Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS VIII.*

HECTOR CLASSI ACHIVORUM IGNEM INFERENS; ET VICTOR PATROCLI REDIENS.

[ocr errors]

Æn. 11, 274. 5. 'Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignes!' Hectorem, qualis paulo ante vss. 272. 3 describebatur, 'Raptatus bigis ut quondam, aterque cruento Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes,' videramus jam libro 1, 487. ubi Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros' Achilles: de quo v. Excurs, XVIII ad e. 1. Hector omnino frequens gemmarum Homericarum argumentum, non uno habitu ac statu; quod tamen ipsa res intra Iliados fines continet; cum multas alias gemmas e cyclicis poëtis adumbratas esse putare possis; nisi potius dicendum est, artifices vulgares libellos, qui fabulas exposuerant, secutos esse; nisi forte etiam iis Tragici argumenta operum præcipuo loco suppeditasse dicendi sunt: atque hoc exemplis declaratum dari possit; commemorabo tantum Amphionem et Zethum cum Dirce tauro illigata: argumentum ex Euripide adumbratum (Antiquar. Auffätze: P. 11.). Homericas tamen fabulas ex ipsa Iliade et Odyssea petitas et adumbratas esse probabilius fit. Ex iis Hector frequens argumentum, ut dixi, quandoquidem species ejus oris et habitus ab arte ita est constitutus ut ubique sui similis sit, et sibi constet; est ubique barbatus et capite galeato: is, inquam, modo cum Andromache et Astyanacte, occurrit, modo facem injiciens navi, cujus puppis apposita est: cujus argumenti gemmam militem incendiarium exhibere dixerat Gorius (Mus. Flor. To. 11, tab. 60, 2). At extat alia verum Hectorem expressum habens puppi navis apposita: apud Franc. Pallazzi (Borioni Collectan. t. 56. etiam in Lipperti Dactylioth. Mill. 11, 2, 6). Ei respondet Ajax de puppi pugnans in alia gemma. Verum prior illa plane convenit versui Virgiliano: 'Vel Da

Minus certa fide

naum Phrygios jaculatus puppibus ignes.' sunt aliæ gemmæ, Hectoremne an alium heroëm referant; ut, vulneratus sub clypeo deficiens (ap. Natter. tab. VIII. et alibi). Est Hector in Sarda saxum portæ castrorum Achivorum impingens (v. Iliad. M. extr. ap. Lippert. Mill. 11, 2, 5. neque alium esse arbitror Mill, 111, 2, 6. expressum). Incertum quoque esse potest, an inter heroës bigis instantes Hector quærendus sit; certior fides est numorum : inter quos numi notissimi Iliensium sunt, ad Commodum, M. Aurelium, et Caracallam spectantes, Hectorem quadrigis citis insistentem exhibentes, v. c. Mus. Farnes. Vol. v, t. 17, 3. Merito dixeris hunc Hectorem esse, qui redit exuvias indutus Achilli.' Ceterum Hectoris caput in aliis Iliensium numis visitur; et est unus numus in Numismat. Albani T. 1, t. 59, 2 in quo Hectori corpus Patrocli abstracturo objiciunt se Menelaus et Ajax, affabre efficti.

EXCURSUS IX.

DE PENATIBUS, PALLADIO, ET VESTA.

11, 293. 296. 297. Sacra suosque tibi commendat Troja Penates-Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem, Eternumque adytis effert penetralibus ignem.' Quid tandem illud sit, quod Æneas capta Troja secum in Italiam abduxerit, nam modo Penates, modo Palladium, modo Vesta memoratur, fuerintne privati Æneæ an publici Penates, et qua specie vel fuerint vel sint crediti, paucis juvat inquirere, quantum quidem ad loca nonnulla poëtæ declaranda facere id potest; quandoquidem poëta Penatium religione tam præclare usus est ad majorem Æneæ fatis, errori et ad Italiam accessui, dignitatem mirationemque conciliandam. Multo enim augustiora omnia videri facile intelligas, si inferre Æneam Latio Penates (inferretque Deos Latio') quam

