Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS XI.

DE PRIAMI NECE.

11, 506 Forsitan et Priami fuerint quæ fata requiras.' Etiam super Priami cæde narrationis fuit diversitas. Adeat, qui singula cognoscere cupit, Servium, Pompon. Sab., Quintum XIII, 220-241 sqq. Abstractum ab ara ad fores regias a Neoptolemo cæsum Lesches narraverat: ut est apud Pausan. v, 27, p. 865. Virgilius vulgarem rationem, quæ tamen cum altera conciliari potest, sequitur, cujus fundum fuisse 'Ixlov Tépow Arctini nunc ex Proclo comperio: eximie tamen omnia ornavit. Sed ab Euripide Troad. 479. 481 seqq. mutuatus est ea, quæ de Hecuba 515-525 egregie ad miserationem ficta sunt, simul tamen Homeri ductu Iliad. 2, 200 sqq. (non ex Iliad. П, 108 sqq.), ubi Priamus ad Achæorum castra iter suscepturus, stat v péoy gxa libans et preces faciens ad Jovem. Polita cædem memoraverant et alii, ut e Quinto. Cal. XIII, 214 intelligitur, et forte primo loco Stesichorus in 'Ixiou répre, ut ex Tabula Iliaca conjicias, quæ totum hoc factum eodem modo, ut Virgilius, exhibet n. 105. 106. Nam Lesches de Priamo aliter tradiderat, ut jam ex Paus. x, 27 notavimus. Quæ vero ad miserationem poëta comparata interposuit, non alibi invenio; etsi orationem Priami ad Pyrrhum habitam recitat Quint. Cal. XIII. 225 sqq. Tryphiodorus affectum infert non male v.624 sqq. Porro Priamus ad aram Jovis Hercei (Epxelov) cæditur, communi poëtarum et grammaticorum narratione. Sed in hac difficultas occurrit. Veteres enim Græci eam in aula sub dio positam memorant. Athen. IV, p. 189 E "Oμnpos de τὴν αὐλὴν ἀεὶ τάττει ἐπὶ τῶν ὑπαίθρων τόπων. Ενθα ἦν ὁ τοῦ 'Ερκείου Znvòs Bauós. (scilicet apud Homerum qui ædes intrat, primum ἕρχος, in hoc αὐλὴν subit, tum πρόδομον, tandem ad θάλapor procedit). Vide Eurip. Troad. 482. 483. Pausan. IV, 17, p. 321. x, 25. p. 865, adde 11, 24 (ubi narrat, Jovis hu

[ocr errors]

jus Hercei signum trinis oculis fuisse, transportatum Argos a Sthenelo; is enim illud in prædæ parte acceperat: lib. vIIL, 46, p. 694). Quintum Cal. XIII, 222, ubi not. Tryphiod. 622, alios Cerda laudavit. Nec aliter Aids ßwuòs 'Egxelov in Ulyssis domo: erat in aula: Odyss. X, 335. 376. 379. Sed primo loco nominare licet Arctinum 1. 1., e quo Proclus: xal Νεοπτόλεμος μὲν ἀποκτείνει Πρίαμον ἐπὶ τὸν τοῦ Διὸς τοῦ ̔Ερκείου βωμὸν καταφυγόντα. Virgilius ex parte hos auctores ante oculos habuit, ex atrio tamen in impluvium rem traduxit; Penates enim memorat (privatos utique Priami, puto, non publicos), quorum ara in penetralibus tecti esse solebat, sub impluvio, non in aula. Ædibus,' inquit, 'in mediis, nudoque sub ætheris axe Ingens ara fuit.' Forte dicas illum aut (quo Servius ducit) Jovem per Penates esse interpretatum (etsi plura simulacra, non unum Jovis signum, videtur agnoscere v. 517. Sed et de uno intelligi potest, et cf. Ovid. Met. XII, 412. 413), aut Penates pro ipsa domo dixisse, quam inumbrabat laurus; ut jam Cerda acceperat. Sed hæc dura sunt; et manendum est in hoc: Virgilium Romanum morem esse secutum, posthabito more Græcorum: quem in Tragicis quoque reperies; ut ap. Sophoclem Elect. 1391 (Br. 1374.) χωρεῖν ἔσω, πατρῷα προσκύσανθ ̓ ἕδη θεῶν, ὅσοιπερ πρόπυλα ναίουσιν τάδε. Ceterum si alii, ut Quintus Cal. VI, 147. XIII, 436, aram Jovis Hercei in arce ponunt, recte utique hoc faciunt; nam regia Priami erat in arce.

11, 567 sqq.

EXCURSUS XII.

DE HELENA RECEPTA.

Helenæ recuperationem varie a veteribus poëtis fuisse expositam, vel ex lib. v1, 525, ubi illa et urbem et maritum Deiphobum Achivis prodit, et ex imitatoribus, quos habemus, apparet: v. Quint. Cal. XIII, 354 sqq.

