Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS III.

DE EQUO TROJANO.

11, 15. 16. De Equo Trojano episodium ex Pisandro petitum esse, falso a Macrobio traditum, supra declaravimus Exc. 1 ad hunc librum. Videamus igitur, an probabili aliqua ratione expediri possit, quem alium auctorem secutus sit poëta.

Homerus jam Iliad. 0, 71 mentionem rei obscuram injecerat, εἰσόκ' 'Αχαιοί "Ιλιον αἰπὺ ἕλοιεν, ̓Αθηναίης δια βουλάς. Sed disertius idem de Equo egit Odyss. 8, 492. 4, 271 sqq., de quibus locis infra videbimus Exc. vII. Huic tanquam fundamento superstructa fuit communior aliqua narratio, quam partim a Lescheo partim ab Arctino in 'Ixiou égodi, nisi utriusque idem fuit auctor, expositam esse, ex Procli fragmento discimus: utrumque Virgilius secutus esse videtur: ut ex comparatione intelligitur. Quintus Cal. XII, 134 sqq. copiosus est hac in re; et occurrit Equus Trojanus simili fere forma ac statu in Tabula Iliaca, quæ in hac parte Iliadem parvam sequi profitetur. Diverse tamen nonnulla cum a nostro tum a ceteris poëtis et grammaticis narrari videas, cf. Hygin. f. 108. et Not., quæ ipsa res argumento est, multos ex antiquioribus poëtis in ea narratione ornanda operam collocasse. Heleni consilio Equum exstructum esse, traditum ab aliis: v. Conon. 34. At Proclus e Lescheo: xxi ̓Επειὸς κατ' ̓Αθηνᾶς προαίρεσιν τὸν Δούρειον ἵππον κατασκευάζει. Panopei ille filius, Phocensis, genus ab Æaco ducebat: v. Pausan. 11, 29. p. 178. unde intelligo, quomodo ille Alaxions appellatus sit apud Tzetzam in Posthom. 632. ad quem locum alia de eo notavit Jacobs. In Tryphiodoro v. 61 et in Petronii halosi Troja rhetoricam ambitionem facile agnoscas. Ineptior tamen Tryphiodorus. Operum nonnullorum veteris artis argumentum fuit hic idem Equus oúgos vel Aoupáτeos, ut in arce Athenarum ex ære, ap. Pausan. 1, 23 et in Polygnoti tabula apud Delphos ibid. x, 26 (quem

simile argumentum Athenis in Poecile pinxisse ex Plutarcho in Cimonis Vita p. 481 A apparet, ubi ras Tęwádas et inter eas Laodicen ad amatæ sibi Elpinices speciem expressisse memoratur) in qua Epeus exhibitus erat nudus, Trojæ murum solo æquans, καταβάλλων εἰς ἔδαφος τῶν Τρώων τὸ τεῖχος, prominente inter ruinas capite Equi Duratei. A quibus multum discessit Comes Caylus in interpretatione et adumbratione hujus picturæ (Hist. de l'Acad. des Inscr. Tom. XXVII, p. 34). Sed Epeus ex artificis mente ruinam muri ampliabat, ut prospectus in urbem pateret, intra cujus mœnia erant patefacienda nonnulla, quæ ad argumentum spectabant. Præter artificis tamen animum ac græca Pausaniæ, expressa sunt a Caylo etiam alia nonnulla. Ad nostrum tempus servata opera, in quibus Equus Trojanus visitur, Winckelmannus olim numerabat quatuor, picturam, satis inscite factam, Codicis Vaticani a Bottario ed. p. 43 et 47; tabulam Iliacam a Fabretto vulgatam, num. 95 et 100 (unde Begerus transtulit in lib. de Bello et Excidio Troj.); gemmam apud Licetum p. 310 (e quo Gorlæus repetiit P. 11 n. 523); et picturam Herculanensem Tom. II t. 40 re in risum versa, ut pro parodia scenica haberi res possit; quibus ipse addidit quintum exemplum e gemma, Monum. ant. ined. CXL, quæ cum Virgilio hactenus convenit, quod in ea expressum id quod v. 262 legimus: Demissum lapsi per funem; tamen simul scala admota equo cernitur, quam Quintus Cal. XIII, 52 et Tryphiod. v. 89 memorant, Tabula etiam Iliaca num. 100 exhibet. Cernuntur ibidem claustra (v. inf. 259), quæ Sinon laxat et aperit, h. e. fugio seu ostiolum; quod idem cum fune in pictura Codicis Vatic. p. 47 occurrit. Est tandem patera Etrusco, seu Italico opere, apud Lanzium (Saggio di Lingua Etrusca) Tom. 11, p.223. Habebat igitur poëta fabulam a multis tractatam et vulgarem ante se positam, sed cum ea simul tragicos suos ex Græcis expressos. Nam Livii Andronici fuit fabula, Equus Trojanus, e qua fragmenta pauca supersunt, aliaque Nævii ap. Macrob. vi, 1, et de eo actum fuit in Accii

Deiphobo. V. Serv. ad 11, 17. uti quoque in Tragicis Græc. memoratur, v. c. Eurip. Troad. 9 sq.

Sed gravior observatio forte est illa, qua arte poëta fabulam per se puerilem et nullam lavóryтa habentem ita tractaverit, ut nihil nos in ea offendat, multa delectent. Fabulam dixi puerilem et per se parum probabilem; etsi interpretatione sua eam juvare conati sint multi etiam inter veteres. Vide vel Serv. et Cerdam ad h. 1. et plura satis inepte excogitata ap. Licetum Gemmis Annular. p. 310 sqq. Sed haud dubie in veteris Græciæ prisco sermone, audaces et insolentes figuras sectante, obscura hujus Equi origo latet. Quod tamen me in hac fabula multo magis tenet, est hoc, quod ille Equus Palladi voti causa offertur. Nam, si Neptuno, Equestris rei auctori, 'Ini, consecratum viderem, non mirarer. Quod Pallas artibus præest, id tantum ad artificium equi ligno facti pertinere potest. An equus, navis symbolum (nam navigationem antiquiores per equitationem adumbrabant; ut forte hoc ipso ortum videatur, quod Neptunus equum produxisse proditus est), pro navigatione felici dedicatus fuit? Palladi autem, quia ea Dea propter ablatum Palladium erat placanda? Navigio etiam actuario equum assimulat Eurip. Troad. 538 in chori verbis, quæ antiquum sermonem fere æmulantur; ad navis etiam modum et rationem a vectoribus insessæ effictum eum exhibet Tryphiod. v. 62. 181. Quod vero in Virgilio fabula per se inepta placere potest, id efficitur primum ejus antiquitate; nam in multis mythis hoc suus quemque sensus docere potest, quo propiores illi rerum hominumque originibus priscæque vitæ asperitati aut simplicitati sint, eo facilius in iis ferri res parum probabiles (cf. inf. ad 1, 209 et 250); tum tractatione sapienter et magno cum judicio instituta poëta omnia ab oculis removit, quæ attenuare rem et officere dignitati epicæ poterant; contra multa apposuit, quæ ad probabilitatem faciunt; cumque inprimis vix in stolidissimos homines cadere videatur, ut patiantur sibi tam turpem fraudem fieri, ut, suspicione de viris in Equo conditis semel orta, tamen eum intra moenia recipiant, callide poëta plura, eaque quæ