Latium accessisse audias, et sic porro. Primum poëta Palladium rem facit a Penatibus diversam, surreptum illud ab Ulysse et Diomede lib. 11, 163 sqq. impius ex quo' etc. At, quos Æneas asportavit, Penates fuere. Primus de iis locus est Æn. 11, 293 sq., ubi Hector per somnum ad Æneam: 'Sacra suosque tibi commendat Troja Penates; Hos cape fatorum comites.' Paulo post v. 296 Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem Æternumque adytis effert penetralibus ignem.' Et mox, postquam Anchisen in humeros receperat, v. 717 Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates.' Medio loco, vs. 296 quod poëtæ facere possunt et solent, alterum, Penates, tacuit, et solum vittas Vestam et ignem memoravit. Dubitari potest, quo sensu sacra dixerit, (v. ad 11, 293) sintne sacra et Penates diversæ res, an unum idemque; quod statuere licet, ut sacra sint genus, et in iis Penates, Vesta, et ignis: quæ adeo etiam singula per sacra possunt declarari. Eo sensu puto primo (293) et tertio loco (717) memoravit: Sacra suosque Penates;' scilicet sacra nomine generico, proprio autem Penates. Etiam Seneca de Benef. 111, 37 Anchises complexus sacra ac Penates Deos.' Et Dionys. 1, 46. тà ¡epà πaтpia in arce servata memorat. Similiter Æneas declarative Penates et magnos Deos dixisse videri debet lib. III, 12 feror exul in altum Cum sociis natoque, Penatibus et magnis Dis.' Ex naturali verborum ordine alii Penates, alii magni Dii esse possunt. Atqui præter Penates nusquam alios Deos exportasse Troja fertur Æneas; et communis est veterum opinio, eosdem fuisse Penates et Deos magnos e Samothracia. Varronem et Heminam Cassium laudat Serv. ad 1, 382 (unde Pompon. Sab. ad 1, 72 sua transtulit) et Macrob. III Sat. 4: adde Serv. ad 11, 296. 111, 12. Iidem Dii patrii, Deol TаTρ. Sed et ipse Virgilius 111, 159, ubi Penates θεοὶ πατρῷοι. Æneæ per somnum apparent: tu moenia magnis Magna para.' Itaque declarative in illo 111, 12 loco positum esse debet: Penatibus et magnis Dis.' Iidem Divi, et declarative 11, 148 Effigies sacræ Divum Phrygiique Penates.' De Palladio et Vesta mox videbimus, paucis præmissis

[ocr errors]
[ocr errors]

de Penatibus. Ex locis laudatis colligi posse videtur, omnia ista adeoque et ipsos Penates in Æneæ domo fuisse; namque ex ea efferuntur. Atqui hoc poëtæ consilio, et aliorum locorum sententiæ, ipsique rei, repugnaret. Nam e Virgilii saltem mente et consilio, publici Troja Penates, dii patrii, non Æneæ privati esse debuere, qui in Italiam abducti ad Romanos tandem pervenerunt. Et sunt loca, in quibus passim Troja Penates dicuntur. Sic 11, 293 Sacra suosque tibi commendat Troja Penates.' vii, 121 'Vosque, ait, o fidi Troja salvete Penates:' v. 62 adhibete Penates Et patrios cpulis, et quos colit hospes Acestes,' et v. 632 O patria et rapti nequicquam ex hoste Penates.' Tandem IX, 258 'Excipit Ascanius: Per magnos, Nise, Penates Assaracique Larem et canæ penetralia Vesta:' v, 744. per Pergameum Larem eosdem Penates declaravit. Et in ipso illo loco 11, 297 adytum penetrale commemoratur, quod ad templum spectare debet. Si igitur publici Penates fuere, poëta obscurum et intactum reliquit, cur in Æneæ domo Penates publici habebantur, et quomodo ad Æneam potissimum Penatium cura spectabat. Poëtæ satis erat, Hectoris umbræ monitu id factum declarare. Eo loco, quo de Ænea Tà iσTopоúμeva afferimus (Disquis. 11, de rer. inv. s. vI. Excurs. XVII ad lib. II. Excurs. 1 ad lib. 111 et al.), plura olim esse commemorata apparebit, quibus poëta insistere et rem, tanquam vulgatam satis, tacite sequi poterat. Sed, quod inprimis ejus animum impellere potuit, est forte hoc, quod Æneam sacerdotio functum tradiderat antiquitas. Certe ex Dictye IV, 17. discimus, Apollinis sacra eum præcipue esse tuitum; et, secundum Menecratem Xanthium a Dionys. Halic. 1, 48 excitatum, Æneas ad defectionem a Priamo hoc ipso erat adductus, quod sacerdotii dignitate ab eo fuerat exclusus, ἄτιτος ἐὼν ὑπὸ ̓Αλεξάνδρου, καὶ ἀπὸ γερέων ἱερῶν ἐξειργόμενος. Fundus rei Iliad. Ν, 461 αἰεὶ γὰρ Πριάμῳ ἐπεμήνιε δίῳ, Οἵνεκ' ἄρ ̓ ἐσθλὸν ἐόντα μετ ̓ ἀνδράσιν οὔτι τίεσκεν. Ceterum vulgo in arce Penates servati narrantur; cf. Dionys. Halic. 1, 46. 69 et al. et hoc ex perpetuo veterum civitatum more ita se habere debuit. Hoc tamen sequi poëta non

