Page images
PDF
EPUB

6

EXCURSUS IX.

1, 295–300. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis, Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, Jura dabunt: diræ ferro et compagibus arctis Claudentur Belli portæ Furor impius intus Sæva sedens super arma, et centum vinctus aënis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' Splendidissimus locus, et Jove vaticinante dignus. Fidem, ait, religiones patrias et concordiam, abolitis bellis ac discordiis, esse regnaturas. Mutata hæc in personas, et quidem Deos Deasque: Fidem, Vestam, patrem Quirinum. Fides cana, quia alias prisca, antiqua, dicta. Vesta, quippe Romanis patria eaque antiquissima religione culta cum ipsis Penatibus, cf. Æn. 11, 296, et imperii præses, in cujus æde ignis sacer servabatur. (Ut pudicitia per eam designetur, Romano equidem more fieri posse non arbitror.) Quod autem Quirinum cum fratre Remo nunc jura dare, h. e. regnare, imperio Romano præesse, rem Romanam tueri, ait, in his concordiam quidem civium innui posse, Burmanno non refragabor, ut forte pro eo, quod diceres, fore ut concordia et pax, bellis civilibus et discordiis sopitis, vigeat ac floreat, poëta Romulum et Remum, quos dira discordia disjunxerat, iterum regnaturos esse dixerit. Meo tamen sensu rei sermonique poëtæ accommodatius est hoc: Bellorum civilium noxa interdum a Remi cæde repetebatur, qua tota posteritas culpæ et piaculo erat obligata; jam bellis civilibus expiatus Remi sanguis videbatur, ut v. c. Horat. Epod. 7, 17. Itaque ea poëtæ mens: Temporum antiquorum integritatem et puritatem iri restitutum, qualis illa fuerit, antequam fraternus sanguis in terram defluxit,' primumque illud parricidium fuit commissum. Pacatis iterum animis et fraterna concordia pristina rem Romanam moderari et tueri quasi videbuntur Remus ac Romulus. De Agrippa cum Servio et aliis cogitari non posse, recte Burmannus monuit. Quod vero poëtæ animum ad

has rerum imagines deduceret, ut Fidem, et Vestam, cum Remo ac Romulo commemoraret, fuisse suspicor etiam hoc, quod, ut ex topographiis Romæ disci potest, in Palatino monte, adeoque circa Palatinam Cæsaris domum, templa Fidei, Vestæ, ac Romuli Remique erant: majorem igitur hæc omnia suavitatem habere debuere, si Romanus ea legeret, qui illa templa ante Augusti domum posita meminisset. Mox v. 203. 294 Bellum hic personam Dei induere puto: estó Пóλeμos. Diversa Belli a Bellona et Marte persona. Apud Plin. XXXV, 36, 16 Apelles Belli imaginem restrictis ad terga manibus pinxit, Alexandro in curru triumphante.' Eam cum altera tabula Apellis Augustus in Fori sui partibus celeberrimis dicaverat. Ut tamen picturam hanc Virgilius hic ante oculos habuisse videri debeat, quod jam in Servianis suspicatus aliquis, necesse non est. Notio hæc admodum obvia et communis, ut Discordiam, Bellum, Martem, vinctos, religatis post tergum manibus, fingere animo liceat; inprimis inter eos, qui triumphum agi, in eoque hostes captos vinctis post tergum manibus duci viderant. Occurrit quoque simile argumentum in artis priscæ operibus. Erat Spartæ vetus signum Martis vinculo impediti. Pausan. 111, 15. p. 245. Nostrum ante oculos habuit Calphurn. 1, 46 de Numeriano Cæsare: ́dabit impia vinctas Post tergum Bellona manus, spoliataque telis In sua vesanos torquebit viscera morsus, Et, modo quæ toto civilia distulit orbe, Secum bella geret.' Hujus porta dira, quia Dei diri et abominandi, clauditur ferro et compagibus arctis' s vinculis h. e. foribus ferratis. Hom. Oúpas Tuxival et пuxivas ágaρviai. Jani templum, quod Janus Quirinus, vel Janus Quirini, vel Janus geminus appellatur, respicere putatur, et recte. Æn. v11, 607 Sunt geminæ Belli portæ, (sic nomine dicunt,) Centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri Robora, nec custos absistit limine Janus:' ubi vid. Not. Plutarch. de Fort. Rom. p. 322 B. èxλsioon & où TÓTE (sub Numa) καὶ τὸ τοῦ ̓Ιάνου δίπυλον, ὃ πολέμου πύλην καλοῦσι, ut recte jam Xylander vertit, non Tux. Pax occludit Janum ap. Lucan. 1, 61. 62. Contra Pacem clauso Jano inclusam

[ocr errors]
[ocr errors]

teneri, interpretatio et sententia Ovidii esse videtur Fast. 1, 281, si locum recte capimus. Apud Aristoph. in Pace 222 sqq. Пóλuos Pacem antro incluserat. Adeo variis modis et accipi et reddi potuit res, cum antiqua Jani ædicula, ad modum templi amphiprostyli utrimque pervia, quæ, bello indicto, prisco more patebat adeuntibus et supplicantibus, pace facta occludi soleret; visum enim est Bellum modo coërceri portis clausis, ne ille Deus portis apertis foras erumperet; modo Pax inclusa teneri, ne avolaret. Itaque idem templum et Jani et Belli et Pacis habitum. Si Valer. Flacc. 111, 253 tunc porta trucis coit infera belli' hunc locum respexit, probabile fit, alteram in eo loco lectionem, porta effera, veram esse. Jam porro Furor impius, h. e. Bellum civile; ut apud Horat. Petron. et al. Ovid. I ex Pont. 2, 126 de Augusto: Clausit et æterna civica bella sera: cf. Petron. B. Civ. 256 sq. nodi exquisite pro vinculis, catenis. Virgilium ante oculos habuisse videtur Manil. jam Cerdæ laudatus, 1, 925 jam bella quiescant, Atque adamanteis Discordia vincta catenis Æternos habeat frenos in carcere clausa:' et Ovid. 1 Fast. 702 Gratia Dis domuique tuæ religata catenis Jampridem nostro sub pede Bella jacent.' At ipsi Virgilio præiverat Ennius, apud Horat. 1 Serm. 4, 60 postquam Discordia tetra Belli ferratos postes portasque refregit.'

