Page images
PDF
EPUB

alia religio Neptuni erat. Cum his Penales e religione antiqua Samothracica.

Commode his numinibus et sacris memorandis usus est Maro: e templo Palladis Palladium raptum II, 165 sq. ex Iliad. 2, 297, et in idem pompa cum peplo ducta 1, 434 sq. Aliud Palladis templum in urbe fuit: e quo Cassandram abstrahi vident Trojani 11, 404. 425, nam ab hoc ad arcem pergunt Æneas et socii 437. Apollo Thymbræ, et Sminthei nomine Chrysæ, tum in ipsa arce, Pergamo, templa habuit: unde ejus sacerdos Panthus 11, 318' arcis Phoebique sacerdos.' Add. 429. 430. Apollini cum Neptuno sacra facit Æncas ini, 119 tanquam Diis patriis. Scilicet ille Trojæ tutela et præses deus: vi. 56. Neptuni sacerdos Laocoon sacra ex antiquo more ad littus faciens 11, 201. Cybele e Creta repetita III, proprie ad Phryges spectabat: in Ida coli solita : ix, 80 sq. X, 252 sq. Vestam addit Virgilius, (11, 567 ubi Helenam limina Veste servantem memorat; et 11, 296, 7. ubi Hectoris Umbra visa est efferre adytis penetralibus Vestam et Ignem sacrum; quæ vix aliter quam de Vestæ æde accipi possunt,) nescio an de suo; si auctoritatem habuit, ad Phrygum religionem, Matrem Deum, spectare illa potuit; nisi probabilius fit, hanc in Venere latere, quam Homerus inter numina Trojanis studentia retulit, etsi alia ejus Deæ religio Trojæ non occurrit. Veneris tamen templum in arce effictum video in Tabula Iliaca n. 107. At Veneris év Towali signum in Museo Capitol. To. IV. p. 353 non bene ad veterem Trojam refertur; est enim Alexandriæ Troadis. Junonis quoque Maro fecit templum in arce II, 761, et Cereris sacellum ante urbem 11, 714; hæc forte de suo; nam in Homero memorata non memini.

Cum autem Romani et ipsi Jovem, Junonem, et Palladem in arce colerent tanquam Deos imperii præsides, voluere interdum poëtæ et hos e Troja Romam traductos haberi. In conditionibus quoque pacis inter Latinos et Trojanos habetur hoc, quod sacra Trojana recipiuntur a Latinis : XII, 192

sacra Deosque dabo,' et 836 'morem ritusque sacrorum Adjiciam.'

EXCURSUS X.

DE CORBO.

11, 341 sq. 386 sq. 424. 425. De Corcebo Mygdonis f. argumentum, pro episodio inductum a Virgilio, variis modis a veteribus fuisse tractatum videtur, donec tandem stulti et vecordis hominis personam ei induerent, ut adeo in proverbium abiret: de quo v. loca ap. Cerdam. Ad v. 341 Servius : 'Hunc autem Corcebum stultum inducit Euphorion, quem et Virgilius sequitur, dans ei inf. 390 • Dolus an virtus quis in hoste requirat ?' cum sit turpissima dolo quæsita victoria.' Prius illud notatu dignum; Euphorion enim Corcebo, temerario forte in Achivos facto impetu, personam vecordis hominis primum addidisse videtur; dum scilicet argumento ab aliis tractato novitatis gratiam conciliare volebat. Etiam Pompon. Sab. 'Euphorion,' inquit, inducit eum stultum.' Sed alterum quod in Servio · Euphorionem Virgilius sequi' traditur, grammatici commentum est; non enim vecordem'et stolidum exhibuit Corcebum; nec, nisi alia fuere in Euphorione, quæ expressa forte sunt a poëta, aliunde liquet, an Euphorionem ante oculos habuerit Virgilius; quod adeo sine fundo idoneo ex h. I. ponit Jac. Nic. Loënsis Epiphyll. II, 3, ut non magis vera sunt, quæ de carmine Minrade depromta a Virgilio esse vult. In Polygnoti tabula ap. Pausan. X, 27 Coroebus etiam erat expressus, ubi ille addit: ejus monumentum nobile in Phrygum finibus, et Mygdonas ab eo nomen habuisse; quod falsum : nam Mygdones antiqua Thracum stirps fuere. Venisse eum ad Cassandræ nuptias, et occisum, s uè ó Tasiw abyos, a Neoptolemo; Lescheus autem a Diomede interentum carminibrus prodidit. In hoc Virgilius tertium aliquem auctorem secutus est, nam is v. 425 a Peneleo interfectum tradit. Cum Lescheo facit Quintus Calab. XIII, 168 sq. Ad aram interfectum exhibet etiam Tabula Iliaca n. 104. Coroebum Mygdonis filium inter vigilum duces nominat Auctor Rhesi

