Page images
PDF
EPUB

tiorum egregius arbiter, cum et ipsis poëtis eam legem scrip: tam et ab Homero (ut in ipso Neptuno Odyss. E. 282 sqq.) et præstantissimo quoque poëta observatum esse diceret, ut dignitatem et majestatem Deorum etiam in ira vel exultatione aliove affectu animi servarent, eique hactenus consulerent, ne faciem aut ira tumentem aut rictum cachinno diductum, legentium sensui objicerent. Etiam in illis :

Quos ego_sed præstat placidam illam Dei majestatem a poëta esse proditam. Tanquam numinis itaque proprium omnino habendum esse placidum caput, quod et placato et irato convenit ac manet, adeoque h. I. mari efferri etiam ab irato. Sed nec video, quare graviter commotus de gravi ac vehemente ira, qua exardesceret, acceptum sit. Est enim nihil aliud quam, quod Neptunus, cum ortam subito, ignota de causa, tempestatem sensisset, rei miraculo turbatur. Est Homericum rurxubels. Effert itaque caput suum, vultu, quo esse solet, placido, qui Dei esse solet. Aliam dubitationem facere possit, quod Neptuni et animus et os atque vultus, mythologorum ac poëtarum consensu, paulo tristior, iracandus et torvus exhibetur, adeoque placidum caput ei præter naturam tribui videtur. Multa hic dici possunt ; nam in talibus disertum ac doctum esse non adeo difficile est; sed etsi Neptuni ingenium et os sò perdíxoov Jovis non semper habere solet, tamen ista vultus tristitia, qua a Jove discernitur, non ad iram ac furorem assurgit; sed est vultus severitas, barba paulo hispidiore, comą minus comta, fronte contracta. Si autem poëtarum loca sunt, in quibus oris truculentia aut animi sævitia paulo insignior ei tribuitur, videndum, an poëta non potius maris, cujus imperium Deus habet, ingenium respexerit; ut in illo : 'suisque immanior undis. Hactenus ad communes rationes a me disputatum erat. Nunc illud monebo : omnem difficultatem sublatam esse interpunctione mutata. y. Var. Lect. ad v. 130,

EXCURSUS VI.

DE LOCO LITTORIS LIBYÆ, AD QUEM ÆNEAS APPULIT.

1, 163–173. ` Est in secessu longo locus : insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur In coelum scopuli: quorum sub vertice late Æquora tuta silent.

Tum sylvis scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum; Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo; Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves Ulla tenent; unco non alligat anchora morsu.' Cum de hac loci, ad quem Æneas appulerit, descriptione in diversas abierint sententias interpretes, et facies locorum omnino non libero satis prospectu menti se offerat : accuratius de ea mihi erit agendum. Interpretationem sententiarum singularum jam supra apposui. Summa erat hæc: Est in hac littoris Libyci parte locus in sinum curvatus, cui insula prætexitur, quique adeo, cum fluctus ab alto objectu insulæ franguntur, tutam navium stationem efficit. Hunc sinum subeunt Trojani. Jam in singulis nonnulla sunt, quæ ambiguitatem habere possunt. In longo secessu, sinuoso Libyæ littore, est locus : qui pro statione navium est. Insula, quæ continenti est objecta, efficit portum objectu laterum suorum (hoc ipso, quod objecta, opposita est), quibus, ad quæ, 'omnis unda ab alto, omnis fluctus, Frangitur et in sinus reductos sese scindit, fracta recedit: potest accipi de interioribus sinus recessibus, in quos fluctus fracti mox iruunt; ut fere Ge. IV, 420 accepimus; et ut Cerda h. I. de intervallis inter insulæ latera et continentis scopulos prominentes : sed tribuuntur et alibi sinus ipsis fluctibus allisis, qui repulsi sinus faciunt; et Ge. III, 238. fluctus “longius ex altoque sinum trahit. Hinc atque hinc, aut in ipsa insula, ab utraque ejus extremitate, aut in continenti; si tamen in insula fuissent

duo scopuli, fluctus ex alto allisi non præbuissent quietam stationem; necesse igitur est, in ipso Libyæ littore prominentes scopulos intelligere; in hoc ergo vasta rupes geminique scopuli minantur in cælum (duo scopuli eminent), quorum sub vertice (subter quibus) late Æquora tuta silent. Hæc et pulchre dicta et intellectu facilia. Tum, præterea, desuper imminet (supra est) scena sylvis coruscis, prospectus sylvarum, et atrum nemus imminet horrenti umbra (in ipso continenti ; non in insula, ut olim acceperam). Sub adversa fronte, in littore hoc continenti, ex adverso iis qui ex alto ingrediuntur, antrum est scopulis pendentibus Hic (non tam in hoc antro, quam in tota hac sinus parte, quæ pro portu est) fessas non vincula nares Ulla tenent. Verba v. 166 ' Hinc atque hinc vastæ rupes,' visa mihi olim erant referenda esse ad insulam ; quia antecesserat: insula portum, et sequitur : Fronte sub adversa. Ita quoque visum erat Scaligero Poët. v, 3. Expensis tamen omnibus ipsam rerum rationem id postulare vidi, ut ad continentem referantur omnia. Etiam apud Ηomerum δύο προβλήτες ακται dropbüyes in ipso continenti visuntur. In eo tamen nulla omnino insula objecta est.

