Page images
PDF
EPUB

quisset, utrum Laocoon morsu serpentis perierit, nec ne, ille v. 49 sqq. patrem cum filiis exanimatum exhibet; porro v. 44 de pueris; parvulas illi manus Ad monstra vertunt; neuter auxilio sibi, Uterque fratri transtulit pias vices, Morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.' Placent hæc mutui fratrum amoris cogitatione; sed accuratius dispicienti vix ex rerum veritate dicta videri possunt; sibi enim, non alteri, in gravi ac repentino terrore consulit quisque; et importuno verborum lusu expressa talia nolis. Sed hæc jam animadversa a Lessingio in Laocoonte p. 57 videas. Ceterum, quodparvulas manus' tribuit, admodum pueros videtur significare velle; et Virgilius: parva duorum corpora' natorum. Talia quoque in Codicis Vaticani pictura, admodum inscite facta, expressa videas. Si tamen sacrificanti patri ministerium præstiterunt, tanquam Camilli; vix. adeo teneros exhiberi a poëta posse putes. Et tales impuberes (quanquam et ii ipsi reprehensi, quod patris speciem non satis æquant. vid. Richardson, Descript. de divers Tableaux etc. p. 513. Comes de Caylus Tom. xxv Mem. de l'Ac. des I. p. 329) in nobilissimo illo Laocoontis cum filiis duobus signo, quod olim Viridarium Pontificis Max. Romæ, nunc Museum Pio-Clementinum habet, sive Rhodiorum artificum opus, sive ejus exemplum, exhibentur. In reliquis, meo quidem judicio, aut nihil in signo illo occurrit, quod magnopere cum Virgilio conveniat; aut unum et alterum, quod adeo, nec artificii vel carminis ratione ita postulante, diversum sit, occurrit; contra vero, id, quod in opere Vaticano inprimis attendendum erat, momentum rei gestæ, quod artifex cum judicio delegit, in carmine ne quidem attingitur: serpentum autem nodi prorsus sunt diversi; nam uterque serpens implicita Laocoontis cervice supra caput ejus eminet. Quæ cum ita sese habeant, parum materiæ ei disputationi inde suppetere videri possit, utrum poëtam artifex, an is poëtam secutus sit. Neuter enim alterum, neque uterque commune aliquod exemplum, vel eundem auctorem, ante oculos habuisse, sed uterque suos auctores, (quos plurcs in hac fabula extitisse ut constaret, supra a nobis allabora

tum est), suæque artis rationes secutus esse dicendus. In hanc tamen de discrimine inter poëtæ et artificis opera, eorumque causas ac rationes, disputationem incidisse Lessingium, est quod gratulemur, cum ei librum præclarum co nomine inscriptum debeamus. In Holdsworthii et Spencii Annotat. et Obss. ad h. 1. etiam nonnulla nuper legimus, sed vulgaria fere, partim et falsa.

[ocr errors]

EXCURSUS VI.

LAOCOONTIS CLAMORES.

11, 222. Clamores simul horrendos ad sidera tollit' Laocoon. Quæ docti viri nostrates nuper super h. 1. disputarint, recenti tenetur memoria. Mihi quidem, quid in poëta excusandum vel defendendum videri debeat, nondum satis liquet. Certe ne clamores memoraret, nihil eum deterrere potuit. Nam in Laocoonte nec herois aut magni viri fortitudo et constantia, nec Romani pectoris gladiatoriis spectaculis efferati immanitas omnino ullum habere potest locum. Agendum erat poëtæ inprimis hoc, ut portentum terroris et horroris plenum offerretur, quo Trojani obstupefacti suspicionem fraudis animo dimitterent et Equum in urbem reciperent. In tali consilio clamoris ratio haberi a poëta poterat hactenus, quod ad terrorem augendum clamores ingentes, quos tolli audias, facere possunt et ipsi, in tam atroci casu, in quo naturæ impulsus ita fert, ut clamorem tollas. Neque ea res fastidium aut reprehensionem habere potest. Enimvero doloris victi, questusque repressi vel temperati, laus omnino fuisset nulla. Non enim de pugna vulnereque accepto agitur. Nihil hic de virtute militari, nihil de fortitudine sapientis. Constantiam ac tolerantiam in prodigio ejusque horrore declarando nemo desiderat. Aliter res se haberet in Laocoonte in scenam producto, quando mores ejus

simul sunt exprimendi. Virgilius vero omnia ad terrorem efferre et debuit et voluit. Scilicet, quod jam alio loco (Antiquar. Abhandlungen 11 St. pr.) a me monitum est, cum multa subtiliter et acute super Laocoonte disputata sint, inprimis super comparatione carminis et symplegmatis, sunt tamen pleraque a re et a poëta aliena. Inanis erat disputatio omnis, utrum artifex poëtam, an hic artificem, ante oculos habuerit; restat enim tertium, quod verum est, habuisse utrumque diversos auctores quos sequeretur; fuisse quoque utriusque consilium plane diversum: alter enim hoc efficere voluit, ut miserationem moveret, alter autem, Maro noster, ut terrorem. Hæc si animadverteris, ut sæpe fit, omne acumen concidit: redit res ad summam simplicitatem.

EXCURSUS. VII.

EQUUS TROJANUS IN URBEM INDUCTUS.

