Page images
PDF
EPUB

λέμιόν τε καὶ ἐπήλυδα, bellicosum et advenam interpretabantur vates Telmessenses ap. Herodot. 1, 78.

EXCURSUS XV.

PICTURA IN TEMPLO CARTHAGINIS AB ENEA

PERLUSTRATA.

1, 457 sqq. Namque, sub ingenti lustrat dum singula templo,-Dum-Artificumque manus inter se operumque laborem Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas.' De pictura vulgo hæc accipiuntur; et v. 468 picturam expresse appellavit. Quod si verum est, adversus temporum rationem peccare poëta maluit hæc commemorans, modo gratis rerum imaginibus delectaret. Nam Iliacis temporibus non fuisse pingendi artem apparet. V. Plin. xxxv, 6. Observatum hoc jam est Gogueto de origg. legg. art. et discipl. Tom. 111, p. 346. Et Homerum sculpturæ opera in omni metallorum genere memorare, nulla picture, unicuique Homerum legenti facile succurrit. Videndum igitur, an Virgilius non de pictis tabulis, sed de anaglypho opere, et quidem ex ære, quod antiquissimum fuit genus, et quo ducunt fores ex ære factæ v. 452. 453, agere dicendus sit. Nam, quod picturam dixit, hoc poëtica elegantia de quovis opere, quod figuras rerum ac signa repræsentat, bene memorare potuit. Accipiendum autem ita esset de sculptorio opere in foribus templi ac valvis ex ære facto: in his enim, ut et in fastigiis, templorum pariter ac palatiorum frequens fuit cœlatura: cf. Paus. 1, 24. v, 10. x, 19. VIII, 45. Cic. Verr. IV, 56 et porticus templi Jovis Olympii apud Agrigentinos: y Diodor. XIII, 82 in qua et exsculpta äλwois ris ἅλωσις τῆς Tpolas heroibus suo quoque habitu expressis: et solent poëtæ in argumentis ejusmodi sculpturæ sibi placere: ut noster Ge. 111, 26 sqq. Æn. v1, 20 sqq. Sic Ovid. Met. 11, pr.

in regia Solis. Silius 111, 32. in templi Herculis foribus: ad q. 1. cf. Drakenb. Valer. Fl. v, 411 in fastigio templi (ita quidem nobis videtur) et in foribus 417-465 expressas historias apud Colchos memorat; sapienter quidem hoc; sed idem in operis summa infelix; non enim apparet, quorsum ista descriptio anaglyphi inserta sit. At noster poëta ad confirmandum Æneæ animum his rerum imaginibus egregie utitur. Anaglypha idem et alibi memorat, ut inf. 644. Inter hæc tamen commento illi sculpturæ h. 1. non magis confidam, quam ei, quod multo minus probabiliter in animum venit viro docto, ut crederet, hic de textura agi. Nisi vim facias verbis, non nisi de tabulis pictis agere poëta potuit: et dicendus ille est maluisse morem Italiæ suæ sequi, in qua passim visebantur porticus templorum picta. Res Trojanas inter argumenta fuisse, vel ex Petronio 29 et 89 discere licet: cf. Wernsdorf. P. Min. T. IV, p. 605. Nihil frequentius eodem more inter Græcos, quos, parietes templorum et porticus picturis exomasse, multa docent exempla apud Plinium et Pausaniam, ut Athenis 1, 17 in Thesei templo; 1, 18 in templo Dioscurorum; 1, 20 in t. Bacchi; cf. c. 25. 26. et Athenæum x, p. 456 extr. inprimisque templum Minervæ ap. Cicer. Verr. IV, 55. Trojani autem belli historiæ, etsi in populo qui nihil cum Trojanis et Græcis commune haberet, recte tamen poterant operis ab arte profecti argumentum præbere. Solet enim ars externas historias, inprimis claras et nobiles, sibi materiem facere; et ab Etruscis, saltem ab Italis, similiter belli Trojani historiam, quanquam illa aliena ab hoc populo erat, in tot monumentis, inprimis sepulcralibus, expressam videCeterum ea, quæ mox memorantur, non continui alicujus operis uniusque tabulæ argumentum sunt habenda; certe nihil in poëta video, quod ita statuere jubeat; sed singulæ historiæ singulorum operum argumentum constituere putandæ.

mus.

EXCURSUS XVI.

DE RHESO.

1, 473. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis.' Novavit plura in rebus Trojanis Maro ab Homero aliena, et morem ætatis suæ prætulit; Trajicos ea in re secutus, qui equites, tubas, et alia memorant, quæ heroica vita ignoravit. Nunc tentoria narrat niveis velis: in quibus non tam illud me movet, quod nivea tentoria fecit, eo scilicet, ut vel noctu nitore fulgentia late essent Diomedi et Ulyssi speculantibus conspicua; sed quod Trojanis temporibus tentoria nondum erant lintea. Achivorum xola stipitibus lignisque constabant, vimine intertexto humoque aggesta, adeoque tuguria potius. V.Iliad. 2, 449 sqq. cf. Eustath. ad Iliad. 4, 185. Recte et Tzetza in Antehomericis, a viro doctissimo Jacobs nunc editis, Achæi: TEUEαv de xλolas πλεκτὰς, σταβάραις (h. e. σταυροῖς) ἀραρυίας" et Tryphiod. 139. πῦρ ἴδιον πλεκτῇσιν ἐνὶ κλισίησι βαλόντες ad quem versum loci nostri haud oblitus est doctiss. Northmore. Thraces vero illa nocte ne in talibus quidem tentoriis, sed, ut erant, nuda humo recubabant; TedoσTißes ut in Rheso 763 sqq. quid? quod totus Trojanorum exercitus sub dio noctem agebat, quantum quidem ex Homerica lectione memini. Etiam Rhesi Trag. auctor tantum evvas Thracum et xolras memorat. At Dictys tentoria memorat p. 60, 1. 45.

