Page images
PDF
EPUB

tas p. 400 sqq.); utrumque tamen conjecturæ potius Græcanicæ, quam acceptæ a majoribus narrationis fidei, deberi videtur. Saltem hoc ex iisdem locis teneri forte potest, circa Herculis Thebani demum tempora Italiæ nomen invaluisse. Omnino super nominis origine multa alia aut commenti sunt aut tradidere veteres. V. Serv. ad h. 1. 1, 537. adde his Bocharti somnia (Canaan 1, 33). Siculorum regem appellat Italum etiam Thucydides vi. cf. Cluver. Ital. 1, p. 10 sqq., qui tamen frustra conatur efficere, ut Italiæ nomen Latio proprium fuisse videatur. Ceterum, quod in Servianis ad v. 536 lib. 1 legitur: Enotria, ut Varro dicit, ab Enotro, Sabinorum rege,' videndum est, an a seriore manu inculcatum sit. Consentit enim cum iis, quæ a Catone Anniano p. 6 traduntur.

[ocr errors]

EXCURSUS XXII.

AURO INCLUSUM EBUR, MARMOR, ARGENTUM.

1,592-597. Restitit Æneas, claraque in luce refulsit,— Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.' Comparationem vulgo male institutam in altera editione deserueram: recte quoque adversus illam disputavit Meierotto v. c. in Dubiis p. 35. Primum conferenda cum h. 1. inf. x, 135 sqq. Homer. Odyss. Z, 229–235. ¥, 156. 162. De statua ex ebore, argento, vel marmore facta vix recte hæc accipias; quorsum enim pertinere rò circumdatus dixeris? nam ad inaurandi artificium multo minus bene hoc referas. Cogitandum saltem de sculptura vel anaglypho. Enimvero accipere præstat simpliciter de ornamento aliquo vel cimelio, ex ebore, argento, vel marmore facto, quod intra aliam materiam, h. 1. aurum, comprehensum et inclusum est, ut ita auri splendore Delph, et Var. Clas. Virg.

12 A

[ocr errors]

repercusso interioris materiæ candor et nitor tanto clarius effulgeat. Ad similem modum viri divina oris dignitate ornati species erat tanto magis insignis et præclara, quod nimbus fulgidus eum circumdabat. Quod etiam multo magis patet ex altero loco lib. x, 135 sq. Qualis gemma micat, fulvum quæ dividit aurum' (auro inclusa) Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem Inclusum buxo, aut Oricia terebintho Lucet ebur.' Ascanius scilicet inter ceteros pugnantes conspicuus est oris nitore et pulchritudine. At Homerus, e quo uterque locus expressus, dum Ulyssem lotum et unctum nova corporis dignitate enituisse declarare vult, simpliciter argentum auro inclusum memorat, versibus tamen nitidissimis; inprimis ad declarandam notionem To: τῷ περίχευε χάριν, adhibet illud: 'Ως ὅτε τὶς χρυσὸν περιχεύεται άpyúgæ ȧvǹp "Idpis-in quo argentum, h. e. ornamentum aliquod et ayaλua, muliebris v. c. ornatus, ex argento, ferruminatione (xone, σuvac), inclusum auro, intelligere in promtu est; in quo argenti nitor ac candor inter aurum suavius ac vividius elucescit; auri enim rutilantis splendore repercusso argenti nitor multo magis efflorescit. Apparet ex his ipsis locis talem argenti aurique in uno opere consociandi usum ac morem viguisse, et placuisse, Homeri saltem ætate. Talis erat calathus Helenæ ex Ægypto apportatus Odyss. 4, 132 τάλαρον 'Αργύρεον χρυσῷ δ ̓ ἐπὶ χείλεα κεκράαντο. Talis erat crater ibid. v. 615. Omnino variis metallis vas vel utensile exornandi morem fuisse declarat v. c. lectus Ulyssis Odyss., 200. At eboris aurique, inprimis in anaglypho opere, miscendi mos a Græcis Romanisque est frequentatus. Cf. Ge. 111, 26. Coepit quoque lignum ebore distingui, mox operiri:' Plin. XVI, 43 s. 84.

EXCURSUS XXIII.

TEUCRI AD SIDONIOS ACCESSUS.