[ocr errors]

11, 237 sqq. Scandit fatalis machina muros' etc. Non male hæc, sine dubio e vetere poëta, ornantur apud Tryphiod. v. 318 sqq. Pallas ibi ipsa Equum impellit, Juno autem et Neptunus portæ compagem laxant. Priamum ipsum inducendi auctorem fuisse, etsi Cassandra reclamante, alii tradiderant; ut ex Hygino f. 108 intelligitur. Omnino plures hanc narrationem ornandi modi, variis novis casibus ac miraculis rerum intextis, apud veteres fuisse videntur; cum illa a tenuissimis initiis profecta esset; v. sup. Excurs. III. Jam Odyss. 8, 492 Ulysses Demodocum hortatur: ̓Αλλ' άγε δή, μετάβηθι καὶ ἵππου κόσμον ἄεισον Δουρατέου, τὸν Επειὸς ἐποίησεν σὺν ̓Αθήνῃ, Ον ποτ' ἐς ἀκρόπολιν δόλον ἤγαγε δῖος Οδυσσεύς, ̓Ανδρῶν ἐμπλήσας, οἳ Ιλιον ἐξαλάπαξαν. Inde Demodoci ipsum carmen subjicitur v. 500-520, in quo nihil est quod admodum improbes. At omnem lavórηta egressus est Homerus in notabili episodio de Helena Equum

obambulante Odyss. 4, 274 sqq., quod in alio forte vetere poëmate probabilius fuit tractatum, uti etiam ex Tryphiodor. 452 sq. apparet, ubi propius ad veri aliquam speciem res exposita. Nam, ut Helena voces Achivorum ita simulaverit, ut, qui in Equo latebant, crederent, suas uxores advenisse Trojam, absonum est. Mihi de illo loco ita sta

tuendum videtur, ut, suspicione de conditis in Equo Achivis semel orta, Helena accesserit, et varia tentaverit, quo efficeret, ut, qui inclusi essent, fœminæ sibi amicæ se proderent. Itaque non modo se suumque nomen profata suamque erga Achivos, populares suos, benevolentiam et in pristinum maritum fidem intemeratam testata est, verum etiam reditus sui ad Achivos et in Græciam desiderium commemoravit, quod sibi commune esset cum uxoribus Achivorum apud Trojam desidentium; quippe quæ votis precibusque assiduis reditum maritorum expeterent. Quæ ut tanto magis ad affectum movendum essent dicta, mulierum istarum, quippe quas olim familiares sibi habuerat, ipsa verba, blandasque maritorum suorum compellationes vocesque adeo ad desiderii amorisque significationem compositas imitatur. Nec multum aberat, quin ea res successum haberet. Omnium enim animis recordatione et miseratione conjugum relictarum motis, multi se vix continebant, quin Helenæ responderent.

11, 250 etc.

EXCURSUS VIII.

DE NOCTE TROJANIS FUNESTA.

sqq. "Vertitur interea cœlum et ruit Oceano nox' Præivisse Ennium Annal. vI Vertitur interea cœlum cum ingentibus signis,' Macrobius vi, 1 observavit; id quod tantum ad verba pertinet, de quibus v. sup. Exc. 11. Rem jam Lesches docuerat, qui suam de Troja capta narrationem

sic erat orsus: Νυξ μὲν ἔην μέσση, λαμπρὴ δ' ἐπέτελλε σελήνη, quando Sinon facem sustulit, apud Schol. Lycophr. 344. Omnino tamen Virgilius Euripidem ante oculos habuit Troad. 542 sqq. Adde chorum Hecuba 914 sqq. Alia de hac nocte, deque mense et anno tradentur inf. ad lib. III Exc. II. pr. Facem diximus a Sinone sublatam, quæ vulgaris est narratio; legebatur illa quoque in Arctini Excidio Ilii, ut e Proclo discitur: at inf. Æn. v1, 517 ab Helena factum narratur. Conjunxit utrumque Tryphiod. 498 sqq. et potuit sane alterum post alterum fieri. Ab Antenore facem sublatam et alvum equi apertam alii tradiderant: Schol. Lycophr. 340. At in hoc ipso loco 11, 256. 257 facem navis imperatoria Agamemnonis extulisse dicitur: flammas cum regia puppis Extulerat;' quod Seneca sequitur et imitatur Agam. 427. 428. Sed hoc est signum non proditionis, sed profectionis, classi ab imperatore datum. Post hæc videamus, qualem ceconomiam rerum per hanc noctem poëta dispescuerit. Nox non erat illunis, aut sublustris : sed plenilunium: v. not. v. 255. Classis a Tenedo redux face e navi prætoria sublata ad littus Trojanum appellit; aperit iis portas globus heroum, qui ex Equo prodierant: 250-267. Per somnum Æneas Hectoris viso monetur, ut fugiat: 268 -297. Expergefactus cæde et incendio omnia misceri videt; exit domo, et cum manu alia Trojanorum per mediam urbem incedit: 359. Occurrit Androgeos, quo cum comitibus caso Trojani Corobo auctore cæsorum arma induunt; at ejusdem Corobi temeritate proditi cladem accipiunt. Æneas cum paucis ad acropolin pervenit: 437. Pugnatur et hic, sed cum Trojanorum strage. Æneas motus aspectu cædis Priami, tum a Venere monitus, domum suam repetit: 559. 588-632. Anchisen patrem, primo reluctantem, mox prodigio monitum, cum conjuge et nato abducit: 720. Jam urbem egressus desiderata uxore redit in urbem: ab ejus umbra meliora edoctus ad suos redit, et sub diei ortum (801) Idam fuga petit.

« PreviousContinue »