Page images
PDF
EPUB

28 Πρῶτα μὲν ἀνθερίκων ξανθῶν ἤχθοντο ἀλωαὶ,
29 ̓Εν δ' ἐρυθροῖσι βάτοισι παρήορος ἤλθανε βότρυς,
30 Σκληρῶν δὲ πεύκης λαγόνων μέλιτος ῥέε νᾶμα.
31 Παῦρα δ' ὅμως ἴχνη προτέρας περιλείπεται ἄτης·
32 Πόντον ἐπαΐξαι, περί τ' ἄστεα τείχεσι κλεῖσαι,
33 'Ρῆξαί τ' εἱλιπόδων ἑλκύσμασι τέλσον ἀρούρης.
34 "Αλλος ἔπειτ ̓ ἔσται Τίφυς καὶ Θεσσαλὶς ̓Αργὼ
35 ̓Ανδράσιν ἡρώεσσιν ἀγαλλομένη πολέμου δὲ
36 Τρώων καὶ Δαναῶν πειρήσεται αὖθις ̓Αχιλλεύς.
37 'Αλλ' ὅτ ̓ ἂν ἠνορέης ὥρη καὶ καρπὸς ἵκηται,
38 Οὐχ ὁσίη ναύτῃσιν ἁλιτούτοις ἀλάλησθαι,
39 Φυομένων άμυδις γαίης ἄπο πίονι μέτρῳ
40. 41 ̓Αγρὸς δ ̓ ἄσπαρτος καὶ ἀνήροτος· οὐδὲ μὲν ἀκμὴν
Οτραλέου δρεπάνοιο ποθησέμεν ἄμπελον οἶμαι·

42 Οὐδ ̓ ἐρίων δεύοιτο βροτὸς πόκον· αὐτόματος δὲ
43. 44 ̓Αρνειός Τυρίοισι παρατρέψει λιβάδεσσι·
45 Σάνδυκι πορφυρέῳ λάχνην ῥυπόεσσαν ἀμείβων.

48 ̓Αλλ' ἄγε τιμῆεν σκῆπτρον βασιληΐδος ἀρχῆς
49 Δεξιτερῆς ἀπὸ πατρὸς ἐριβρεμέταο δέδεξο.
50 Κόσμου κητώεντος ὅρα εὔπηκτα θέμεθλα,
51 Χαρμοσύνην γαίης τε καὶ οὐρανοῦ ἠδὲ θαλάσσης,
52 Γηθόσυνόν τ' Αἰῶνος ἀπειρεσίου λάσιον κῆρ.

NOTE.

[blocks in formation]

ipse mari vector, nec nautica pinus Mutabit merces" in promtu est in αὐτοῖσι latere ναύτῃσι et in ἀλιτρ. latere ἁλιτρ. Vidit jam Maitt. ἁλιτρύ TOLS navigatione confectis legendum In fine versus deficit vox, quæ navigationem declarat. Vales. ἀλᾶσθαι

esse.

ἅμα, non dispersim, sed promiscue ubique.

40. 41 Αγρὸς δ' sc. ἔσται. Editum erat vulgo avròs, quod Vales. emendabat αὐτὴ δ'. ἀκμήν. al. ἀμήν cum ἀμὴ δρεπάνου h. 1. sit, parum id commodum, nisi sit ἀμὴ pro frondatione dicta.

42 Non necesse, ut homo tingat lanam; aries ipse mutabit eam purpura: παρατρέψει sc. πόκον.

43. 44 Vales. malit πάρα πρέψει sed quid πάρα sit, non assequor.

50 ὅρα. Vulgo δράν, quod Homericum esset; sed in tali carmine vix frequentatum.

52 Αιών in personam abiit. Miras posuerat. Μox φυομένων άμυδις, h. in his verss. turbas facit Vales.

[ocr errors]

53 Εἴθε με γηραλέον ζῶντά τ' ἔχε νήδυμος ἰσχὺς

54 Σὴν ἀρετὴν κελαδεῖν, ἐφ ̓ ὅσον δύναμίς γε παρείη·

• 55 Οὐκ ἄν με πλήξειεν ὁ Θρακών δῖος ἀοιδὸς,

56. 58 Οὐ Λίνος, οὐ Πὰν αὐτὸς, ὃν ̓Αρκαδίη τέκετο χθώνα

59 ̓Αλλ' οὐδ ̓ αὐτὸς ὁ Πὰν ἀνθέξεται εἵνεκα νίκης.

60 *Αρχεο μειδιόωσαν ὁρῶν τὴν μητέρα κεδνὴν
61 Γνωρίζειν' ἡ γάρ σε φέρεν πολλοὺς λυκάβαντας·
62 Σοὶ δὲ γονεῖς οὐ πάμπαν ἐφημέριοι ἐγέλασσαν·
63 Οὐδ ̓ ὕψω λεχέων, οὐδ ̓ ἔγνως δαῖτα θάλειαν.

EXCURSUS II.

DE VARO.

Ecl. vi, 6.7 'namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella.' 10'te nostræ, Vare, myricæ, Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est, Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.' Ecl. 1x, 27 Vare, tuum nomen-Cantantes sublime ferent ad sidera cycni. Quæ ex his de Varo, cui Ecloga inscripta est, si modo in utraque Ecloga de eodem Varo agitur, colligi possunt, hæc sunt: fuisse hominem Maroni amicissimum; Musis gratum et jucundum nomen; eum rebus bellicis clarum fuisse ('et tristia condere bella'), promitti ei nominis immortalitatem; fuisse quoque aliquam ejus gratiam ac meritum apud Mantuanos, in vindicandis is a veteranorum injuriis. Nec tamen illa sufficiunt ad declarandum, quisnam ille Varus fuerit; cum tot gentium, ut Quintiliæ, Pompeiæ, Atiæ, Liciniæ, cognomen illud fuerit, nec alia in scriptoribus Vari hujus

ΝΟΤΕ.

