Page images
PDF
EPUB

rex Fulminis afflavit ventis, et contigit igni.' In Homerico Hymno in Ven. 287-289 tantum hoc minatur Venus: sin edixeris meos amplexus et palam extuleris: Ζεύς σε χολωσά μενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ ; sc. non ut ictus intereat, verum ut afflatu debilitetur. Qui primus hoc disertius exposuerit (cyclicus an tragicus, e quo forte rem narrat Hygin. f. 94), non reperio: sed quisquis ille fuit antiquior poëta, vocabulo utique pйvas usus erat: quod alii ad cæcitatem retulere, cum proprie quamcumque corporis seu truncationem seu debilitationem innuat. Similis amphilogia fuit in Thamyri. V. Schol. ad Iliad. B, 599. Adde de Phineo Apollod. 1, 9, 21, et πηρος, πήρωσις tandem absolute pro excæcatione ibid. 111, 6, 7. Ulcus ex fulminis ictu purulentum mansisse in Anchisæ corpore Sophoclis versus ex Laocoonte supra Disquis. 11 s. v. laudati, ut quidem a Plutarcho ascripti sunt, arguunt. Versus ap. Dionys. 1, 48 sic leguntur: Æneas ad portam est, ut discedat,

—ἐπ ̓ ὤμων πατέρ' ἔχων κεραυνίου

Νώτου καταστάζοντα βύσσινον φάρος.

est adeo vтov xepaúviov ' dorsum fulmine percussum,' et Anchises, cujus dorso vestis injecta defluit, dicitur xaraσrálwv τὸ βύσσινον φάρος, (κατὰ) τοῦ νώτου. Ad longe diversa Plutarchi locus ducit de virt. et malit. p. 100 D, ubi animi hilaritas diffundere se dicitur per omnem animi corporisque habitum: ὡς γὰρ ἀρώματα τρίβωνας εὐώδεις καὶ ῥάκια ποιεῖ, τοῦ δὲ ̓Αγχίσου τὸ ῥάκος ἰχῶρα πονηρὸν ἐξεδίδου,

μοτοῦ καταστάζοντα βύσσινον φάρος,

οὕτως μετ ̓ ἀρετῆς καὶ δίαιτα πᾶσα καὶ βίος ἄλυπός ἐστι καὶ ἐπι TEPS. Secundum hæc Anchisa vestis saniem malam edebat destillantem ex vulnere per pallam byssinam. Id tamen quomodo satis commode ex tragici verbis effici. possit, in promtu non est : nam in versibus erit πατέρα καταστάζοντα (κατὰ) βύσσινον φάρος (ἐκ) μοτοῦ κεραυνίου : ut μοτὸς vel μοτὸν, linteum concerptum in vulnus indi solitum (Hesych. μóra, tλngoũvтa τὴν κοίλην τῶν τραυμάτων ῥάκη. nostrum Charpie), pro ipso vulnere dictum sit: erit porro xaraσтála absolute dictum pro καταστάζειν ἰχῶρα, αἷμα, φόνον, aut simile quid. Tertia forma Delph. et Var. Clas.

Virg.

