Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS XIX.

[ocr errors]

DE MEMNONE.

1, 493. Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.' Memnonis ad Trojam adventus, et pugna cum Achille ac cædes, inter res Iliacas post Iliadem celebre argumentum, quod inprimis nobilitaverat Arctinus Milesius, cujus Æthiopis libris v olim fuit lectitata. Ejus argumentum a Proclo servatum e cod. Vatic. datum vid. in Biblioth. ant. litt. et art. unde intelliges, carmen illud initium cepisse ab Penthesileæ accessu ad urbem, atque etiam post Memnonis mortem complexum esse Achillis extrema, ludos funebres ei factos et judicium armorum inter Ulyssem et Ajacem. Nihil itaque mirum, quod Schol. Pindar. 1, 4, 58 Ajacis auToxεipíav ex illo carmine docet. Etiam in Tabula Iliaca a Fabretto edita Αιθιοπίς κατὰ ̓Αρκτῖνον τὸν Μιλήσιον ascripta, tanquam ex qua rerum expressarum pars petita sit. Arctinum ad Olymp. IX Suidas, ad IV refert Eusebius Hieronymi MCCLIV, ubi v. Pontac. Scalig. Vallars. item Salmas. ad Solin. p. 599. 600, Ryck. de prim. Ital. colon. p. 440. Eidem 'Ixiou Пégos tributa, de qua v. Excurs. I ad lib. II pr. Secundum veteres, quos amisimus, late describitur Memnonis fatum a Quinto Paralip. lib. 11 et Dicty iv, 4. vi, 10. et ultimo loco a Tzetza in Posthom. 212 sqq. ubi v. Jacobsii nota, qui Sturzium quoque excitat ad Hellanici fragm. p. 149. Multis etiam olim tragœdiis fuit celebratus Memnon, Æschyli inprimis et Sophoclis, cujus Ailiores ejusdem argumenti fuisse videntur, et, quod probabile fit, una eademque cum Memnone fabula. Memnonem etiam Homerus ipse memoravit Odyss. 4, 188. ubi Nestor filium Antilochum ab co cæsum prodit; est ibi 'Houg pasivñs áyλaòs viós. Et 4, 521 Ulysses Neoptolemum prædicat κάλλιστον μετὰ Μέμνονα δῖον. Fuit itaque Memnon pulcherrimus juvenis. Virgilius tamen nigrum appellat. Scilicet Tithoni et Auroræ filius Indos et

Æthiopes adduxisse fertur, ut Trojanis opem ferret: sive quod fama acceptum erat, venisse Trojanis socios et auxilia ex terris ad orientem Troadis sitis, sive quod a Cyclicis tota illa narratio fuit illata rebus Troicis. Obscurior est de Memnone fabula, et quæ modo ad Ægyptum superiorem, modo ad Assyriorum adeo origines revocetur. Vide a Pocockio congesta ad Memnonis signum illustrandum in ruinis Thebarum (Descript. of the East Tom. 1, p. 101 sqq. et in Inscription. ant. græcis p. 80 sqq. 91 sqq.). Sed ne poëtæ absurda commenti esse videantur, hoc saltem monebimus, Assyriorum imperium videri illo tempore usque in Asiam minorem prolatum, atque ex iis finibus, adeoque ex Oriente (hinc Eoa acies), non vero ex Assyria proprie dicta, potuisse fingi vel tradi aliquem Memnonem, Aurora, 'Hous, filium, copias Trojanis adduxisse; Indos et Æthiopes poëtæ vocant; quo nomine omnes ad Orientem sitos populos, in Australibus inprimis plagis, declarabant veteres. Ornata deinde variis modis et amplificata fabula. Cf. Pausan. x, 31 p. . 875. Schol. Pind. Nem. 6, 85. 3, 106. add; inf. ad v. 751. Fuit quoque Memnonis sepulcrum haud longe ab Æsepo ad septentrionem Troadis finium: Strab. XIII p. 878. c. Confusa tandem cum alio Memnone Ægyptio, Pha-menopha apud Paus. 1, 42 p. 101, alibi Amenophis, f. Amun-no-phi, secundum Jablonsk. de Memnone p. 31. Erat is Sol oriens: id quod statua quoque sub orientem Solem vocalis declarabat.

