Page images
PDF
EPUB

Umbra inf. ji, 297 effert sacra, efferenda esse gestu significat. Thesauri Didonis adhuc Neronis tempore lusum avaritiæ fecere. V. Tacit. Annal. xvi, pr.

EXCURSUS XII.

PIUS ÆNEAS.

1, 382. 383. Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum, fama super æthera notus.' Notati hi versus, quod Æneas egregie se ipsum commendat. Recte, nostris moribus si rem æstimes : secus, si heroicis ; at ex toto Homero satis constat. Exempla aliorum v. ap. Pierson. Verisim. p. 206: adde Spencium (in Essay on Pope's Odyssey P. 1. p. 52). Hic ipse versus ex Homero adumbratus Odyss. I, 19. Ulysses apud Alcinoum : Eip? 'Οδυσεύς Λαερτιάδης, δς πάσι δόλoισιν 'Ανθρώποισι μέλω (“ carus et honoratus sum propter sagacitatem consiliorum in re bellica') xai jeu xaéos oúpavòy ixer 'fama super æthera notus,' ex poëticæ orationis genio, nihil aliud quam simpliciter, celeber et inclytus. Inclytum autem ac notum se calamitatibus suis dicere, minus habet offensionis etiam nostris moribus; et pietatis mentio facta hominum animos benevolos ipsi reddere poterat. Verum et pius, ut omnino in Æneide, perpetuum est Æneæ attributum, quod, Homerico more, proprio nomini tanquam aliud proprium adjungitur. Sic et pater Æneas, quod antiquiore sermone honoris vocabulum fuit, ac reverentiæ amorisque, inprimis regibus tributum. Sic Odyss. 6, 145 geive fåtep. Cum autem pietatis notio tam late pateat: quæri potest, quo tandem sensu poëta accipi voluerit. Fuit enim Æneas pius in patrem : unde III, 481 de Anchise :' o felix nati pietate :' fuit in filium, in patriam, in Deos. Scilicet hoc ultimo respectu dictus est pius a poëta, Beogebis, religiosus. Docent hoc adjuncta, h. I. ' raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum.' Lib. 11, 691

Jupiter, aspice nos, et, si pietate meremur, Da deinde auxilium. Convenit, quod in omnibus rebus monitis Deo rum obtemperat. Cum pietate justitia jungitur inf. 548. 549. Quod autem in Penatibus, de quibus v. Exc. ix ad lib. II, quos secum abduxerat, Æneas inprimis gloriatur, ad veterem religionem pertinet. Nondum excisa plane et eversa videbatur resp. superstitibus adhuc Diis tutelaribus seu patriis, eorumque vasis et sacris instrumentis. Qui in coloniam mittebantur, sacra metropoleos suæ secum abducebant. Si sacra, h. e. Dii patrii et eorum utensilia, essent seu vi seu fraude et furto ablata, gravissima calamitas ea habebatur. Ut Deos elicerent, qui urbem oppugnabant, aut ut Deos vinculis ligarent, qui obsidione gravi premebantur, ad eandem religionem pertinebat. Capta igitur urbe, præcipua ea cura inprimis sacerdotum, ut Deorum signa et vasa salva essent, dum aut absconderent ea, aut secum asportarent. Sic Panthus Apollinis sacerdos 11, 319 fugiebat, 'sacra manu victosque Deos' ferens. Sigillatim hæc satis exposita passim sunt a viris doctis; nobis curæ fuit, ut ad rationes suas et causas ea referrentur; idque teneri velim etiam in aliis.

[ocr errors][merged small][merged small]

1, 406—408. Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere ; pedes vestis defluxit ad imos; Et vera incessu patuit Dea. Habemus hic exemplum énopavelas numinis insigne. Non injucundum erit, paucis exponere, quibus modis poëtæ, Virgilius et Homerus, Deorum præsentiam vel in discessu arguant, inprimis cum viri docti, qui in hunc locum inciderunt, secuti fere sint Heliodori Æthiop, lib. III. p. 148. 149

ed. Bourd., a quo tamen non tam poëticas rationes, quam theosophorum commenta exposita esse manifestum fit.

Quoties igitur poëtæ, inprimisque principes isti, Deos cum hominibus agere iisque interesse faciunt; faciunt autem hoc sæpissime, ex recepta inter veteres persuasione, ad quam divinæ naturæ species humana vulgo credita necessario ducere debuit, in priscorum hominum et heroum vita, fere ut in vita patriarcharum, Deos invisere homines, ad eos devertere, eorum hospitio uti, iis occurrere, sermones ac consilia communicare solitos; quoties igitur Deos inter homines agere memorant poëtæ : si modum quidem et rationem exponunt, quam tamen sæpe declarare negligunt: aut Dii, etsi cum hominibus agunt, plane se hominum visui non subjiciunt, aut in conspectum veniunt manifesti, aut forma humana assumta se offerunt, ut tamen mox, saltem in discessu, divinæ præsentiæ nonnunquam signa aliqua edant.