12 F

apud Soph. Philoct. 796 est: oráles yàp av moi poíviov Tóď èx βυθοῦ Κηκῖον αἷμα. Verum tamen idem v. 844 ‘Ιδρὼς γέ τοί νιν πᾶν καταστάζει δέμας dixit propius ad nostrum locum. Interpres Plutarchi et Meziriac. ad Ovid. Heroid. T. 11, p. 144 μοτοῦ cum Φάρος jungunt: parum commode; hic etiam in Plutarcho 'Αγχίσου τὸ ῥάκος minus bene in ἕλκος mutat: nam opponuntur vestimenta, quæ aromata exhalant, et Anchisæ vestimentum tetrum odorem exhalans. Verum satis de hoc loco, cujus illustrationem a doctissimis editoribus Sophoclis et Plutarchi aliquando expectamus. Nunc potissimum illud tenendum, cum Anchisa personam omnino poëta egregie tueatur, quippe cui semper det partes jubentis, præcipientis, monentis, quod ad parentum ac senum temporibus heroicis auctoritatem ac sanctitatem præclare est comparatum, inprimis tamen ei divinandi et cum auguria, omina ac somnia, tum oracula interpretandi facultatem tribui a Virgilio, ut lib. II, 687 sqq. 111, 9. 538. vii, 122 sq., quod Ennii non modo et Nævii auctoritate facit, sed Græcorum fere scriptorum consensu. Ennii versus erat: Atque Anchises doctu', Venus quem polcra Dearum Fari donavit, divinum pectus habere:' Fragm. p. 11, ubi Columna locum Nævii apposuit. Uterque habetur in Probo ad Ecl. vi, et in Pomponio ad h. 1. Etiam Sophocles in Laocoonte Eneam induxerat in Idam secedentem Anchise patris jussu, qui partim acceptorum a Venere mandatorum memor (ex quibus Virgilius mandata Veneris Æneæ data adumbrasse videtur 11, 619 sqq.) partim prodigium, quod modo in Laocoonte ejusque filiis acciderat, interpretatus, urbis interitum prævidebat apud Dionysium 1, 48. Veneris jussu Eneam fugisse, etiam apud Cononem invenias Narrat. XLVI, quæ et monuerat urbem eo loco condendam, ubi bovem sibi admugire deprehensurus esset; et a Venere servatum Eneam cum Anchise, narrat Tryphiod. 642 cum Quinto XIII, 326. At Mercurio duce discedit Æneas in tabula Iliaca; et in Inscript. Regillæ Herodis v. 23 loco notato Disquisit. II,

S. VII.

[ocr errors]

De Creusa Excursu XIV egimus. Sed, quam varie Ænei

dis argumentum a poëtis tractatum fuerit, etiam ex conjuge Æneæ data apparet. Codonen et Anthemonen ipsi in matrimonio habitas ex iisque duas filias susceptas in Arcadia relictas vel elocatas ex Agathyllo Arcade videas apud Dionys. Halic. I, 49; at Anii filiam, Launam, Æneæ desponsam, videbimus Excurs. I ad lib. tert. Hinc etiam in liberis assignandis magna diversitas; cf. Dionys. Hal. 1, 72.

Quod tandem ad Ascanium attinet, Homero ipsi nunquam memoratum, eum quidem in Troade relictum novum constituisse regnum, paulo ante a nonnullis proditum vidimus. Communior tamen opinio, secundum Dionysium Halicarnass. quoque et Strab. XIII, p. 608 A, fuit hæc, eum cum patre in Italiam venisse. Ascanii nomen in fuga demum ipsi inditum, cum prius esset Euryleon, apud Dionys. 1, 65 reperias, adde Orig. G. Rom. 14, quod et ipsum antiquo poëtæ deberi videtur. Alios duo parvulos filios abductos ab Ænea tradere, alios unum, cui Iulo cognomen, post etiam Ascanio, fuerit, secum extulisse ;' Q. Lutatius scriptum reliquerat, v. Orig. G. Rom. c. 9, et sic ex Hellanico narrat Dionys. 1, 47 relicto Ascanio Æneam reliquos liberos cum patre et Diis Patriis secum avexisse. Ascanium tamen, etsi relictum in Troade, mox, cum pater in Macedonia obiisset, eo accessisse novosque colonos inde secum in Italiam abduxisse, tradiderat alius vetus auctor, quem Schol. Iliad. N, 459 exscripsit, loco jam supra memorato. Multo major circa Ascanium diversitas post adventum in Italiam; sed de his nunc non agimus. Vid. Excurs. 111 ad lib. XII.

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. III.

DE ÆNEÆ ERRORIBUS.