1, 623–630. ' Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, Finibus expulsum patriis, nova regna petentem Auxilio Beli: genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat. Multa cum arte et sagacitate hæc ex tragicorum fabulis ad majorem rei probabilitatem traduxit poëta. Teucer, redux a Troja, a patre Telamone aspere acceptus, sive quod fratrem Ajacem non esset ultus, sive alia de causa (v. Serv.), neque in insulam Salaminem admissus, sorte Phoebi accepta, profectus, novam Salaminem in Cypro condidit. Plures fuere hujus argumenti tragicæ fabulæ. Nunc ea de re Helena Eurip. 89 sqq. 144 sqq. est consulenda. Extiterunt forte etiam lyrica carmina, unde Horatius 1 Carm. 7 expressit, nisi is Pacuvium ante oculos habuit. v. Cic. 11 de Or. 46. Jam Cyprum a Phoenicibus coloniis fuisse frequentatam, atque etiam ditione habitam, vel ipse insulæ situs probabile facit. Forte tamen et historiarum monumenta tradiderant, a Tyriis vel Sidoniis, et quidem a Belo aliquo, Cyprum fuisse bello petitam. Paulo tamen licentius in his, jure quidem suo, versatur poëta. Facit Beli, Tyri regis, sedem Sidonem, quæ tamen, Trojanis saltem temporibus, suos reges ipsa habuit (cf. ad Guthrium T. I, p. 439). Paridem Sidonem venisse et urbem evertisse, narratum erat in Cypriis, ut ex fragmento Procli Escurial. didici. Accesserat mox ad Cinyram Palamedes in Cyprum missus ad societatem belli petendam: quod ex eodem, ut suspicor, carmine narratur in Alcidamantis Or. in Palamed, p. 73. Fundus erat Iliad. 4, 20-23. Porro Beli nomen, tanquam mollius, recte prætulit poëta vero nomini, quod pater Elisa et Pygmalionis, Tyri rex, habuit Mutgonis vel Matgeni ap. Joseph. in Apion. 1, p. 927, Mettinum, Mettem, Methrem appellant alii, v. ad Justin. XVIII, 4, 3. Adde Serv. ad En. 1, 347.

EXCURSUS XXIV.

DE ILIONE.

1,657. Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim.' Ilionen inter Priami filias ab Apollodoro et similibus memorari non videas, ab Hygino tamen fab. 243 et 109 ex tragoedia scilicet Græcorum aliqua, quæ interiit. Est ibi illa Polymnestori Thracum regi nupta, et ad eam frater Polydorus educandus mittitur. Etiam Pacuvii tragoedia hoc nomine fuit; et Accii Ilionen ex Nonio laudari videas, male ab aliis, etiam a Columna, inter Ennianas fabulas commemoratam. Ex ea dictum illud: Mater te appello' e Cic. Acad. Qu. IV, 27 et Horat. 11 Serm. 3, 61 notum. Adde Serv. ad h. 1. et 111, 15. Laodicen frustra huc vocat Cerda, de qua v. Quint. Cal. XIII, 544 sqq. Tryphiod. v. 648 et Pausan. x, 26.

[ocr errors]

EXCURSUS XXV.

1, 720. Et magnum falsi implevit genitoris amorem.' Videamus paulo accuratius de h. 1., in quo mihi dissentiendum est a doctiss. Interprete. Nam, quæ prima legentis cogitationi occurrat, sententia esse videtur hæc, ut Ascanius falsus desiderium patris, a quo absentiam filii impatienter ferente arcessitus erat, primis amplexibus et osculis expleret. Ita magnum amorem bene dixit, et falsus genitor est elusus, deceptus, vel simpl. cujus verus filius Amor non esset. Implere amorem, ut, dolorem, luctum, bene dicitur; communius explere. Burmannus tamen Corradum, qui ita exposuerat, reprehendit, alteramque rationem proponit, ut sit: 'partes filii, patrem vehementer amantis, bene egit;' erga patrem amorem ostendit omnibus numeris ita perfec

Sane amor

tum, ut is crederet, esse verum filii affectum. genitoris est etiam amor in genitorem; et ut impleri officium dicitur, cui satisfacimus, ita amor recte videtur dictus impleri, cum debitus amor præstatur. Sed primum toti rationi subesse aliquid coacti ac duri videtur; nec, quorsum magnus amor pertineat, dicere in promtu est; et Æneæ desiderium potius erat explendum, cujus omnis in Ascanio cura stabat et animus hærebat. Ceterum Servius locum obscure interpretatur, nec Donatus vel Pompon. Sab. quidquam juvant.

EXCURSUS XXVI.

1, 754-757. Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis; Nunc, quales Diomedis equi; nunc, quantus Achilles.' Memnonis (de quo vid. Excurs. XIX sup. ad 493) arma nec apud Pindarum, nec apud Dictyn et Quintum quidquam habent præcipui. Apud Hesiodum Theog. 984 Memnon xaλxoxogvoτns, sed hoc simpliciter armatus, ut passim alii heroës. Nisi itaque poëta fabulam parum nunc notam secutus est, nec commentitium est, quod in Servianis legitur, a Vulcano facta fuisse ei arma; ad barbaricum exercitus Memnonii apparatum, a Trojano more diversum, referendum est. Cf. Dictyn iv, 4 et 5. Quod nisi probare malis, accipienda verba sunt simpliciter, ut sit variata oratio pro vulgari: multa rogitans-porro super Memnone, et Diomede et Achille.' Similis forma orationis Ecl. vI, 80. 81 Quo cursu deserta petiverit, aut quibus ante Infelix sua tecta supervolitaverit alis,' pro, quomodo ille narraverit, quemadmodum Philomela primum in solitaria loca fugerit, mox vero, in hirundinem mutata, pristina sua tecta iterum petierit, et circum ea volaverit. Sed, ut in nostro Æneidis loco rationi propositæ non satis confidam, facit primum, quod etiam supra v. 493 nigri Memnonis arma' memorata

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »