Page images
PDF
EPUB

Met. 609, 'cultum faciemque gradumque: Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam.' Ita Iris, quæ Beroën simulabat, Æn. v. 647 divini signa decoris Ardentesque notate oculos, qui spiritus illi, Qui vultus, vocisque sonus vel gressus eunti.' Cf. Odyss. N, 288, ubi Minerva, proditura se Deam, repente inter dicendum foemina fit eximia specie; de Cerere autem Hymn. 188. 189, ubi v. Ruhnk. Inprimis autem huc spectat Iliad. г, 396 sq., ubi Veneris anui assimulatæ consiliis obsequi cum nollet Helena, tum illa manifesta astat Dea, καὶ ῥ ̓ ὡς οὖν ἐνόησε θεᾶς περικαλλέα δειρὴν, Στήθεά θ ἱμερόεντα, καὶ ὄμματα μαρμαίροντα, Θάμβησέν τ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα· quem ipsum locum Virgilius versibus supra ascriptis ante oculos habuit, rem tamen aliter tractavit: 'avertens rosea cervice refulsit,' etc. Scilicet occurrit apud poëtas tandem et illa ratio, ut non nisi sub discessum, modo ad terrorem faciendum, modo ad numen testandum, mortali forma exuta, divina specie numen spectantium oculos præstringat. Itaque h. 1. divinam speciem numenque arguit pulchra cervix, coma suaviter spirans, palla Deæ defluens, cum antea venatricis more esset succincta, tandemque incessus. Videamus de singulis.

Scilicet si abeuntes numen manifestum ac confessum faciunt, signis fere atque notis id faciunt sequentibus: Peractis mandatis modo discedunt sic ut ad Olympum redeant, ut de Mercurio juvenis faciem mentito Odyss. K, 307. 308 Νῆσον ἀν ̓ ὑλήεσσαν ille ad Olympum redit; modo subito ex conspectu eorum, quibuscum loquebantur, auferuntur, evanescunt vel avolant. Alias abeuntes, forma ascititia abjecta, divinam speciem a tergo ostendunt. Sic Apollo in Butæ formam conversus : 'Mortales medio aspectus sermone reliquit, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Agnovere Deum proceres divinaque tela Dardanidæ, pharetramque fuga sensere sonantem,' En. IX, 657 sq. Apollinem hic vides in aërem sublatum; cum alibi nube vel obscura caligine involvant se Dii, quippe qui omnino, ut invisi sint, nube se operiant, atque eos quoque, quos subducere vel occultare volunt, nube obducant, ut toties ap. Homerum

fit. Sed aliis locis abeuntes Deos declarat incessus levis ac celer, et volanti similis, ut vix pedibus terram attingant; qualis omnino Deorum incessus esse fertur, οὔτε χθόνα μάρπτε TOSEσσ, Iliad. E, 228. Cf. 284. 5, modo stellæ fatuæ cadenti Iliad. 4, 75, modo columbæ, modo accipitris volatui comparatus. Notus locus Iliad. E, 778 Αἱ δὲ βάτην τρήρωσι TEλEIάσ 10μal' óuoia. Harpæ etiam, quæ ex aquilarum genere est, Minerva coelo descendens assimulatur Iliad. T, 350. 1, et Neptunus Calchantis habitu Achivos ad pugnam adhortatus Iliad. N, 62 sqq. Αὐτὸς δ ̓, ὥστ ̓ ἴςηξ ὠκύπτερος ἄρτο TÉTEσbaι etc. et subjicit Ajax: non hic fuit Calchas: "I× γὰρ μετόπισθε ποδῶν ἠδὲ κνημάων ̔Ρεῖ ἔγνων ἀπιόντος (levi scilicet et suspenso gressu) άpiyvaтo è feol weg. At in Odyss. A, 320 Minerva, cum sub Mentæ persona Telemachi animum erexisset, απέβη, Ορνις δ ̓ ὡς ἀνόπαια διέπτατο, et Odyss. Γ, 371. 2 eadem apud Nestorem ἀπέβη Φήνῃ εἰδομένη· θάμβος δ ̓ ἔλε πάντας ἰδόντας. Serpentis lapsum ac tractum nusquam a poëtis Græcis vidi Deorum incessui assimulari: vide tamen Spenc. ad h. 1. Singulare est inf. IX, 15. 19, quod Iris arcu et sereno cœlo discessum suum mirabilem facit.

