Page images
PDF
EPUB

montes Ceraunios provehuntur, cumque per noctem littorum tuta subiissent, altero mane Italiam conspiciunt, 506-529. Trajectu facto Portum Veneris paulo supra promontorium Sallentinum vel Iapygium dictum subeunt, et Palladi Junonique sacra faciunt, 530-548.

Mox sinum Tarentinum, oram Bruttiorum, et Siciliæ fretum prætervecti in Cyclopum littore escensionem faciunt; sed recepto Achemenide, qui ab Ulysse relictus fuerat Ulysses igitur paulo ante, et quidem, quod poëtæ præter Homeri fidem ponere licuit, ante tres menses v. III, 645 in his littoribus erraverat), Polyphemi metu classem iterum expediunt, et littus Siciliæ orientale et Australe prætervecti in occidentali littore supra Lilybæum promontorium Drepani portum ad Erycem intrant. Hic dum a longis erroribus recreant se, sub æstatis exitum (cf. an. seq.), Anchises moritur, 111, 549–714. '

I

[ocr errors]

NOTA.

In temporibus, quæ nunc succedunt, ordinandis magnam difficultatem injecit ipse poëta, qui discessum e Sicilia et accessum ad Africam septimo errorum anno factum diserte memorat v. extr. libri 1 'nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas;' idem tamen reditum in Siciliam hoc eodem anno septimo factum narrat lib. v, 626 Septíma post Trojæ excidium jam vertitur æstas.' Ea tamen si eo, quo fecimus, modo conciliari possunt, concidit poëtæ reprehensio. Nolo in exponenda difficultate otium consumere, quam jam veteres versavere. V. Servium ad lib. v, 626, cujus nota tandem in his verbis subsistit: Ergo constat, quæstionem hanc unam esse de indissolubilibus; quas non dubium est emendaturum fuisse Virgilium.' Si quis itaque poëtam in tempore Eneidi suæ constituendo sui parum memorem fuisse dicat, non multum habeo quod reponam. Illud tamen

[ocr errors]

male haberet, quod poëta temporis notas disertis verbis apposuit, quas, si abfuissent, nemo desideraturus aut in hanc quæstionem descensurus fuisset. Etsi vero expediri illa nequit, ita ut nihil forte reponere possis, alterutrum tamen sumendum est, aut sub finem anni autumno exeunte Eneam ad Africam accessisse, et altero anno primo vere discessu facto in Siciliam reversum esse; aut vere demum sequentis anni solvisse Æneam ex Sicilia, Carthaginem appulisse et eadem æstate in Siciliam rediisse. Hoc si sequare, saltem versuum istorum ratio ac sententia constat. Igitur, dum meliorem rationem aliquis docuerit, teneamus hoc. Certe Catræum, quem ad lib. v pr. de his disputasse videmus, omnia ad lubitum fingentem audire piget. Nec Wood, qui Iliadis et Æneidis tempora constituenda alio opere sibi proposuerat (p. 229 sq. et p. 254. vers. germ.) satis probabilia amplexus esse videtur.

a. c. N.

1178

Error. Æneæ

a. 7

a Troja capta
a. 6

Vere, ut e sequentibus probabile fit, quando navigandi tempus aderat, classis Æneæ e Sicilia solvit versus Tyrrheniam et Latium. Ab hoc demum tempore res Æneide comprehensæ exordium habent: v. lib. 1, 38 sqq. Vix illa altum tenet, cum subito gravissima tempestas orta, quam poëta ab Eolo Junonis rogatu immissam prodit, versus Africam naves rejicit; sex circa Ægimuri Aras, ex adverso Carthaginis, partim scopulis partim arenarum vadis illisæ, una a mari hausta, omnes a ventis fluctibusque admodum vexatæ, subsidente tandem tempestate vix in Africæ littus sed diversis partibus ejiciuntur (1, 38-162). Æneas quidem cum septem navibus (1, 174 et 387) inter Apollinis et Mercurii promontoria, qui nunc Tunitanus sinus est, portum subit, ad Aquilariam, objectu insulæ, quæ altera ex Ægimuri Aris esse videtur, a ventis tutum (v. Excurs. ad 1, 159 sq.). Altero die ad exploranda loca digressus, et a matre Venere, sub Nymphæ specie obvia facta, confirmatus animo, novam urbem Carthaginem de colle urbi imminente prospicit. Degressus inde dum in novo Junonis templo opera singula contemplatur, Dido regina eo procedit, a qua benigne Æneas excipitur moxque socios cum parte classis, quam desideraverat, recuperat (1, 163—ad f. libri); casus suos inter epulas factas narratione exponit (lib. II—et III).