539. Patrem saltem Mygdonem Homerus suppeditaverat; nam Mygdonem et Otreum Priamus olim copias Phrygum adversus Amazones ducere viderat: Iliad, r, 184 sqq. In Epitome Iliados v. 248 est clara satus tellure Coræbus:' quod non satis assequor. Venerat ille e Phrygia. Alius Mygdon est Amyci frater in Heracliis et Argonauticis: v. Not. ad Apollod. p. 379. Ceterum quæ subjiciuntur, Corcebum Cassandræ amore incensum operam Priamo in hoc bello obtulisse, eleganter ab Homerico Othryoneo Il. N, 363 sqq. traducta sunt, sed multo suavius et ornatius, inprimis hoc: ‘Infelix qui non sponsæ responsa furentis Audierit.'

EXCURSUS X.*

CASSANDRA RAPTATA.

11, 403—406. 'Ecce trahebatur passis Priameia virgo Crinibus a templo Cassandra adytisque Minervæ, Ad coelum tendens ardentia lumina frustra : Lumina; nam teneras arcebant vincula palmas.' Cum mihi propositum sit, ex Notis ea, quæ pro digressione haberi possint, etsi cum Maronis doctrina conjuncta, sublata in Excursus rejicere: revocabo ad h. I. ea, quæ antea in Nota ad h. v. disputaveram, rejectis aliis, post ista a me notatis, quæ nunc in Commentatione elegantissima doctissimi Böttigeri copiosius sunt disputata. Redibant autem illa partim ad ipsum mythum diversis modis narratum et tractatum; partim ad Virgilianam rationem. Et in priore quidem parte otium fecit nunc laudata modo Böttigeri docta de hoc argumento in Vase picto commentatio. Monebo tantum hæc pauca : Homerus facinus Ajacis in Cassandram commissum ignorat: quod jam Strabo observaverat xiii p. 896 c. Cassandram vatem, Priami filiam, cum ceteris captivam abduc

tam esse, jam antiquiores narrasse videntur. Servata illa in reliqua præda, tandemque sorte ducta Agamemnoni cesserat. Apud Proclum in argumento Arctini 'Iníou négoros hoc unum narratur: Κασσάνδρας δε Αίας 'Oϊλέως προς βίαν αποσπών συνεφέλκεται το της Αθηνάς ξόανον" (quod Cassandra Deae supplex, ικετεύουσα, amplexa erat,) εφ' ώ παροξυνθέντες οι Ελληνες καταλεύσαι βουλεύονται τον Αίαντα· ο δε επί τόν της Αθηνάς βωμών καταφεύγει και διασώζεται εκ του επικειμένου κινδύνου. Apparet ex his, fabulam disertius fuisse tractatam in eo carmine. Fuit enim Ajax in judicium vocatus propter sacrilegium ; hoc est judicium illud, quod in Pæcile pictum erat Athenis: Pausan. 1, 15 p. 37. οι βασιλείς ήθροισμένοι, διά το Αίαντος ές Κασσάνδραν τόλμημα: et Delphis in Lesche a Polygnoto pictus Ajax erat ομνύμενος υπέρ του ές Κασσάνδραν τολμήματος Pausan. . », 26. Videtur adeo Ajax professus esse, falsi se criminis accusari, nec vim puellæ a se esse factam. Ulyssem accusatoris partes egisse ex c. 31. pr. colligas, uti et alibi memorari memini, Agamemnonem fraudem Ajaci esse machinatum, ut Cassandra, cujus amore captus erat, potiretur. Duxit inde commenta sua Philostratus in Heroic. 8. Stupri quoque ab Ajace illati memoratio vix apud eos potuit esse, qui Agamemnonem amore Cassandræ incensum in scenam produxerant: ut Euripides Troad. et al. Unde et Horatii versus II, 4. 7, 8. 'Arsit Atrides medio in triumpho Virgine rapta. Qui Agamemnonis amorem narrabant, vix vitiatam ab Ajace Cassandram narrare potuere. Verum redeamus ad Cassandram.

