Page images
PDF
EPUB

prehenderentur eo nomine. Quærere ergo poëtam, ait Scioppius, quo nomine exacerbata, quo Æneæ facto læsa, quidve graviter ferens Juno Æneæ tam addita infestaque fuerit in quo periculum non est, ne per tautologiam aliter atque aliter rem candem extulisse verbis indicetur:-sed profecto aliud lædi est, aliud dolere. Nam et usu venire potest, ut doleat, qui læsus non sit, et rursum, quem quis læserit, æquo sit animo, nec quicquam ea in re moneatur.' Præclara critica, nec esse video, quod in ea moneatur, nisi quod forma orationis pedestris in poëtam infertur. Possis substituere magis poëticum, quo crimine, ut apud Lucan. VII, 847. quo tanto crimine, tellus, Læsisti Superos?' aut quo vulnere lasa: ut mox: Juno æternum servans sub pectore vulnus,' et Ovid. Met. IV, 720. vulnere læsa gravi:' enimvero et nimis ea recedunt a scriptura, nec satisfaciunt judicio morosiori. Restat igitur ut locum referamus in numerum eorum, quæ mutaturus, si licuisset, erat poëta.

EXCURSUS I.

PALLAS FULMEN JACULANS.

1, 46. ‘Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem, Disjecitque rates evertitque æquora ventis; Illum, exspirantem transfixo pectore flammas, Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.' De Diis fulmen jaculantibus cum multa argutatus esset Servius cum aliis, viri docti diligenter commentati sunt; ita ut nunc inter notas res illud sit. Videndi de his Cuper. Harpocr. p. 100. Burmannus in Jove Fulguratore c. 15. et Winckelmann. Monum. ant. ined. To. 11. c. 2. Res in gemmis obvia. Multo tamen magis celebrata est Pallas fulminatrix in numis, maxime Domitiani Imp. Occurrit etiam in græcis, ut Antigoni Gonatæ, Agathoclis Syrac. et

in ipsis Syracusarum numis. Est quoque Palladis caput cum fulmine in numo æreo Locrorum apud Magnan. Pellerin. et Eckhel Doctrina numor. T. 1. P. 11. p. 191. Alio modo in numis Atheniensium noctua cum fulmine cernitur. Nec minus alii Dii cum fulminibus occurrunt, ut vel ex Lexico numism. Raschii cognoscas T. 11. P. 1. p. 1199.

Ajacis Oilei f. interitus est inter narrationes non uno modo a poëtis ornatas. Sunt inprimis duæ, altera epicorum, altera tragicorum. Præiverat Homerus Odyss. 4, 499 sq. Ajacem is Neptuni ope jam Gyris admotum in eo fuisse narrat, ut incolumis enataret in petras, cum ejus superbis dictis (φῆ δ ̓ ἀέκητι θεῶν φυγέειν μέγα λαϊτμα θαλάσσης) Neptunus irritatus tridente rupem percussit ipsumque cum rupis parte, quam manu prehenderat, præcipitem mari submersit: (qui sequuntur duo versus 509. 510 ab interpolatore, forte rhapsodo, profecti sunt.) Copiosius hæc exposuit Quintus XIV, 547 sqq. (ubi et ipse turbat narrata 579 -586 ita ut eum versus adulterinos modo memoratos in suo legisse appareat, nam cum jam una cum rupe apprehensa in mare præceps ruisset, aliam rupem Neptunus in eum devolvit. Ad Homeri mentem fabula exposita erat a Callimacho v Airíos, ut discimus e Schol. II. N, 66. et ad eundem Homeri ductum adumbratus erat Ajacis infaustus casus in tabula apud Philostrat. Imagg. 11, 13. nescio an eodem modo Apollodori Ajax fulmine incensus, quem Pergami spectari ait Plinius xxxv, 9. s. 36, 1. In priscorum operum reliquiis nullum Ajacis vestigium vidi memoratum, præterquam Ajacem petra descendentem (non in rupem enixum) in gemma Stoschiana ap. Winckelmann. Mon. ined. no. 142. Idem tamen argumentum in aliis gemmis ad Martem descendentem ad Rheam Sylviam referri memini. Ajacem, nudum galeatum, cum clypeo et gladio irruenti similem, in Locrorum Opuntiorum numis occurrere putant viri docti; in aliis fulmen et Palladis caput ad eum spectare. Cf. Eckhel v. i. Doctrina numor. Vol. 1. P. 11. p. 192.