[ocr errors]

Gesta hæc anni hujus vere; quod constat, si cum lib. v, 626 sq. compares illa: Nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus astas,' 1, 759. 760. Itaque I, 35-' multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum.'

Desidet aliquot menses apud Didonem Æneas, tandem Deorum monitu hac ipsa æstate ex Africæ littore solvit, ingruente tamen illo tempore, quo turbari ventis mare solet. Versus sunt hi: Iv, 52 causasque innecte morandi, Dum pelago desævit hyems, et aquosus Orion; Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum.' Mox 193 Nunc hyemem inter se luxu, quam longa, fovere' etc., tandem v. 309

[ocr errors]

Quinetiam hyberno moliris sidere classem, Et mediis properas Aquilonibus ire per altum.' Facile ex his colligat aliquis, hyemem apud Didonem fuisse exactam, nec nisi sequente vere hinc discessisse Trojanos. In astruenda hac re multus est Bargæus. V. Jo. Mich. Bruti Epp. Cl. Viror. p. 75 sqq. Possis etiam, quod alii, v. c. Catrous, faciunt, ita statuere, sub anni superioris exitum Æneam ad Carthaginem accessisse ibique hyemem exegisse. Sed neutra harum opinionum difficultatibus caret. Nam sic poëta sibi ipsi adversaretur, qui septima astate Africam adiisse, et septima æstate item Siciliam repetiisse diceret eos, qui diversis tamen annis hoc et illud fecissent. Nec loca, quibus hyems memoratur, necessario ad brumale tempus ducunt. Sed primo loco de tempestate agitur, qua Æneas ad Carthaginem fuerat appulsus; est enim dies ab adventu secundus; neque altero loco hyems aliter accipienda, quam de tempore procelloso, quod, quale fuerit, tertio loco apparet, hyberno sidere et Aquilonibus ; qui esse possunt illi ipsi stati venti, etesiæ dicti, quos paulo ante ad a. 1 medio Julio et Augusto flare diximus. Cf. Not. ad 1, 539. Etiam lib. IV, 429, 430 extremum hoc miseræ det munus amanti: Expectet facilemque fugam, ventosque ferentes.' Nec Orion lib. 1, 539. IV, 52 aliam quam tempestatis ortæ significationem habet. Cf. Serv. ad v, 626, et Cerdam ad e. 1.

[ocr errors]

Solvit igitur Æneas Carthagine; vento tamen adversante cursum versus Italiam non tenet, sed ad Siciliæ littora delatus apud Erycem iterum in terram escendit, lib. v, 1-34. Hic anniversarias patris Anchise Manibus inferias facit et ludos funebres instituit v, 35-603. Tempora ex his colligas v. 46 Annuus exactis completur mensibus orbis,' et 626 Septima post Trojæ excidium jam vertitur æstas' etc. Interea Trojanæ mulieres longi erroris tædio victæ, ut tandem in Sicilia considendum esset, classem incendunt; quatuor naves combustæ, reliquæ reparatæ. Tum Æneas, relicta apud Acesten comitum parte, qui Ægestam seu Segestam incolant, cum meliore parte naves solvit versus Italiam et hac ipsa æstate Tiberina ostia subvectus in

agrum Laurentem escendit. Sed de his alio loco videbimus. Ad hunc autem annum sub æstatis exitum hæc esse referenda, ex his patet: Ludis apud Erycem altero ab escensione die (v, 42) indictis inferias (v, 42-103) dieque nono ludos faciunt (104 sqq.): hoc eodem die classis cremata. Ad eam reficiendam et novam urbem designandam novem dies dati v. 762. Proximo die discedunt v. 763 sqq.

Quæ poëtam impellerent, ut in plures annos dispesceret Æneæ errores, qui secundum historiæ fidem altero vel tertio anno absoluti fuerunt, meo qualicumque judicio videntur fuisse plura. Primum quidem, quod majorem facit admirationem et ipsum hoc, quod non uno alterove anno sed per septem annos continuos heros Eneas fatis adversis fuit jactatus; æmulatus porro est poëta errores Ulyssis; et poterat omnino majorem rerum casuumque varietatem intra tale tempus congerere et includere; multa ex historia T NóσTwv, de casibus Achivorum, seriore nonnullorum in patriam reditu, infelici Agamemnonis fato, Pyrrhi cæde et Heleni regno Epirotico (111, 295 sqq.), de coloniis Achivorum in Italiæ littore, memorare non potuisset, nisi Æneæ errores in aliquot annos dispertitus esset. Tandem hoc ipso invento cavit poëta, ne rem parum probabilem narrare videretur, qui factum esset, quo minus Trojani in Achivos domum reduces inciderent, qui tamen et ipsi a Troja solventes Thraciam petierant, aut, ne Ulyssis navibus occurrerent, quæ tamen eodem mari, iisdem erroribus, ad eadem fere littora ferebantur.

EXCURSUS III.

POLYDORUS.

111, 49. De Polydoro narratio ab aliquo Noorwv scriptore inventa, a Tragicis fuit ornata, variis quidem modis, ut vel

ex Servio ad h. 1. et Hygino fab. 109 intelligitur: namque ad Ilionen sororem Polymnestori nuptam missum eum educandum illi narrant; porro a rege ignaro filium ex Ilione susceptum fuisse necatum pro Polydoro. V. Excurs. XXIV ad lib. 1. Homerus utique aliter, apud quem Polydorus ab Achille occiditur Iliad. r, 407 sqq. Virgilius ante oculos habuit Hecubam Euripideam, in ipsis adeo verbis, statim a principio. Cf. Not. ad v. 22 sq.

EXCURSUS IV.

[ocr errors]

6

III, 73-77. De Delo: gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Ægæo.' Appellatur ita non simpliciter, quatenus insula ; ita enim locus langueret; sed respectu ad antiquiorem fabulam, quæ nunc quidem satis expediri non potest. Servius tamen: Postea,' inquit, supplicante Jovi Latona, levata superferri aquis cœpit. Hæc primo Neptuno et Doridi fuit consecrata, postea-Latona-littoribus suscepta est.' Similiter Strabo VIII, p. 574 A, Delum primo Neptuno sacram, mox Latonæ pro Calauria cessam, ex antiquis poëtis narrat. Quem locum cum aliis conjecturis jam occupatum video a Viro doctiss. in Exerc. de Delo Misc. Obss. Vol. VII, p. 79. Omnino mihi videor Græci poëtæ vestigia et ipsa verba in hoc versu 74 animadvertere: Nnpñós te dáμagti Ποσειδάωνι τ' ἄνακτι, vel Ποσειδάων Αἰγαίῳ, in hunc vel similem modum; aut propius ad verba nostri: Nnpeïdwv μntρós TE Ποσειδῶνός τ' Αἰγαίου. Multorum autem carminum argumentum olim fuit Delus. V. laud. Exercit. p. 3, et noster supra Georg. III, 6 Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos?'

In iisdem versibus Apollo Delon-' Errantem Gyaro celsa Myconoque revinxit,' si elegantiam poëtarum sequaris, 'celsa Mycono,' epitheto posteriori voci adjecto, jungenda videntur. Sane Ovidio quidem Met. vII, 463 humilis My

« PreviousContinue »