Cum Dei discessu conjunctum interdum illud, ut præter naturam mira aliqua vi affici sentiat modo animum modo corpus is, qui cum Deo in mortalem mutato egerat. Sic supra memorato loco Iliad. N, 62 sq. Neptunum, qui Calchantis personam induerat, agnoscit Ajax manuum pedumque insolito vigore viriumque refectione, v. 74. 75, et tetigerat eum Deus discedens sceptro suo. Imitatus hoc est Quint. Cal. XI, 142–144. Aliud exemplum habes Iliad. r, 81. 110 Apollinis Aneam restituentis: Ὡς εἰπὼν ἔμπνευσε μένος μέγα TOIμÉVI λawv, et Odyss. 4, 320 Minerva discedens Telemacho non modo incessu, sed et ex eo manifesta fit: vì μ Θῆκε μένος καὶ θάρσος. Hoc idem faciunt interdum Dii tacite et occulte, ut Pallas Menelaum novis viribus recreat Iliad. P, 569.

Quandoquidem in ipso discessu divina species humanæ formæ succedit, commemorantur quoque illa, quæ in specie divina memorabilia sunt: summa oris pulchritudo aut ma

jestas, corpus humano majus et augustius, cum pulchritudine candor corporis, cervix pulchra, comæ promissæ, quales perpetuam Deorum juventam decent, ut in Cerere, Hymn. v. 277. 8, et in loco nostro Virgilii.

Quod inter præsentis numinis signa refertur gratus odor, quem sive totum corpus sive coma exhalat: uti in Venere, h. 1. 'ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere;' et Dianæ nec in aspectum prodeuntis præsentia ex divino odore agnoscitur ab Hippolyto apud Eurip. Hippol. 1391: id quidem ductum est ex antiqua vita, quando regiæ opulentiæ erat, unguentis suavibus delibutum corpus habere, antequam frequentioribus commerciis copia majore et expeditiore sumtu unguenta Asiæ in Europam illata sunt. A regum autem luxu, qualis tum erat, adumbrata Deorum vita, adeoque in eam traductum etiam unguentum ambrosia dictum. Sic de Junone Iliad. E, 170 sqq. et de Venere Odyss. 0, 364. 365 et sup. Georg. IV, 115 sqq. Etiam ap. Hesiod. Scut. Herc. 7. 8. Alcmenæ a capite et superciliis suaves odores spirant, tanquam a Venere. (etsi versus vix a primo carminis auctore sunt.) Ducta hinc sunt ea, quæ de veste stragula Bacchi habet Apollon. IV, 430 sq. Hoc tamen divinæ naturæ argumentum non nisi in elegantioribus Diis locum habere potest; ut in Venere et Apolline; in Diana etiam apud Eurip. 1. c.; in Flora apud Ovid. Fast. v, 376: alia exempla v. apud Burmann. ad Anthol. Lat. iv, 13, 30. Insignius ceteris est in Hymno Homer. in Cer. 274 sqq., quod apponam, quia reliqua quoque præsentis numinis argumenta sub discessum continet: ὡς εἰποῦσα θεὰ μέγεθός τε καὶ εἶδος ἄμειψε, Γῆρας ἀπωσαμένη περί τ' ἀμφί τε κάλλος ἄητο, Οδμὴ δ' ἱμερόεσσα θυηέντων ἀπὸ πέπλων Σκίδνατο· τῆλε δὲ φέγγος ἀπὸ χροὺς ἀθανάτοιο Λάμπε θεῆς, ξανθὴ δὲ κόμη κατενήνοθεν ὤμους· Αὐγῆς δ' ἐπλήσθη πυκινὸς δόμος, ἀστεροπῆς ὥς· Βῆ δὲ δι ̓ ἐκ μεγάρων. Videmus hic sub discessum Cereris formam divinam receptam : pulchritudinem, ambrosium odorem, candens corpus, comam promissam; lucem per domum fusam. Imitatione quoque expressa res in templis v. c. de Dea Syria et in teletis: ut apud Apulei. XI.

