromacha Pyrrho ducta, et de superinducta Hermione, Pyrrhoque ab Oreste caso; de quibus inprimis v. Euripidis Andromache. Ovid. Epist. VIII. Tandem de Heleni in Epirum adventu, sive in captivitatem a Pyrrho abducti (quod poëta sequitur inf. 329 famulo-Heleno; adde Polygnoti tabulam ap. Pausan. x, 25, p. 860, et Tabulam Iliacam et Fabrett. p. 378), sive classe advecti (cf. Steph. Byzant. et Etymol. M. in Bou@gwròs), alia passim in poëtis erant memorata: Pausan. 1, 11. II, 23. De Heleno enim fabulam varie condiderunt poëtæ. Cf. inter alia Sophocl. Philoct. 613 sqq. 1375 sqq. Conon 34. Ovid. Met. VIII, 99, et 335. 336. Adde Quint. Cal. x, 346 sqq. Dictyn IV, 18. v, 9. Multa ex his transcribi possent, nisi brevitatis studium me revocaret. Omnium fundus fuit Leschei Ilias parva, quantum ex Procli fragm. intelligo. Ibi sub extrema belli tempora Helenus ab Achivis captus vaticinatur Trojam capi non posse nisi arcessitis Herculis sagittis, quas Philoctetes servabat. In Carmine autem Cyprio ap. Proclum Helenus suscepta a Paride navigatione περὶ τῶν μελλόντων προθεσπίζει. In eo omnes conveniunt, ut Helenus prudentia et vaticinandi arte clarum nomen habeat: οιωνοπόλων ὄχ ̓ ἄριστος Iliad. Ζ, 76. Cf. hoc libro 359 sq. 433 s. Vide laudd. ap. Jo. Schrader. Emendatt. præf. p. XI sq., ubi in Orphicis de Lapid. X1, 50 eum in Palamedis locum, jam ante Tyrwhittum, sagaciter restituit. Virgilius his commode (etsi adversus temporis rationem, nam anno demum nono a Troja eversa Hermione nubit Pyrrho Odyss. 4 pr., sed v. inf. ad 613 sqq.) usus est ad episodium suavissimum, cui inprimis, nescio quid ad affectum faciens, eo conciliat quod in ipso escensu Enea Andromachen Hectori inferias facientem inducit. 302-305. Ante urbem in luco, falsi Simoëntis ad undam, Libabat cineri Andromache, Manesque vocabat Hectoreum ad tumulum: viridi quem cespite inanem, Et geminas, cau

sam lacrymis, sacraverat aras.' Monendum adhuc est de Hectoris tumulo ab Andromache adumbrato: Hectoreum ad tumulum.' Cenotaphium fuit. Verus Hectoris tumulus Trojæ fuerat: píupa dè σñμ' exeav, Iliad. N, 799. Extra urbem fuisse, ex imitatione Andromachæ apud Virgilium intelligitur; idque declaratum disertius a Dicty IV, 1. 'Interea sepelivere eum haud longe a tumulo Ili regis quondam :' quem ante urbem ad viam versus littus fuisse satis constat, etsi locus verus nondum est repertus. Tzetza Homeric. 486. ̓Εκτὸς τείχους καὶ πόλιος μέγα σῶμα κῄαντες Ες κάπετον κατέθεντο πελώριον Εκτορα δίον. In Tabula Iliaca monumentum est Hectoris effictum, sed lapidibus exstructum, neque extemporaneo simile. Mireris in eo signum leonis impositum, tanquam virtutis symbolum, quod etiam in gemma Musei Flor. (Vol. II, tab. 32) occurrere memini, pugna Achillis cum Penthesilea ad monumentum, forte Ili, facta. Videtur ipse Tzetza innuere 489. Καλὰ δὲ λαΐνεα ποτὶ τύμβον ἀγάλματα Oxav. Saxeum opus ipse Homerus prodit 2, 798. ubi cinerem et ossa Hectoris condunt in urna; hanc in humum demittunt: ἐς κοίλην κάπετον θέσαν, αὐτὰρ ύπερθε Πυκνοῖσι λάεσσι κατεστόρεσαν μεγάλοισι, Ρίμφα δὲ σῆμ ̓ ἔχεαν—χεύαντες δὲ τὸ σῆμα Táλ xíov. Ceterum in Epiri littore talem locorum speciem, πάλιν κίον. qualis ad Ilium erat, animadvertere sibi visus erat Lechevalerius p. 184 de Troade. Notum est, quemadmodum in tragœdia simili modo Choëphoræ fuerint exhibitæ cum ab Æschylo, tum Chrysothemis Electræ soror a Sophocle. Etiam Andromachæ mirus in Ascanium affectus, ex Astyanactis scilicet recordatione, porro adumbrata in nova colonia vetus Troja, Heleni tandem vatis responsa, hæc omnia magnam vim ad animum habent suaviter afficiendum. Ceterum ad nostrorum hominum sensus et mores fabulam hanc traductam esse a Racinio, cujus Andromacha extat, vix

monere necesse est.

EXCURSUS XI.

POLYXENÆ IMMOLATIO.

III, 321-324 'O felix una ante alias Priameia virgo, Hostilem ad tumulum Trojæ sub moenibus altis Jussa mori, quæ sortitus non pertulit ullos, Nec victoris heri tetigit captiva cubile!' Fundus sententiæ in Eurip. Troad. 626 sqq. Felix utique poëta in ejus exornatione. Sæpe eam tragici cum gravitate et miseratione adhibuere; nimis luxurianter Seneca in Troad. 143–163 · Non est Priami miseranda mei mors, Iliades' etc., ubi ad v. 148 etiam ex oratoribus exempla laudat Gronov. Ceterum varietas et in hujus fabulæ tractatione est. Achilles Polyxenæ amore captus in insidias inciderat: umbra ejus amatam puellam sibi postulat debitam prædæ partem. At Polyxena Achillis amore flagrans ad ejus tumulum manus sibi infert apud Tzetz. Posthom. 498 sq. ubi cf. Jacobs. Laudat Tzetza auctorem Flavium 503. Est is Flavius Philostratus, vana commenta pro fabulis antiquis apponere solitus. Mactata est Polyxena ante Ilium ad Achillis tumulum in Sigeo: quod Virgilius quoque sequitur. Contra, cum Euripide in Hecuba, alii in Thracia demum Polyxenam immolari faciunt, quos sequitur Ovidius Met. XIII, 442 sqq. De sortitione, xλnpwσe, hac captivarum ducibus Græcis in prædæ parte assignandarum loc. class. Eurip. Troad. 235 sqq. Cf. Quint. Cal. XIV, 382 sqq. et Tabula Iliaca n. III sqq. et Fabrett. p. 378, add. Polygnoti tabulam in Pausan. x, 25. 26, cf. sup. ad 11, 766.

EXCURSUS XII.

NEOPTOLEMI CÆDES.

III, 327 sqq. Nos, patria incensa, diversa per æquora vectæ Ast illum-Orestes Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.' Primum de hoc monebo: Andromache

« PreviousContinue »