ad religionem spectant, rem ad hominum animos potentissimam, attulit, quæ Trojanos a proposito revocarent, primum Sinonis dolos, tum Laocoontis exitium. De quibus omnibus Homerus, pro sæculi sui simplicitate, parum laboravit, fabula nude exposita Odyss. 4, 272 sqq. At Virgilii judicium multo magis intelligas, si Quintum Calabrum et Tryphiodorum compares. Ut unum commemoremus, noster v. 260-264 eos, qui Equo insederint, memorat novem (cf. Hygin. f. 108; cum Homerus simpliciter πávτes åproteïs dixisset. Ecce tibi Quintum, qui (XII, 310 sqq.) ad triginta, et Tryphiodorum, qui (v. 153 sqq.) duo ac viginti commemorat; at Cedrenus Hist. Compend. p. 131 c quatuor et viginti; et, si multo magis insanientes audire lubet, legendi Tzetza ad Lycophr. 930 et Eustath. ad Odyss. 4, p. 1698, 1. Cf. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 367. et nunc Jacobs ad Posthomer. 642. Varie inter hos scriptores eorum, qui Equo latuerunt, nomina tradi, vix opus est monere. Ex iis, quos Virgilius inf. 11, 261 sq. recitat, Thessandrum et Machaonem nemo habet alius, nisi Hygin. fab. 108. In Equo ex ære facto, qui Athenis in arce stabat, Menestheus et Teucer cum Thesei filiis (Demophoonte et Acamante) ex Equo prospiciebant, ÚTEρXÚTтOUσIV È AUTOũ ap. Pausan. 1, 23, p. 55 satis ridicule, fere ut in Cod. Vatic. Quantum ineptierint circa hunc Equum veteres, scilicet dum seriores tractatum a superioribus poëtis argumentum variare et ornare volebant, saltem ex eo colligas, quod ap. Servium ad 11, 150 mensura Equi lignei traditur; fuisse eum longum cxx latum xxx,' pedesne an cubitos, non adjectum.

EXCURSUS IV.

DE SINONE.

II, 57. Etiam narrationem de Sinone ex Pisandro ductam a Virgilio, tradiderat Macrob. v, 2, sed v. sup. Excurs. 1,

ad h. lib. Sinonis fraudes etiam Quintus, Tryphiodorus, Dictys et Dares memorant. Datum ei genus maternum commune cum Ulysse, nam filius Æsimi fuit, nepos Autolyci, cujus filia Anticlia, quæ Ulyssem edidit: Schol. Lycophr. 344 et Serv. ad h. 1. Videntur in eum poëtæ, qui Homericas fabulas ornarunt, transtulisse, quæ de Ulysse narrata Odyss. 4, 244 sqq., præivisse autem omnibus Lesches. Nam Iliadis parvæ particulam constituebat Sinon apud Aristot. Poët. 23, ws ó éσxns noìv, addit Tzetza ad Lycophr. 344. Ex eodem repetita res in Tabula Iliaca n. 98. Apud Proclum in argumento 'Ixiou époidos memoratur: ut novo hoc argumento fit, non Arctini carmen, sed Leschis extremos Iliadis parvæ libros eos fuisse. Fuit Sinon etiam fabulæ Sophocleæ argumentum Hesychio laudatæ. Ex hac aut alia tragoedia profecisse videtur Virgilius in Sinonis oratione, quæ Græcarum tragoediarum eloquentiam et acumen redolet. Est vero omnino apud Virgilium totus hic locus de Sinone eximie elaboratus et ornatus, etiam ad probabilitatem magis, quam apud ceteros. Ita apud Quintum v. 355 prope equum astat Sinon, quod minus probabile, quam hic 11, 57 sqq. In Cod. Vatic. pictura p. 43 revinctum fune suis brachiis ducit equum Sinon. Porro apud eundem Quintum interrogatus de equo respondere recusat, nec nisi aixióuevos, verberibus, naribus auribusque rescissis, fraudem effatur. At apud Tryphiod. 211 et Cedren. Hist. p. 131 D se ipsum verberibus lacerat, ut Trojanos fallat. Sapientius omnia Virgilius; etiam hoc quod in palude se delituisse narrat, v. 135. At apud Quint. v. 375 Sinon ad Equum tanquam ad asylum se recipit.

« PreviousContinue »