Et hi quidem priscæ et epicæ poëseos præcipui modi divinam præsentiam declarandi, super quibus multa possint argutius disputari, nisi hoc a consilio nostro esset alienum et facere hoc cuivis ex superioribus est in promtu. Quando antem de origine et causa hujus phantasmatis hominum mentibus subnati quæritur, ablegandus est lector ad Exc. I ad lib. IX, 638. Nec tamen existimandum est, semper hæc tam accurate et diserte a poëtis tractari. Quin sæpe satis habent, Deum memorare cum mortali agentem, numen suum manifestantem, et a mortali agnitum, nulla tamen re adjecta, qua intelligatur, quomodo id fieri potuerit. Scilicet jam ab initio inter poëtam et lectorem tacito consensu convenerat, posse et solere a Diis fieri ea, quæ naturæ morem deserunt eoque ipso mirationem faciunt. Exempla vide Iliad. r, 319, ubi Neptunus Æneam non latet, et P, 334 Apollinem idem "Eyva koávτa ¡dár. Adde Iliad. B, 172. E, 794. 815. Sic inf. X11, 632 Juturnam sororem agnoscit Turnus, nec additur, quo signo vel argumento.

EXCURSUS XIV.

EQUI CAPUT OMEN CARTHAGINIENSIUM FORTUNÆ.

I, 446-449. 'Poeni Effodere loco signum, quod regia Juno Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello Egregiam et facilem victu per sæcula gentem.' Caput equinum adeo auspicium et omen fuit futuræ fortunæ; fore Ponos gentem bellicosam et rerum copiis (ex agricultura, navigatione et commerciis populorum) affluentem. Justin. XVIII, 5, 16 Ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit.' Quas fidiculas verbis, facilem victu fore gentem, interpretandis adhibuerint viri docti, vide ap. Cerd. Burm. Trapp. Si Carthaginiensium historiam inspicere

meminissent viri docti, in multis hujus et quarti libri locis minus turbassent. Celebrata satis inter veteres res est, Carthaginienses agri colendi studiosissimos fuisse, et totum illum Africæ tractum lætissimo cultu summæ fertilitatis effloruisse. Itaque præclare iis portenditur perpetua victus copia et affluentia; et facilis victu est is, qui facilem et paratum victum habet: Europos, ut agrum frugibus vel frugum facilem dixere veteres. Tenendum scilicet, ea, quæ in vulgari oratione rò facilis pro adjectivo adjunctum habent, poëtice ita efferri; ut si alloquium regis facile exprimendum sit, facilem regem alloquio vel alloquii dicat poëta, ut Val. Fl. v, 407 littus quod faciles appulsus habet, idem littus facile appulsibus. Ita, quæ victum facilem fundit humo tellus Georg. 11, 460, est etiam tellus victu facilis; et sic gens victu facilis, quæ habet victum, alimenti copiam paratam, affluentem, propter agrorum scilicet fertilitatem et ubertatem. Simili modo infinita alia ad prosaicam formam comparanda sunt. Æn. VIII, 318 asper victu venatus, h. e. qui victum asperum, qualis est vitæ asperæ, duræ et pauperis, præbet. Nor aspera curis, Val. Fl. 111, 362, quæ curas asperas secum affert, et sic porro. Equus autem quidni ferax et lætum solum, equis alendis idoneum, ominetur? cum hoc armentum pabuli copiam et uberem agrum inprimis sibi poscat. Vide, si talis res auctoritate indiget, Columellam de R. R. VI, 27. Varia quidem de hoc portento inter fundamenta urbis reperto fuit narratio, nam alii (v. Justin. 1. c. Serv. et Pompon.) primo caput bubulum, alii palmam simul repertam tradiderant, proxime tamen ad nostrum alii ap. Eustath. ad Dionys. Perieg. 195 εgov xε‡αλv iπñou, xai συμβαλόντες σημαίνεσθαι σχολὴν αὐτοῖς καὶ παρ ̓ ἄλλων δόσιν τροφῆς, καθὰ καὶ τοῖς ἵπποις, ἔκτισαν ἐν τοιούτῳ τόπῳ Καρχηδόνα. Sane diversa interpretatio de otio ac pacis studiis, inprimis ex mercatibus; vides tamen hoc ipsum, facilem victu, ita expressum, ut sine multo labore victum inveniant. Quod Æn. 111, 540 sqq. diversum ex equis augurium petitur, nihil officit. Poterant enim cædem res diversis temporibus et rerum conditionibus ad diversa trahi omina. Ita v ODelph. et Var. Clas. 11 Z

Virg.

« PreviousContinue »