Page images
PDF
EPUB

telligi possint, modo quis satis magna doctrina instructus

sit.

Inter eos, qui in morem veræ historiæ rhetorica arte pedestri sermone bellum Trojanum seriore ætate condiderunt, is qui Dictyis Cretensis nomen mentitus est, quem adhuc latinum habemus, non indoctus fuit homo, et qui, si non veteres passim cyclicos, interdum et tragicos poëtas, tamen eos, a quibus isti fuerant exscripti, ante oculos videtur habuisse. Hunc Græci fere recentiores exscripserunt, ut Joannes Malelas, Cedrenus, Tzetza et Constantinus Manasses p. 44 seqq. in Synopsi historica a Meursio edita. Præter illum tamen alium adhuc Trojanarum rerum interpolatorem inter seriores Græcos extitisse necesse est sub Sisyphi Coi nomine; ex quo multa petiisse videtur Jo. Malelas. Alius Idomeneus, qui è пgúτų Тgwïxv excitatur a Schol. Apollonii Arg. 1, 916. de Electra Dardani, Eetionis et Harmoniæ matre. Videtur ille Hellanicum esse secutus, ut eum forte auctorem habuit Nonnus Dionys. 111, 115. 132. 274. ubi similia narrantur. At Daretis Phrygii de excidio Trojano libellus haud dubie ineptum aliquem Sophistam habet auctorem; et declamationis potius genus constituit, quo poëtarum fabulæ in historiæ pragmaticæ formam deflectere propositum est. Characteres heroum, quos intexuit, sunt ex μλTv genere, cujusmodi passim alibi occurrunt. Ex Dictye repetiit Isaac Porphyrogennet. p. 304 sqq. in Tepì T καταλειφθέντων ὑπὸ τοῦ Ὁμήρου: quæ sunt Posthomerica rhetorice exposita; edita in Allatii Excerptis variis (Ro. 1641, 8) p. 259. Melioris notæ est fragmentum τῶν Τρωϊκών ex Cod. XXIV Bibliothecæ Uffenbach. P. 11, p. 655-686, quod Antehomerica complectitur multaque habet quæ cum Tzetza conveniunt.

Fuere etiam olim Tewixà Palæphato tributa, sed junioris Grammatici, ejusdem forte nominis, foetus. V. Suidas h. v. et Voss. H. Gr. III h. v. Ex iis depromtum esse videtur, quod Servium laudare video ad lib. III, 8 ' quamvis Palæphatus tradat, capto Ilio Æneam post triennium navigasse.' Idem de Anio rege et sacerdote egerat, v. eundem ad 111, 80,

scilicet secundum antiquiores, quos exscripserat. Ad eum Joan. Malelæ quoque locum refero Chronogr. p. 101. Troica Abantis apud Servium ad Æn. Ix, 264 memorata video. Ex his ac similibus, qui veteres, quas narrabant, historias simul interpretabantur, fluxisse videntur absurda commenta, quibus contaminata est Trojani excidii Historia in Malela, Cedreno, forte et aliis Græculis, qui ex telesmatica adeo et astrologia multa intexere ausi sunt v. c. de Palladio etc., alia autem allegorice exponere, ut ipsius Tzetzæ allegoria Homericæ in bibliothecis servantur; quarum similia multa in Chiliadibus apposuit. Non eo usque audaciæ sunt progressi, sed intra Dictyis fere et Daretis commenta substiterunt scriptores deterioris ævi latini, ut Elinandus, et qui eum excerpsit, Vincent. Bellov. Specul. Histor. lib. 111, 62, item Guido de Columna in Historia Trojana circa 1287 scripta et 1477 edita; quæ si quis non meminerit, unde ducta sint, non parum hæreat, si tot inauditas res a scriptoribus superiorum sæculorum narrari videat.

Romanos poëtas, antiquissimos quidem, nihil aliud fere egisse, quam ut Græca latine converterent, ab his autem ætate proximos, et omnino præstantissimum quemque poëtam, Græca latine expressisse, Græciæ flores in viridaria Romana transtulisse et omnino ex Græcis profecisse unice, ad eorumque exemplum poëticum aliquem sermonem, qui a pedestri oratione plane discrepat, conformasse, in confesso est. Ennius, qui Iliadis rivos in Annales suos traduxerat, Tragoedias plures latine converterat: et sic Tragici ac Comici veteres fere omnes faciendum sibi putaverant. Sed de hoc nunc non agitur; verum Iliadem Homeri transtulerat Cn. Mattius, et Cypria carmina infra videbimus a Nævio latine facta, et, si alii inter Romanos memorantur, qui argumentum belli Trojani tractarunt, ut Macer Antehomerica, v. Ovid. II Am. 18, et Posthomerica II ex Ponto 10, 13, item Camerinus, IV ex Ponto 16, 6, ubi v. not. ex Græcis fere eos sua effinxisse, exemplum eorum, qui superstites sunt, credere jubet. Verum de Latinis Delph. et Var. Clas.