EXCURSUS XVII.

DE TROILO.

1, 478–482. 'Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer, atque impar congressus Achilli, Fertur equis, curruque hæret resupinus inani, Lora tenens tamen: huic

cervixque comæque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Troilus Priami f. (aliis Apollinis. cf. Not. ad Apollod. p. 762) admodum puer, h. e. in prima juventa constitutus (impubem Troilon' Horat. dixit 11, 9, 15: 'nimium cito Congresse Achilli Troile' Senec. Agam. 747.748) ab Achille victus. Factum jam ante Iliadis tempora. Nam libro ultimo inter occisos ab Achille filios Priamus Tpov inoxάρμn memorat, Iliad. 2, 257. Meminit etiam Quintus Paralip. IV, 155. 419 sqq. inter superiorum temporum res ab Achille gestas; et in hoc præivisse auctorem Cypriorum carminum, e Proclo didici. Alii serius et post Memnonis demum interitum collocasse videntur, ut ex Lycophrone 307 sqq. et Tzetza ad e. 1. et in Posthomer. 353 sqq. colligas. Et sic manifeste Dictys qui vulgo fertur 1V, 9. Post Hectorem Ausonius Epitaph. 18, qui h. 1. expressit. Omnino varie hanc narrationem a priscis poëtis tractatam fuisse necesse est. Inprimis tamen infames fuere Achillis amores in Troilum pulcherrimum puerum, vid. Tzetza ibid. et ad e. Canter. Nov. Lect. 11, 9, et h. 1. Cerda post Servium: quanquam Tzetza pro solita sua stultitia sponsione certat, Troilum magnum jam natu fuisse. Nata autem sine dubio est ea fabula e poëtarum lusibus, qui puerorum amores inprimis Achillis exemplo defendebant; quam ad rem summum illud occisi Patrocli desiderium memorari solebat. Fuere ex eo genere plures, ut Phanocles, cujus Ερωτες ἢ Καλοὶ nuper in memoriam revocati fuere fragmento e Stobæo a Ruhnkenio v. c. retractato. Cf. Notæ ad Apollod. p. 532 sqq. Illud mireris, quod jam Lycophron fabulam hanc Troili interpolatam secutus esse videtur 1. 1. et Aræ auctor carminis, quod inter Simmiæ alyva habetur. Ceterum Virgilius Troili cædem ita narrat et tractat, ut is cum Achille congressus vulnere accepto curru exciderit, pedibus tamen ita impeditus, ut supinus e curru delapsus ab equis raptaretur (compara Iliad. Z, 42. 43), cum interea nec hastam nec fræna e manibus dimitteret; itaque hasta inversa per terram tracta sulcos in pulvere tractim faciebat. Aliter Dictys 1. 1. Dares c. 33. Josephus Isca

nus VI, 289 sqq. Tragoedia Troili nomine inscriptæ fuere olim Sophoclis, et aliorum. Observabimus tandem recentiorum quoque fabularum factum esse Troilum argumentum, Lollii quidem Urbinatis, et Guidonis de Colonna. Unde Chaucer duxit suum Troilum et Cressida. Extat quoque Ms. Alberti Stadensis carmen elegiacum historiam belli Trojani complexum, Troili nomine inscriptum in bibliotheca ducali Guelpherb.

EXCURSUS XVIII.

DE HECTORE CIRCA TROJAM RAPTATO.

1, 487. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros' Achilles. Observatum et hic et ad Homerum jam ab aliis (add. Wernsdorf ad Epit. Iliad. P. M. T. IV, p. 742), Homerum raptati circa Trojam Hectoris non meminisse. Ter circa urbis muros fugit Hector (Iliad. X, 208), cæsus autem e curru ligatus statim ad naves trahitur, v. Iliad. X, 399 sqq., ubi ter quotidie circa Patrocli tumulum raptare eum solebat Achilles, Iliad. 2, 14 sqq. Tractum igitur Hectoris cadaver circa muros aut uni ex Cyclicis aut ex Tragicis deberi puto, qui omnia fere belli Iliaci facta variis modis tractata et ornata pro consilii ratione sæpe inflexerant et variaverant. V. Excurs. ad Æn. II, pr. Fuere autem hujus argumenti tragœdiæ olim plures Eschyli, Timesithei, Dionysii Tyranni, Ennii, "ExTogos λúrpa inscriptæ, aliorum Пglapos, 'Axλús. Virgilius tamen inprimis ante oculos habuisse videtur Euripidem, quem inter ceteros ille probavit, Androm. v. 105. 106. Hanc Ennius latinam fecerat, ex eaque hic ipse locus de miserabili Hectoris cæde superest: v. Fragm. Ennii p. 239. Est ex ea vox sonora et splendida raptaverat petita. Cf. inf. 11, 272. Actum est nuper pluribus de raptato Hectore ad Ilium, non circa Ilium, ad libellum Lechevalerii qui Descriptio Troadis inscribitur.

« PreviousContinue »