Hanc Minervæ supplicem factam, cum ab Ajace abductam primi auctores memorassent; adjecere alii et cyclici et tragici vim ab eo Cassandræ pudori factam, tandem stuprum in ipso templo in conspectu Deæ factum. Utuntur veteres vocabulo, quod rem fere ambiguam facit, exxeolar, eaxeio 0xı, é xúeo baus, quod et de abstractis in captivitatem, et de vi corpori illata, dici solitum, ad ipsam narrationis amplificationem ducere potuit; nam åyeolas vocabulum commune, ambiguitatem eam haud admittit; v. c. Iliad. 11, 332. At Odyss. 1, 579. Tityus Latonæ vim inferre voluit. Anto)

gap waxno:[Tubús gépxquévnu: quæ apud Apollod. 1, 4, 1. reddita sunt: Ούτος Λητω θεωρήσας, πόθω κατασχεθείς, επισπάται. Aliis locis simpliciter captivæ abductæ, et, quia invitæ discedunt, abstractæ et raptatæ fæminæ sunt. Ita Iliad. x, 62 in Priami lamentis, cum Hectorem in monia revocare studet, υίας τ' ολλυμένους έλκηθείσας τε θύγατρας,-ελκομένας τε νυούς ολοής υπό χερσίν Αχαιών. Αdde έλκηθμόν Andromaches Iliad. 2, 465 et de voc. cf. Valken. ad Iliad. X p.51. Multo magis autem supplices vi abstractæ ab ara et asylo: ita Andromache Eurip. 566 και νύν με βωμού θέτιδος-"Αγουσ' ATOSTOGAUTES. Etiam capillis prehensas ita abductas esse nihil est quod mireris.

Secundum hæc in ipsa Cassandra ambiguum plerumque fit, utrum poëta declarare voluerit, vim illatam an abstractionem captivæ; alterum hoc simplicius esse censeo. Apud Eurip. Troad. 69. 70. Minerva : Oủx olof?úßpoobeitáv je xai ναούς έμούς; Οιδ' ηνίκ' Αίας είλκε Κασσάνδρας βία. Εt apud Lycophr. 358. ipsa ait : Téws Biciws-Axuobnoquan. His narratis usi sunt poëtæ et artifices diversis modis pro consilio quisque suo, omnino tamen sic, ut Cassandra capillis prehensa abstrahatur ab Ajace, signo Deæ apposito aut ab ea apprehenso. Captiva ea sic abducitur. Factum est tamen nescio quomodo, ut de stupro illato vel inferendo cogitent homines, etiam ubi nihil est, quod eo ducat: ut in ipsis gemmis et vasis pictis, in quibus nihil oculis objicitur quam Cassandra supplex Deæ vi ab Ajace abstracta. Neque in veteribus operibus aliud quid significatum fuit; uti primo loco in Cypseli arca apud Pausan. v, 19. Lenointai & xai Κασσάνδρας από του αγάλματος Αίας της Αθηνάς έλκων. επ' αυτώ δε και επίγραμμά έστιν Αίας Κασσάνδραν απ' 'Αθηναίας Λοκρός έλκε.

Jam poëtæ nostri verba per se spectata non magis aliquid de vi pudori illata innuunt; Cassandra vi e templo Minerva abstrahitur, manibus vinctis, tanquam captiva. Si quis hæc ad poëtæ pudorem trahere, et lumina ardentia,' ira, et ‘crines passos' eo referre velit, ut stuprum jam passa esse arguatur, videndum est, ne argute magis hoc fiat, quani vere.

« PreviousContinue »