Est altera ratio, qua præcipuæ in ulciscendo Ajace par

tes Minervæ tribuuntur. Conjunctas eas cum Neptuni opera fuisse jam ex Odyss. loco laud. 4, 502 tenemus. Ubi Ajax est exóμevos 'Abývy. In eadem Ã, 135. fœda tempestate immissa Minervam ira concitam classem Achivorum Troja redeuntium dispersisse narrat poéta: τῷ σφέων πολέες κακὸν οἶτον ἐπέσπον Μήνιος ἐξ ὀλοῆς Γλαυκώπιδος ὀβριμοπάτρης. Similia sunt Od. E, 108. 9. Causam iræ Minervæ subjecerant Cyclici, raptam in excidio Troja Cassandram de qua nuper præclare egit Böttger Vir doctissimus. Pro primo famæ hujus auctore haberi potest Arctinus in Ilii excidio; quod ex Procli fragmento sæpe laudato intelligere hcet: ubi Ajax Κασσάνδραν πρὸς βίαν ἀποσπῶν, συνεφέλκεται τὸ τῆς ̓Αθηνᾶς ξόανον. Petita mox ab eo poena sacrilegii ad Minervæ aram confugit Ajax et servatur; tum discedunt Graeci, καὶ φθορὰν αὐτοῖς ἡ ̓Αθηνὰ κατὰ τὸ πέλαγος μηχανᾶται. Exposita adeo in isto carmine videtur fuisse ratio, qua Minerva Ajacem ulta est: scilicet quod illa ipsa fulmen seu arripuit, seu a Jove obtinuit, quo Ajacem trajecit et scopulo affixit. Hoc secuti sunt Tragici. Certe Hyginus fab. 116. quem argumentum Nautλíoυ Tuρxαéws Sophoclis exponere suspicari licet: in qua,' inquit, tempestate Ajax Locrus fulmine est a Minerva ictus; quem fluctus ad saxa illiserunt; unde Ajacis petræ sunt dicta:' scilicet quæ vulgo sunt Gyra seu Gyrææ petræ. (Eadem, sed Neptuno ascito, in Agamemnone Senecæ 528 sq. tragico tumore sunt narrata.) Patet adeo ex his, Virgilium Tragicos etiam in Ajace esse secutum. Tzetza Antehom. 300 sq. Ajacem in discrimen adductum ait, quia odio Ulyssis reliquerat classem; dilucidat hoc Philostratus Heroic. 8. narrans, Agamemnonem insidiatum Ajaci, cui Cassandram eripuerat, falso crimine opprimere voluisse eum, quem injuria a se affectum sibi irasci norat.

EXCURSUS I.

DE INSULA EOLIA.

1, 55. 56. Nimborum in patriam, loca foeta furentibus Austris, Æoliam,' in insulam Æoliam, ' venit' Æneas, h. e. unam ex Æoliis, quas et Vulcanias et Liparæas appellant. Unam Æoliam memorat Virgilius Homeri exemplo Odyss. K, pr. ad quem obscura de his locis fama pervenerat. Cum plures et nunc sint et olim fuerint: septem veteres nominant: quænam ex iis oli sedes ac regia fuerit, nec Homerus declaravit, nec Virgilius. In Strongylen tamen (nunc Stromboli) consensisse videtur antiquitas: Strab. vi, p. 424 Β. Στρογγύλη-ἐνταῦθα δὲ τὸν Αἴολον οἰκῆσαι φασίν. Add. Plin. III, 9 s. 14. Hieram autem (Volcano nunc dictam) Vulcano plerique assignant; alii Liparam: v. ad Æn. vIII, 416. Variasse in his veteres mirum non est, cum ipsa illa natura, a qua ductæ fabulæ sunt, pluribus insulis communis sit, sive flammarum erumpentium, sive ventorum subterraneorum fremitum cogites: uti præter Strabonem, principem auctorem de his insulis vi p. 422 sq., aliosque veteres a Cerda ad h. 1. Apollonii Schol. iv, 761. III, 41. Spanh. ad Callim. in Dian. 47. Cluver. in Sicilia. lib. II, c. 14 laudatos, e recentioribus inprimis Houel (Voyage pittoresque de Sicile, de Malte et de Lipari To. 1, c. XI), Strongyles prospectum ediderat Illustr. Hamiltonus in Campis Phlegræis (To. II, pl. 37.) Videndus de hac insula quoque Ætna v. 431 sqq. Ut autem veteres ventorum et Æoli, qui eos regeret, sedem has insulas, seu unam ex illis, facerent, naturalis haud dubie eos adduxit habitus; sive antra, quæ ex antiquioribus ignibus supererant, ventis subterraneis pervia, seu quod observatum erat, ex fremitus diversa ratione, flammæque, fuliginis et efflationis, prænosci posse ventos surgentes; etiam, quis tertio post die spiraturus sit ventus:

vid. Strabon. vi, p. 423 c sq. (276.) Plinius 1. c. Strongyle in qua regnavit Æolus; quæ a Lipara liquidiore flamma tantum differt; e cujus fumo, quinam flaturi sint venti, in triduum prædicere incolæ traduntur; unde ventos Eolo paruisse existimatum.' Æoli autem mythum alio modo ornavit Homerus, cum Anni vertentis symbola in eum transtulit Odyss. K, 1, quo toto loco comparato intelliges, Æolum Virgilii plus dignitatis habere, etiam in hoc, quod utres, quibus venti includuntur, absunt; qui sane in Homericis fabulis locum suum tuentur, in Virgilio autem absurde positi fuissent. Comparato tamen Quint. Cal. loco XIV, 474 sqq. intelligere mihi videor, præivisse Virgilio ex cyclicis poëtis aliquem, qui tempestatem in Græcorum classem, Ajacis Oilei f. ulciscendi causa, excitatam simili modo descripserat. Nam Quintus loco Virgiliano multa habet consentanea. Virgilium in hac fabula expressit Valer. Fl. 1, 576 sqq. sic ut facile imitatorem intelligas; brevius narrationem exequitur Silius IX, 491 sqq. Apollonii exemplo IV, 777.

[ocr errors]

EXCURSUS II.

NYMPHE JUNONIS COMITES.

1, 71. Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ.' Habet igitur etiam Juno suas Nymphas, non modo Diana. Memorantur earum nomina ap. Pompon. Sab. ad h. 1. Sed ne fallare, exscripta ea esse teneas ex Georg. IV, 336 sqq., ubi Nereides Clymenes comites enumerantur. Locus autem Virgilii expressus ex Iliad. E, 267 sqq., ubi tamen Juno Somno promittit Χαρίτων μίαν ὁπλοτεράων. Charites enim Junoni adsunt antiqua religione. Ita ap. Pausan. 11, 17. Sed fingunt poëtæ nonnulla præter religiones. Sic Statius Palladi non minus quam Dianæ comites dat Theb. 11, 239. Alioquin Horæ Junoni adsunt, quas ad quatuor anni tem

« PreviousContinue »