Exoritur altera disputatio, in qua Africæ parte, et quidem in vicinis Carthagini littoribus iste locus sit, aut fuerit. Jam cum talem locorum situm a nemine alio commemoratum viderent, Interpretes post Servium, quem habemus, et Pompon. Sabinum fere in cam sententiam discessere, ut totum locum poëtæ ingenio deberi, neque eum unquam vere extitisse existimarent. Et verum utique est, quod jam Macrob. v Sat. 3 et Servius ad h. 1. notarunt, poëtam expressisse nobilissimum Homeri locum de Phorcynio portu et Nympharum antro Odyss. N, 96 sqq. atque adeo transtulisse ea, quæ Homerus de insula Ithaca memoraverat, ad ornandum littus Africæ. Enimvero mutavit non pauca, ut sive certasse cum Homero sive certi loci naturæ sua accommodasse videri debeat. Fuere porro interpretes, qui, secundum Servium, poëtam portum suum ad portus novæ Carthaginis in Hispania speciem adumbrasse putarent; quo

niam apud Livium descriptio istius portus est huic loco simillima: lib. XXVI,, 43 . Ceterum sita Carthago sic est. Sinus est maris media fere Ilispaniæ ora, maxime Africo vento oppositus et quingentos passus introrsus retractus, -hujus in ostio sinus, parya insula objecta ab alto portum ab omnibus ventis, præterquam Africo, tutum facit, ab intimo sinu peninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est. Prospectum urbis delineatum dedit Cerda, Cf. Silium xv, 220-229. Addisonus (Remarks on several Parts of Italy, p. 153 sqq.) sinum Neapolis urbis Virgilii oculis esse obversatum putabat; nec ab co dissentit, qui hæc loca adiit, Grosleius (Nouveaux Mémoires sur l'Italie, T. II, p. 105. 106) et potest hoc speciem aliquam habere, si poëtam Neapoli otium suum consumsisse reputes, et Capreæ insulam objici littori montibus et sylvis munito memineris. In his tamen omnibus nonnulla sunt, quæ probare vix possis. Parum sapientem parumque gnavum poëtam dicas, qui in littore Italiæ objecto, quod quotidie tot Romani frequentarent, quodque adeo notissimum esset (nam aliter res se haberet in ignota regione), vellet locum fingere qui nuspiam esset, et tantum hoc agere, ut locum ex Homero latine converteret. Simili ratione Nympharum antrum apud Homerum poëtica licentia effictum multi voluere ; at habemus Artemidori Ephesii fidem ap. Porphyr. de A.'N. cap. 4, qua constat verum hujus descriptionis fundum fuisse. Quod descriptio porro loci cum situ portus Carthaginis novæ et Neapoleos convenit, id mirum non est, cum multorum portuum idem situs sit, idque pro præstantissimo facile portus genere habeatur, quod objectu insulæ efficitur : cujusmodi plurimi memorari possunt portus. Talis erat Brundisii, de quo v. Lucan. I1, 613–621, Alexandriæ Cæs. B. Civ. 111, 112. Maneat itaque, etsi nunc ignoratur littoris hujus Libyci vera ratio, aut immutata est ejus facies naturalibus de causis, Virgilium tamen veri loci situm adumbrasse, quanquam additis forte nonnullis, quæ ad poëticam amonitatem et ornatum facerent; quod, ut poëta, recte faccre potuit.

Atque hæc ne Virgilii magis studio quam aliqua veri specie arbitrari videamur, Shawium, doctissimum virum, auctorem laudare possumus, qui similem in Carthaginiensi littore locum deprehendisse sibi visus est. In Tunitano sinu, in quo eodem Carthago olim fuit sita, inter promontoria Apollinis et Mercurii, quorum hoc quidem, nunc Cap Bon, ab Oriente, illud, nunc Cap Zibeeb vel Zebibi, ab Occidente, sinum claudit, in hoc itaque sinu, cujus os inter duo promontoria undecim leucas patet, supra Misuam, versus promontorium Mercurii, seu Hermæum (Cap Bon) circum ea loca, in quibus Aquilaria olim fuit sita, (nunc vicus Lowhareah, qui unam tantum leucam a promontorio illo abest) a littore inde usque ad vicum hunc mons procedit, qui totus effossus et excavatus, a mari inde ad vicum iter subterraneum præbet. Patet enim via, ad cuniculi speciem, a solo ad verticem ad viginti vel triginta pedes. relictis per intervalla ad montis molem sustentandam columnis et arcubus seu fornicibus; spiramentis etiam passim aër et cælum desuper admittitur. Fuisse has lapicidinas Straboni XVII, p. 1191, A. commemoratas, suspicatur idem Shawius; recte, nec ne, nunc non disputamus; unde Carthago, Utica, et aliæ vicinæ urbes materiam peterent. Mons ipse sylva obsitus. Antri ostia versus mare patent, iisque objecta est Ægimurus insula (de qua sup. ad v. 112 --116). In antri aditu fontes aliquot inter rupes prorumpunt; in prospectu passim sedilia e vivo saxo, quibus operæ olim pepercerant, dum cetera exciderent. Hunc locum itaque Shawius (Travels p. 159. cf. mappam geogr. ad p. 146) poëtæ ante oculos fuisse non dubitat, dum locum describebat, ad quem Æneas appulit. Videntur sane omnia sic satis esse accommodata. Accedit locus ap. Cæsarem de B. Civ. II, 23 ‘C. Curio in Africam profectus—appellit ad eum locum, qui appellatur Aquilaria. Hic locus abest a Clupea passuum xxII 'millia, habetque non incommodam æstate stationem; et duobus eminentibus promontoriis continetur.' Intelligenda scilicet hæc eadem duo promontoria Apollinis et Mercurii supra commemorata. Insula tamen

« PreviousContinue »