EXCURSUS XIX.*

DE AMAZONIBUS AUXILIUM ILIO FERENTIBUS.

1, 494. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet, Aurea subnectens exertæ cingula mamma, Bellatrix, audetque viris con

currere virgo.' Quæ mythi de Amazonibus origines fuerint, incertum est; fuisse tamen fundum aliquem historicum, famam antiquam, multa arguunt. Verum de his disputandi locus hic non est. Vide notata ad Apollod. 11, 5, 9. Not. p. 372 sq. Quæ cum Virgiliano loco conjuncta sunt, partim e belli Trojani historiis, partim ex Amazonum specie et habitu repetam.

Induxerant Amazones in belli Trojani historias poëtæ qui post Homerum scripsere, et in his primo, ut suspicor, loco Arctinus in Ethiopide, quantum ex Proclo colligere licet (Biblioth. d. a. Litt. P. I. p. 33 Ined.) quia antiquiore aliqua fama celebratæ erant Amazonum irruptiones in Asiam minorem factæ, inprimis in Lydiam et Phrygiam; quarum una in Priami tempora inciderat: I. r, 189. Intulere hinc Amazones in heroum tempora et facta Cyclici propter rei novitatem admodum licenter; memoratæ adeo Amazonum pugnæ sunt in Argonauticis, Heraclea, Theseide, etiam in Bacchi profectione ad Indos: quæ omnia fuere poëtarum commenta; at illud, quod in Homero memoratum erat, a fama profectum. Priamus adversus eas arma tulerat; at Penthesilea auxilio Trojanis fuit accita. Post eos, qui periere, exponit cyclicorum narrata Quintus lib. 1. et pleraque ex eo Tzetza in Posthomericis pr.

Virgilii locus inprimis disertus est in specie et habitu Amazonum reddendo. Satis notæ sunt earum pelta lunata. Quod ex equis pugnarunt, non attigit. At mammam nudam

memorat.

Dextra fuit ea mamma, fabulis et arte celebrata: fabulis quidem, quod exusta fuisse fertur; arte, quod ea exerta est, non exusta, quod visu ingratum respuerat ars. Verum et ipsa res docere potest, dextram fuisse, quæ exureretur, ne arcui intendendo et remittendo tumor esset impedimento. Inf. x1, 649. Amazon dicta Camilla est unum exerta latus,' quod Silius imitatus lib. 11, 79. reddit dextrum nuda latus.'

[ocr errors]

De Amazonum specie in priscæ artis monumentis obvia, plura nunc in vulgus innotuerunt quam illis annis, cum prio