[ocr errors]

EXCURSUS X.

MERCURIUS AD POENOS PLACANDOS MISSUS.

[ocr errors]

1, 301. Hæc ait: et Maia genitum demittit ab alto' sqq. Videtur hunc poëtæ locum expressisse cælator gemmæ nou ignobilis e Museo Bourdalovii, post Montefalc. in Virgilio Londinensi, Justiciano et Ambrogiano repetitæ, in qua Jupiter in medio sedens, Venus juxta cum Amore Jovi sup

[ocr errors]

plicans, ex altera parte Mercurius cum mandatis Jovis discedens; modo satis liquido eonstaret, an a manu antiqua opus illud profectum sit: mihi tamen omnes illæ gemmæ Virgilianæ, ut aliæ Romani argumenti, recentia ingenia prodere videntur; non enim id fuit suorum poëtarum studium Romanis, nec Græci artifices latini carminis peritiam tantam habuisse videntur; contra sæculo xv et XVI cum Græcæ fabulæ vulgo ignorarentur, ad Romanam historiam ac ritum revocari prisca monumenta, ad eundem alia recentia opera confici, passim solebant. Ceterum celeritati bene consulitur a poëta, omni Jovis sermone omisso, quo mandata Mercurio data erant; quænam illa fuerint, intelligimus ex iis quæ Mercurius exequitur. Mercurius autem animis, ut h. 1. Didonis et Poenorum, molliendis et flectendis inprimis idoneus Deus, qui feros cultus hominum recentum,' adeoque et barbarorum, quales Poni erant, formavit. Scilicet hoc ad persuasionis vim pertinet, in monendo, consiliis dandis, et sic porro; ut Odyss. 4, 37 ad dehortandum a scelere Ægisthum Mercurius mittitur. Omnino œconomia fabulæ hujus primi libri est eximiæ artis. Carthaginis adversus Æneæ fata tuendæ studio (v. sup. 17. 23) Juno Eneam immissa tempestate perdere voluerat. Atqui hac ipsa tempestate in Carthaginis hujus, cui Juno metuit, littus ejicitur Æneas. Jam mireris utique poëtam hoc casu non eo uti, ut tanto majorem nobis super Eneæ discrimine ac periculo, ex Junonis odiis in illa ipsa terra et urbe, quæ Deæ tantopere curæ cordique erat, impendente, sollicitudinem faciat. Sed poëta aliam viam est ingressus. Ne Æneas ullum in his locis periculum adeat, mittitur Mercurius ad Pœnorum Didonisque inprimis animos placidos et propitios efficiendos. Quo facto, cum tamen vel sic Venus haberet, quod Junonis odia et iras metueret, Cupidinis mox illa opera utitur (inf. 668 sqq.), ut Didonis animum amore in Æneam inflammet, quo minus illa Junonis aliquo monitu in diversa consilia impulsa in ejus perniciem conspiret. Interea Juno, dum his jam malis aliter occurri non posse videt (v. IV, 90 sqq.), hoc ipso Didonis et Æneæ

amore, ad avertendum ab Italia Eneam, et intercipienda adeo Romæ fata, uti constituit; sed quo minus illa res exitum habeat, Jupiter, cui fatorum ordo inprimis curæ esse debet, cavet (ibid. v. 222 sq.). cf. sup. Excurs. I. *

EXCURSUS XI.

DIDO A SYCHÆI UMBRA MONITA.

1, 357-363. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago Conjugis; ora modis attollens pallida miris, Crudeles aras trajectaque pectora ferro Nudavit; cæcumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, Auxiliumque viæ veteres tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.' Quæ de mariti specie per somnum oblata narrantur, a poëta ipso adornata videntur, nec incommode ad epicam poësin, ut miraculo animum teneat. Forte poëtæ, præter historiam, debetur etiam illud ad rei atrocitatem adjectum v. 353' ante aras.' Nam vulgo, cum venatum exiisset, a fratre uxoris insidiis petitus interiisse Sychæus traditur: vide Cedrenum p. 140 B. et Jo. Malalam Chronograph. p. 68 (p. 206 ed. Oxon.), qui Servium ad h. 1. descripsit, sed, ut apparet, multo integriorem quam qualem nunc habemus. Cf. Eustath. ad Dionys. Perieg. v. 195. Sed, ut poëta ante aras id factum mallet, occasionem fingendi præbere potuit hoc, quod maritus Didonis sacerdotio Herculis functus esse memoratur. Cf. Justin. XVIII, 4. Jam somni visum potest illud quidem ita accipi, ut ipsum facinus somniantis animo fuerit objectum, ita ut illa ipsi cædi interesse, eam fieri cerneret; poëticæ tamen rationi magis consentaneum, ut, quæ a Sychæi Umbra verbis sunt exposita, tanquam gesta nudentur, enuntientur; ut in notis exposuimus. Similiter Umbra Sychæi mox abditos thesauros indicat, quo loco repositi sint, ut itineris subsidium ac viaticum Didoni fugienti sint. Sic Hectoris

« PreviousContinue »