385 sqq. (ubi, quæ hic de Ænea memorantur, Menelao tributa videbis: impetum occidendi Helenam et Veneris interventum) XIV, 39 sqq. Tryphiod. 602-621. Multo magis variarunt narrationem Tragici pro consilio suo, et modo crimen et culpam perfidiæ in eam cumularunt, modo extenuarunt. In Arctini Excidio Ilii ita traditum erat: Mevéλaos dÈ ἀνευρων ̔Ελένην, ἐπὶ τὰς ναῦς κατάγει, Δηίφοβον φονεύσας. Euripidem plane hic deserit Virgilius, si nobilissimum Troadum locum compares 860-1058. Mox limina Vesta Servantem' dixit Helenam. Ad templum Vestæ referunt, ad quod illa (quippe domo incensa v. 310.) confugerat; quod sane esse debuit in Pergamo, acropoli, ut templa alia: de quibus sub f. Excurs. IX dictum est. Vestam autem Æneas abduxit, cum Ilio excederet: 11, 296. 297. V. Excurs. eund. Erat Helena in thalamo Deiphobi, unius ex Priami filiis; adeoque, ut reliqui stirpis regiæ, in ipsa regia. Cf. sup. 503. Iliad. Z, 242 sqq. Pugna gravis facta est ad eam domum, Menelao et Ulysse irrumpentibus: Odyss. 0, 517. Æn. vi, 525 sqq. Paride autem a Philoctete occiso, Deiphobus Helenam abduxerat: v. Eurip. Troad. 952 sq. cf. Conon. Narr. 34 et sup. not. ad v. 310. nunc etiam Jacobs ad Tzetz. Posthom. 601. 729. Nec minus luxuriarunt Tragicorum ingenia in reducenda Helena: cum Homerus simpliciter eam cum Menelao domum rediisse narrasset. Alia esse debuere commenta lyricorum, ut Pindari, Stesichori (cujus fuit xaryopía 'Exévns et maλıdía: de qua v. Pausan. 111, 19) Ibyci, Simonidis. Cf. Eustath. ad Iliad. N, 417. Singulare est, quod cum Antenoridis Helena Cyrenen pervenisse narratur: Pindar. Pyth. 5, 110. Verum Antenoridæ erant in comitatu Menelai, cum quo illa inter ceteros errores, per quos maritus jactatus fuit, etiam Libyam adiit. Exposuerat hæc Lysimachus v NóσTOS. Cf. Schol. ad Lycophr. 874.

EXCURSUS

XIII.

ANCHISES HUMERIS ÆNEÆ ASPORTATUS.

[ocr errors]

II, 721-723 Hæc fatus-Succedoque oneri.' Plurium veterum monumentorum notum argumentum, inprimis gemmarum et numorum, v. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 373. 374, in qua n. 109 hæc etiam Æneæ fuga occurrit, et quidem Mercurio duce; (de quo v. Disquis. II, S. VII.) et Saxius ad Virgilium Justic. T. iv, p. 41. Præiverat haud dubie inter Cyclicos Lesches in extremis libris, qui sub Arctini nomine memorati sunt Proclo: ubi tamen maturius urbem relinquit Æneas; serius apud nostrum, et in Quinto Smyrn. XIII, 300 sqq. add. Tzetza Posthomer. 737. Disertissime exponit Æneæ discessum ex urbe Dionys. Hal. 1, 46. 47. et quidem ex Hellanico, ut ipse testatur c. 48. Subjicit deinde diversa a Sophocle in Laocoonte, et a Menecrate. Ut autem humeris asportandus esset Anchises, non tam decrepita senectus, quam debilitatio ex fulminis afflatu effecerat. V. Exc. XVII. Observare licet etiam in gemmis nonnullis Tò Búrovov págos in Anchisa tergo fluctuans, quod Sophocles in Laocoonte notaverat ap. Dionys. Halic. 1, 48. de quo v. Disquis. II, s. v. et inf. Exc. xvii.

EXCURSUS XIV.

DE CREUSA.

11, 735 Creusa in Polygnoti tabula apud Delphos inter captivas erat relata. V. Paus. x, 26, ubi addit, secundum alios eam tanquam Æneæ uxorem per Deorum Matrem ac Venerem a servitute fuisse liberatam. Atque hoc sequitur

Virgilius hactenus ut Cybelen memoret; v. 788. At Lescheus eodem Pausania teste et Cypria carmina Eurydicen Æneæ uxorem ediderant. Videntur tamen iidem eam Eneæ fugæ comitem addidisse; namque in Tabula Iliaca n. 109, quæ ex Lescheo magnam partem expressa est, uxor Eneam sequitur. Creusa Sophoclis fuit fabula, sed, an ad hanc nostram trahenda, ignoratur. Creusæ nostræ et Apollinis filium Anium, nepotem Andrum, tradebant scriptores, qui de Andriorum originibus scripserant. V. Conon. Narrat. XLI. Cf. Excurs. I ad lib. III. Mox, ubi Æneas portis se appropinquasse narrat, Porta intelligenda est ab hoste aversa, versus Idam et partes Australes, unde tamen non minus littus peti poterat. Quintus Cal. x, 338 sqq. ex antiquioribus poëtis cyclicis, ut arbitror, quatuor portas Troja memorat: Scæas, Idæas, tertiam, quæ versus campi planitiem, et quartam, quæ ad Simoëntem ducebat. Scææ versus occidentem spectabant, eædem etiam Dardaniæ dicta; etsi has alii versus orientem sitas esse volebant, vide Eustath. p. 608. 609. 1274, 1, et Hesychium in 4apdáviai. Adde Daret. Excid. Tr. c. 4. Hæc per se levia ac vana in Troja topographia ad poëtarum loca nonnulla declaranda utilitatem habent. V. de ea Commentat. in Tom. VI Commentatt. Soc. R. Gott. et quæ posthæc in libello de Troade sunt disputata.

EXCURSUS xv.

PRÆDICTIO ADITUS HESPERIÆ OBSCURA.

11, 781. 782 Et terram Hesperiam venics; ubi Lydius, arva Inter opima virum, leni fluit agmine Thybris. Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux Parta tibi.' In his versibus gravis censura poëtæ occurrit. Audierat scilicet Æneas jam tum ex Creusa, quam in terram fata eum essent ductura: norat Hesperiam et Tiberim; ipse Tiberim in dis

« PreviousContinue »