CUM crrores Æneæ magna cum doctrina persecutus sit poëta, nobis autem hoc propositum sit, ut eam doctrinam curiosius exquiramus: agedum, ut ea penitus inspiciatur, de cursu, quem Æneas tenuit, paulo accuratius videbimus, adhibitis iis, quæ ab aliis scriptoribus eadem de re erant tradita.1 Ante omnia monendum est, cum certam sedem, quam peterent, nondum haberent, Trojanis proxima littora Thraciæ legenda fuisse; mare autem recta ne trajicerent, metus prohibere debuit, ne aut Achivi in patriam redeuntes eos insequerentur, aut ipsi in Achivorum classem dispersam inciderent.

Ex portu Antandri Æneas navibus xx solvit: lib. 1, 385 'Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor.' Eundem numerum habuit, cum anno abhinc septimo Sicilia discederet. Nam 1, 174 septem navibus ipse ad Africæ littus appulerat; x11 aliæ aliis locis 1, 394 sqq.; una Orontis fluctibus mersa 1, 117. In altum evectus primum Hellespontum classe petiit, et, ut tum navigantium mos erat, ut littus legerent, ad ostia Hebri appulit urbemque Enum, seu Eneadas, ut poëta appellat, condidit III, 16-18. V. Excurs. II de Annis Error. Æn. a. 2. Dubitari enim non potest, poëtam de hac urbe cogitasse, quandoquidem fabulam de Polydorf umbra subjicit, quæ a vicina Chersoneso bene co traduci potuit. V. Not. ad 111, 13. Latius paulo Ovid. Met.

NOTA.

Video nunc similem conatum Abb. de Pluche in Concorde de la Géographie des différens àges (1764),

ubi p. 356 La Géographie de l'Enéide, ou le Voyage d'Enée.

XIII, 429 'Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus, Bistoniis habitata viris,' etc. Sed in Chersoneso Polymnestoris sedem fuisse dubitari nequit. V. Eurip. Hecuba 569 sqq.; nam iisdem locis Hecuba in canem fuit mutata. Et Cynossema erat ad Hellespontum apud Sestum. V. Pollux v, 5. Intpp. Steph. Byzant. ad h. v. Cellar. Geogr. ant. Etsi non defuere, qui et in hoc discreparent, uti Dictys v, 16, sed de communi fide, quam poëtæ secuti sunt, nunc quæritur.

Habuit autem Virgilius in hoc consentientes plerosque e Romanis scriptoribus. Mela 11, 2 'Eximia est Ænos ab Enea profugo condita.' Plin. IV, 11 Os Hebri-oppidum Enos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio;' adde Solin. c. 10, et ibi Salmas. miscentem ea, quæ apponit. Etiam Ammian. XXII, 8, ubi v. Vales. cf. Serv. ad I, 1 et 17. Nec tamen poëta hujus opinionis auctor est putandus, sed habuit veteres auctores, quos sequeretur, etiam inter Romanos Q. Lutatium, nam is in Historiis similia tradiderat: Æneam primum Thraciam appulsum, Enum ex suo nomine condidisse, dein cognita Polymnestoris perfidia ex Polydori nece, inde digressum.'

Cur tamen poëta non Ænum sed Eneadas urbis nomen prodidit? Scilicet Æneadas recte dixeris incolas, eorumque adeo nomine urbem potuit insignire, ut tot aliæ urbes, v. c. Gabii, Tarquinii, incolarum nomine designabantur. non ab Æno, verum ab Ænea, Aveia, duci potest. illa ad Hebrum urbs etiam Aveia appellata fuit? probabile, hoc ita se habere.

Sed id An igitur

Atque fit

Scilicet alia, eaque constantior, inter Græcos maxime, fama obtinuit, ad Chersonesum Pallenen Eneam appulisse, ibique Æniam (Avesav) urbem condidisse. Inhabitabant illam tum Thraces Crusai vel Crossai, fidissimi Trojanorum socii. Hæc Dionysius ex Hellanico docet lib. 1, 47 et 49. conf. Herod. VII, 123 et ibi Not. (Chryseos Thracas scriptum videas apud Pompon. Sab. ad Æn. III pr., sed ejus tota nota ex Dionysio est descripta, ex eoque emendanda; utí

« PreviousContinue »