ribus vicibus commentabamur in poëtam. Neque adeo necesse est, nunc multa commemorare. Attingam tantum potiora, quæ iis, quorum studia in ea antiquitatis parte collocata haud fuere, prodesse possunt. Antiquæ artis frequens fuit argumentum jam inde a Phidia, sculptum in scuto Minervæ Athenis, Amazonum prælium (Plin. xxXVI, 4, 4) et in basi simulacri Jovis Olympii (Pausan. v, 11. p. 402). In lorica autem seu humili pariete, ante Jovis simulacrum ducto, Penthesilea vulnerata, picta a Panano, Phidiæ fratre (ibid.). Alia erat Penthesileæ pictura Polygnoti Delphis (ibid. x, 31. p. 875 f.) et pugna Thesei cum Amazonibus, picta in Poecile a Micone (ibid. 1, 15) Certamen artificum in dedicando ex ære signo in templo Ephesiorum v. ap. Plin. XXXIV, 19 pr. Fuere ii artifices Polycletus, Phidias, Ctesilaus, Cydon, et Phradmon. Præterea Plinius Desilai Amazonem vulneratam, (XXXIV, 19, 15) et Strongylionis Amazonem eucnemon (ibid. s. 21) utramque ex ære, memorat. Debuit Phidiæ alia esse Athenis Amazon hasta innixa, si vera dixit Lucian. Imagg. 4. Antiquius omnibus enumeratis signum fuit Aristoclis Cydoniatæ ultra Ol. XXIX. assurgens ævo, (Paus. v, 25. p. 445.) Olympiæ positum, Herculis cum Amazone equestri pugnantis. Narrata hæc sunt eo consilio, ut quam vulgatum artis argumentum hoc fuerit, appareat, utque recte hoc a Marone inter picturas referri intelligatur. Ex iis monumentis, quæ ad nostra tempora servata sunt, facile princeps est signum e marmore, cum titulo: translata de schola Medicorum, (èx xéoxys) olim in hortis Matthæiorum, nunc in Museo Pio-Clementino. (Vol. 11, 38) in pulcherrimis habitum; mamma dextra nudata stans. Sunt alia in Museo Capitolino, alia aliis in locis, præclara Amazon equestris ex ære inter Herculanensia; sed ad locum nostrum facit anaglyphum in Villa Borghesia apud Winckelmann. (Monum. ined. CXXVII.) in quo Penthesileæ adventus ad Priamum exhibetur. Amazonum imagines frequentes sunt in numis multarum Asiæ urbium, quæ origines suas ab Amazonibus repetebant.

EXCURSUS XX.

DIANÆ ET NYMPHARUM CHOREÆ.

1, 502 507. Qualis in Eurotæ ripis, aut per juga Cynthi, Exercet Diana choros; quam mille secuta Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Fert humero, gradiensque Deas supereminet omnes; Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus: Talis erat Dido; talem se læta ferebat Per medios.' Expressa suavissima formæ Didonis et speciei corporis proceræ cum Diana comparatio, cujus semina jam in nobilissimo illo versu de Helena Odyss. 4, 121. 122 ̓Εκ δ ̓ ̔Ελένη θαλάμοιο θυώδεος ὑψορόφοιο "Ηλυθεν, Αρτέμιδι χρυσηλακάτῳ εἰκυῖα latent, et Odyss. Ζ, 101 sqq. Τῇσι δὲ Ναυσι κάα λευκώλενος ἤρχετο μολπῆς. Οἵη δ' "Αρτεμις εἶσι κατ ̓ οὔρεος ἰοχέαιρα, Η κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ερύμανθον Τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισι, Τῇδε θ ̓ ἅμα Νύμφαι, κοῦραι Διὸς Αἰγιόχοιο, Αγρονόμοι παίζουσι, γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ Πασάων δ ̓ ὕπες ἥγε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα, Ρεῖά τ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαί δέ τε πᾶσαι· Ως ἤγ ̓ ἀμφιπόλοισι μετέπρεπε παρθένος ἀδμής. In qua Homerum cum Virgilio contulerunt viri docti, iniquo fere judicio, cum modo in singulis partibus hærerent, et ex accessoriis rebus vim totius comparationis definirent, modo alterius poëtæ cæco amore omnem laudem ad eum, contemto altero, traherent. Probus, etiam Pomponio Sabino ad h. l. laudatus, ap. Gell. IX, 9 (cf. Macrob. v Sat. 13 et 14) nihil quidquam tam improspere Virgilium,' ait, ex Homero vertisse' -quem locum ibi vide, et expende Grammatici pravum acumen. Nam singula refellere non vacat. Contra Jul. Cas. Scaliger in Poëtice v, 3 p. 219 Virgilianos versus a magistro, Homericos vero a discipulo confectos' ostendere vult. Sed erat summus Vir omnino Homero iniquior. Probum vel Scaligerum exscripserunt vel secuti sunt pi rimi alii, etiam nuper Martorellus (in gli Euboici secondi Abitatori di Napoli p. 405). Nobis quidem, ut in aliis, inventi laudem,

« PreviousContinue »