Virg.

12 B

Homeristis docte nunc egit Wernsdorf. in Poët. minor. T. Iv, p. 565. 568 sq. 579.

Munita jam et patefacta est via, ut accedere possimus ad id, cujus causa totam hanc disputationem suscepimus, ut scilicet quæramus, quem potissimum ex veteribus poëtis Virgilius in excidio Trojano enarrando secutus sit. Esse hunc inter eos, qui interierint, facile intelligitur, quandoquidem nec cyclicorum poëtarum aliquis, nec eorum quisquam qui proximi ætate fuere, omninoque qui ante Virgilium vixere, ad nostra tempora pervenit. Sedula tamen multarum rerum, et eorum inprimis qui, seriores quidem, veteres tamen exscripserunt, et Tabula Iliacæ a Fabretto vulgatæ, in qua auctores ascripti sunt, una cum Polygnoti tabula apud Pausaniam, comparatione, nunc autem multo magis ex Procli Fragmento, conjectare licet, Virgilium potissimum Arctini 'Ixíou régoida, et cum hac Leschei Iliudem parvam expressisse; multa tamen, ut infra in singulis videbimus, passim ex Græcis Tragoediis, inprimis Euripidis, hausta intertexuisse, quod tot loca ex Hecuba et Troadibus traducta docent; ut omnino Euripidem plurimum videatur probasse Virgilius. Quod autem poëtæ animum inprimis ad tragœedias fructumque inde ad ornandum epicum carmen uberrimum petendum potuit convertere et adducere, hoc fuisse arbitror, quod magna fabularum Græcarum pars ab Ennio, Accio, Livio Andronico, Nævió, Pacuvio, Varrone, forsan et aliis, latine erat conversa. Proficere ex his poëta non parum debuit, non modo ad narrationis varietatem, verum multo magis ad orationis poëticæ, cui elaborandæ inprimis studebat, dignitatem et ornatum. Etsi enim diversissima sit tragicæ epicæque orationis indoles, tamen tragica illa oratio Virgilianæ dictioni gravitatem illam, quam tantopere miramur, et majestatem, interdum dótηta aliquam rhetoricam, eloquentiæque modo copiam modo acumen, comparasse videtur. Quam proclive autem Virgilio fuerit, in bello et excidio Trojano, de quo nunc potissimum quærimus, tractando et ornando Tragicorum inventis uti, ex eo apparebit, si tragoediarum hujus argumenti copiam, inter

Romanos saltem, ante oculos positam habeas. Ita Livius Andronicus Achillem, Helenam, Laodamiam, Protesilaum (nisi eadem cum Laodamia fuit fabula), Ajacem,—Equum Trojanum,- Odysseam, Ægisthum, Hermionen in scenam produxerat. At Nævii fuere tragœdiæ Iphigenia, Protesilaus, Telephus, Hector, Equus Trojanus, Ægisthus; Pacuvii Chryses, Armorum judicium, Teucer, Iliona, Anchises, Hermiona, Dulorestes; Accii Achilles, Telephus, Diomedes, Nyctegresia, Epinausimache, Myrmidones, Armorum judicium. Eurysaces, Neoptolemus, Philoctetes,— Troades, Andromache, Astyanax, Hecuba, Iliona, Deiphobus,— Clytemnestra, Egisthus, Agamemnonida, Æneada, Antenorida; Ennii Iphigenia, Achilles, Telephus, Pnanix, Ajax,-Hectoris Lytra,Andromache, Hecuba, Alexander,-Dulorestes, Eumenides (quæ Ennio vulgo tribuitur, Iliona, Pacuvii fuisse videtur); Varronis tandem Cycnus, Ajax, Armorum judicium, Eumenides. Harum partim fragmenta, aliarum nomina tantum ad nos pervenerunt; sic Atilii Electra, L. Pomponii Secundi Armorum judicium. Et quot non cum ipsis nominibus intercidisse putabimus! Quæ igitur poëta in sua narratione a vulgari ratione habet recedentia, aut in quibus auctorem, qui ei præiverit, desideres, ea er tragicis suis in epos suum traduxisse nobis videtur; in vulgari autem narratione Arctini ̓Ιλίου πέρσιδα 5. πέρσι, tum Iliadem parvam diximus ipsi potissimum fuisse propositam; de quibus nunc paucis est exponendum.