potuit, qui Æneæ domum in alia urbis parte sitam esse voluit, unde mox ad arcem accurreret. Apponam Hellanici Lesbii, vetustissimi scriptoris, narrationem ap. Dionys. Halic. 1, 46. 47. Urbe capta, inquit, Æneas cum suis Dardaniis se recepit in arcem Pergamum, ἐν ᾗ καὶ ἱερὰ τὰ πατρῷα τοῖς Τρωσὶν ἦν, Tois Tewolv, eamque defendit. Cum tamen videret, hostium impetum diu sustineri non posse, hominum corpora καὶ τὰ ἱερὰ τὰ πατρῷα et opes servare studet; tum, infirma multitudine præmissa, ipse cum juvenibus in Ida munitiora loca discessit, ἀγόμενος ἐπὶ ταῖς συνωρίσι τόν τε πατέρα καὶ τοὺς θεοὺς πατρώους. Inde induciis cum hostibus factis discessit, παραλαβὼν τὸν πατέρα καὶ τὰ ἕδη τῶν θεῶν h. e. simulacra. Et agro Laurente capto c. 55. f. alii in locum indictum Penates (Ta on Tv Dev) e navibus efferunt, alii vero bases (Bálpa) et aras ipsis statuunt, mulieres autem cum ululatu et choreis sacra prosequuntur, et c. 57 ispústai tà ïồn τῶν θεῶν ἐν τῷ κρατίστω. Vides Hellanici verba maxime poëtæ animo insedisse; et viguisse omnino famam antiquam de servatis Troja simulacris vetustate sua venerandis: quæ excidio urbis facto secum abduxerit Æneas.

Fuisse autem Penates simulacra Deorum, et quidem, cum ab Ænea portari possent, lignea, formaque Deorum solita, vittis coronata, ex locis seqq. apparere videtur: 111 Æn. 148' Effigies sacræ Divum Phrygiique Penates, Quos mecum a Troja mediisque ex ignibus urbis Extuleram, visi ante oculos astare jacentis,' et v. 173 coram cognoscere vultus Velatasque comas præsentiaque ora videbar. Servius ad II, 148 hæc habet: Varro sane Rerum Humanarum secundo ait, Eneam Deos Penates in Italiam reduxisse (hoc et Macrob. III, 4 repetit), quædam lignea vel lapidea sigilla, quod evidenter exprimit dicendo: Effigies sacræ Divum Phrygiique Penates;' quamvis alio loco alias opiniones secutus diversa dixerit.' Romam, ut mox videbimus, deducti arcana primum religione haberi, mox tamen hominum conspectui subjici ac vulgari cœperunt. Nam Dionys. Halic. 1, 68 Romæ in æde Deum Penatium sub Veliis (v. paulo inf.), duo Genios seu adolescentes seden

« PreviousContinue »