In variandis his sequuntur poëtæ nonnullas alias opiniones inter priscos homines receptas: primo quidem, Deos propria sua ac divina specie a mortalibus aut omnino cerni non posse aut non nisi cum vitæ discrimine, (pro exemplo sit Semele) saltem oculorum cæcitate, (v. c. Hymn. in Vener. 188. v. ad Callim. L. P. 82 Spanhem. et ad 102) non posse cerni: nisi forte ab hominibus, qui beopineīs, a Diis amati essent: ούπω γαρ πάντεσσι θεοί φαίνονται εναργείς, Odyss. 17, 161. Contra maneno ĉè palveo beus évagycīs, Iliad. 7, 131. Cf. Spanhem. Callim. Ap. 9. Quoties igitur alios homines adeant Dii, specie eos humana assumta illis occurrere : esse vero divinam speciem humana majorem, longeque pulchriorem; itaque quoties pulchritudine insignis aliquis mortalis sese offert, numen sub ea specie latere suspicari solent; ut in Hymno in Dionys. 19. 20 : porro Deos nube modo candenti modo caliginosa amictos ad homines, quibuscum agunt, accedere. Quæ omnia cum sensuum nostrorum judicio ita conjuncta sunt, ut omnium temporum populorumque opinione, nisi qui aut belluino more vivunt aut ad summam philosophiam expoliti sunt, recepta ea fuerint. Jam si in hominum conspectum, quibuscum tamen agunt, om

nino non veniunt Dii: solent fere verba eorum tantum audiri, quibus is, quem alloquuntur, facile numen agnoscere potest, vel quod Deus suum nomen effatur, vel quod Dei vox jam olim nota et sæpius audita erat. Ita Ulysses (Iliad. K, 512) et Achilles de Minervæ vel non conspectæ voce nihil dubitant, et notum Ajacis illud apud Sophoclem: 'n péyie? 'Αθάνας φιλτάτης έμοί θεών Ως ευμαθές σου, κάν άποπτος ής, όμως Φώνημ' ακούω, etc. Diversa ratio est, qua Apollo Iliad. II, 788 sqq. loco inter paucos splendido, Patroclo etsi invisus terrorem infert.

Sin in conspectum veniunt Dii manifesti: divina specie, hoc est majores ac pulchriores humana forma, tum apparent ; multa fere luce oculos obtundunt: ita ut hæc ipsa lux præsentiam numinis arguere credatur. Sic inf. iv, 358 ‘ipse Deum [Mercurium] manifesto in lumine vidi Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Etiam plena luce domus memoratur, v. c. Hymn. in Cerer. 188. 190, ubi cf. Ruhnk. Interdum tamen ad terrorem omnia comparata sunt: species, oculi, habitus ; ita nube caliginosa et atra amicti sunt Dii, ut Venus lib. xii, 416. Juno vero cum procella venit: lib. X, 633 'coelo se protinus alto Misit agens hyemem, nimbo succincta, per auras.' Enimvero hoc spectat jam propius ad illa, quæ a consilio nostro aliena sunt, cum Deorum præsentia omnem naturam sensu aliquo perfundere creditur: dum Dii, modo cum aëris, ventorum, marisque tranquillitate et auræ silentio adveniunt: in quam rem loca congesta v. ap. Valken. ad Theocr. 2, 38: modo ventorum marisve tumultus præsentiam Dei arguit. Cum his conjunctæ sunt énopávero Deorum in templis, sub sacrorum solennium aut oraculorum edendorum tempus : de quibus nunc non agitur, et copiose actum ab aliis, inpr. a Spanhem. ad Callim. Itaque nec attingam, quæ ex his ipsis Deorum apparitionibus ad Manes aut Umbras per somnum oblatas translata sunt; ut de Creusa Æn. I1, 773 : tandem etiam ad homines divinitus afflatos, ut de Sibylla vi, 49. 50. Verum ut ad illum Deorum conspectum redeamus, quo, quoties eorum ministerio poëta utitur, illi pro

deunt: si manifesto numine occurrunt, fieri id fere animadvertas vel occursu alterius Dei, vel ut filio, marito, aut amato a se homini, in conspectum veniant. Sic inter pug. nas Dii sibi occursant in Iliade, sic Achilli Thetis, et Æneæ se mater Venus-'non ante oculis tam clara, videndam Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit-confessa Deam, qualisque videri Cælicolis, et quanta, solet,' lib. II, 591. Veniunt quoque Dii in conspectum unius tantum, etsi in magna hominum frequentia, ita ut ceteri omnes ne sensum quidem numinis præsentis habeant: sic uni Ulyssi ejusque canibus manifesta fit Minerva, Od. 11, 160. Sic soli Peleo Thetis apud Apollon, IV, 854 sqq. et Achilli in media Achivorum concione, sed soli, conspicitur Minerva, statimque agnoscitur, Sevw o ocor paavsv, Iliad. A, 200. Iliad. P, 334 Æneas Apollinem šyvw soávta idy. Ceterum ex loco hoc Heliodorus illud duxisse videtur, quod ex fixo et constanti obtutu Deum intelligi dixit. Species autem divina modo ab æterna Deorum juventute, ac pulchritudine, modo cum attributis ex poëtarum et artificum doctrina et usu, declaratur.

Verum frequentissima ratio ea est, ut ad eum, quem volunt, accedant eumque alloquantur, humana forma induti, noti fere alicujus et familiaris, sicque ei ludum faciant, ut cum mortali se agere ille putet: tumque Dji consecuti id, quod volebant, interdum abeunt, ut nec agnoscantur: v. C. Iliad. P, 70. cf. P, 285 sqq. X, 226 sqq. Sic etiam inobservati discedunt, qui per somnum se offerunt, ut Minerva Od. 2, 41 sqq. 4,795 sqq. et cum Tiphy illa per somnum astat Orph. Arg. 538. 554. Interdum, ut numen suum prodant, forma humana deposita, divina conspicui fiunt: sic Venus in Anchisæ amplexibus: Hymn. in Ven. 181 sqq. 175. cf. Burm. ad Anthol. Lat. iv. 13, 12 si irati sunt majores majoresque fiunt: Callimach. in Cer. 69. cf. Wessel. ad Herod. VIJI, 38: aut inter dicendum agendumque oculis, voce, toto corporis habitu mortali forma majore produnt se, ut omnino divinæ naturæ indicium vel originis habita est oris corporisque majestas, vel pulchritudo. “Specto,' ait ille ap. Ovid. ii.

« PreviousContinue »