Ilias parva, 'Ixias μixpà, non tam totum bellum Trojanum, quod tradunt, quam res Iliacas post Homericam Iliadem comprehendere debuit, si ea reputes, quæ, tanquam ejus argumentum, Arist. de Poët. v. 23 memorat, plus quam octo tragœdiis sufficere, cum Iliadis Homericæ argumentum tantum unam, ad summum duas, suppeditet. Nam Οπλων κρίσις, Φιλοκτήτης, Νεοπτόλεμος, Εὐρύπυλος, Πτωχεία, Λάκαιναι, Ιλίου πέρσις, καὶ Απόπλους, καὶ Σίνων καὶ Τρωάδες, hæc omnia, inquam, ad res post Hectoris atque post ipsius Achillis cædem gestas spectant. Dici vix potest, quantoperc viri docti, inprimis Sal

mas. ad Solin. p. 800 sq., in iis turbent, quæ super hoc disputant. Ad Onλwv xpiow pertinuerunt versus a Schol.. Aristoph. laudati ad Equ. 1053, forte et is qui in Schol. Pindari servatus ad Nem. 6, 85 de Achillis hasta: appì ôè ñóp×ns Χρύσεος ἀστράπτει, καὶ ἐπ' αὐτῷ δίκρους αἰχμή (ita lego, pro corrupto ἐπ' αὐτὸ δίκροος διὴ) versus efictus est ad Iliad. Z, 320. e, 895. Ex particula 'Ixíov mépris versus excerptus esse videtur, Scholiasta veteri Euripidis ad Hecub. 914 (Scholion in nostris editis, ne in recentissimis quidem, non extat; sed ex schedis Fulvii Ursini laudatur ap. Scalig. de Emend. Temp. lib. v, p. 378 ed. Genev. 1629; nam in edit. pr. 1598 nondum reperitur) et Tzetzæ ad Lycophr. v. 344 laudatus: Νὺξ μὲν ἔην μέσση, λαμπρὴ δ ̓ ἐπέτελλε σελήνη, qui et in Tzetzæ Meloungixois repetitus est apud Dodwell. de Cyclis p. 803. nunc v. 720. 773 ed. Jacobs. Cf. Exc. VIII ad Æn. 11, 250. et ad lib. 111, 8. Exc. 11. Ex 'ATÓλou carmine puto esse undecim illos versus de Enea cum Andromache abducto a Neoptolemo ap. Tzetz. ad Lycophr. 1263. Cf. eund. ad 1232, ubi additur, eum post Neoptolemi apud Delphos cædem liberatum fuisse. De Sinone inf. dicetur Exc. IV, de Corobo a Lesche tradita Exc. x memorabuntur. Palladium furto Diomedis et Ulyssis ablatum idem exposuerat, ut ex Hesych. in 41μýdeios áváyжŋ constat: quomodo autem ab eo res narrata fuerit, intelligi forte poterit ex Zenob. III, 8; est enim hujus narratio simplicissima. Voces et pros aliæ nonnullæ videri possunt apud Barnes. Homer. Tom. II Fragm. p. 108. Jam post ista scripta in manus venit fragmentum Procli, quod ̓Ιλιάδος μικρᾶς δ' Λέσχεω argumentum servavit ex hoc intelligitur, poëtam exorsum esse narrationem statim ab armorum judicio, et produxisse usque ad equum in urbem receptum et Trojanorum ex commessatione

NOTA.

1 In Biblioth. d. alt. Litt. u. Kunst, Tom. I. p. 35. Haberet nunc vir doctus opportunitatem conficiendæ collectionis Fragmentorum Poëtarum Cyclicorum, præmissa Procli expositione singulorum carminum; et sub

jecta comparatione eorum, quæ passim in Tragicis aliisque poëtis aut simili aut alio modo sunt pertractata. Expedita quoque inde erit illustratio carminis, quod sub Quinti nomine habetur.

« PreviousContinue »