55 πλήξειεν. πλήσσειν percutere seu in luctu seu vulnere pro vicqv nisi corruptus et mancus locus est.

60 μειδιόωσαν ὁρῶν. Turbatum et hic erat in Græcis, ut ab interpretibus in Latinis : Αρχεο μειδιόων ἀπορῶν·

in codd. μειδιῶν ὡς ἂν ὁρῶν. Verum vidit jam Vales.

62 Interpolatum hoc in Græcis, ut sensus sit: At tibi non mortales parentes fuerunt.

[ocr errors]

memoria satis liquido prodita sit. Grammatici vero multo magis turbant disputationem, cum non modo plures Varos confundant, verum et Varium cum Varo misceant. Franc. Arisius in Cremona litterata, Tom. 1, p. 27 sq., a quo hæc severius tractata expectabam, et ipse diversos homines miscuit; reprehensus jam hoc nomine a populari (in Giornale de' Letterati d' Italia, Tom. x, p. 264 sqq.). Dignum tamen nomen hominis a Marone tam studiose celebrati, ut paucis de eo agatur. Nescio enim, quomodo accidit, ut istis ætatibus, quibus magna rerum inversio facta est, magnique viri, et rébus gestis et ingenio clari, floruere, nullum nomen sit, quod non animum impellat et studium nostrum in se convertat.. Tum vero, si magni viri studio semel tenemur, etiam amicos ejus cognoscere avide cupimus.

Secernamus primo Varos, quos temere huc vocarunt Grammatici. P. Quintilium Varum v. c. 761 in Germania cæsum jam ipsa temporum ratio excludit; si quidem florente ætate Virgilius hoc carmen scripsit. Eadem de causa locum nec habet P. Alfenus (scribitur et Alphenus et. Alfinius) Varus, Cos. 754, nobilis JCtus, ad quem male retulere Horatii locum Sat. 1, 3, 130.

Alium Alfenum Varum ab Augusto Transpadanæ provinciæ et agris dividendis præfectum, ne Virgilio ager eriperetur, curasse, memorant Serviana ad Ecl. vi, 6 et in Pseudodonato s. 30. Hunc esse de quo Virgilius hac Ecl. VI. tam magnifice loquitur, probabile fieret: si modo de hominis rebus bello gestis aliquid constaret, quæ tantæ essent, ut carmini epico materiem idoneam præberent.

Quintilium, acutum et severum illum criticum ap. Horat. Art. 438, de cujus morte solatur Virgilium suum Horatius Carm. 1, 24 et quem Hieronymus Chron. Euseb. Cremonensem appellat, enotato ejus anno emortuali ad Olymp. 189, 1 (u. c. 730, ante c. N. 24), nulla idonea auctoritate Vari cognomine appellant Grammatici, Servius ad Ecl. v, 20, et Schol. Horat. Cf. Ruæus ad Ecl. vi, 7.

Q. Atium Varum ex Cæsaris Comment. de B. G. VIII,

28. B. Civ. II, 37 huc vocát Martin. nominis similitudine inductus. Q. VAR. occurrit in Sarda Dactylioth. Lipp. Tom. 11, 2, 219.

L. Varus, Epicureus, Cæsaris amicus, memoratur ap. Quintil. I. Or. vi, 3, 78. Nullam hic lectionis varietatem notatam video; ut nec in altero loco x, 3, 8. 'Virgilium paucissimos die composuisse versus auctor est Varus.'

Indubitatum quoque Vari nomen est ap. Horat. 1, 18 Carm. Nullam, Vare, sacra.' Et Epod. v, 73, ubi Canidia in eum, tanquam inconstantem amatorem, sævit.

[ocr errors]

Nihil in his est, quo manifestum fiat, an de eodem Varo agatur. Qui Horatii amicus fuit, potuit et Virgilii esse: potuit idem Cæsaris amicus esse.. Pro eodem itaque cum L. Varo Epicureo habuerunt eum viri docti, in his Masson. Vit. Horat. p. 222. Eidem adeo et hæc Ecl. vi inscripta videri potest: si verum est, quod Servii ad v. 31, Phocæ in Vita Virg. v. 63, Donati in V. V. s. 79. fide traditur, in v. 31 sqq. Epicureum dogma proponi; si porro Syronis, philosophi Epicurei e Cicerone noti, una cum Varo auditor fuit Virgilius. Sunt tamen hæc omnia tum parum firmatæ fidei, ut nihil illis equidem confidam. Contra gravem dubitationem movet adversus hanc Massoni opinionem hoc, quod Varus Virgilii nostri bello clarus fuit: nam Ecl. vi, 7 'erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella:' id quod in Epicureum illum philosophum non cadit.

[ocr errors]

In loco Ecl. IX, 35 vulgo legebatur: Nam neque adhuc Varo videor nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores.' Si hoc recte se haberet: recte inferres: Varum aut poëtam aut carminum judicem bonum fuisse; prius illud verius; nam Cinna notus satis poëta fuit, non criticus; ita vero de Varo poëta multo major dubitatio suboriretur. Enimvero multo probabilius fit, Vario legendum et de L. Vario tragico locum accipiendum esse, de quo v. ad Donat. Vit. Virg. s. 30 et 53. atque secundum hæc Vario reposui.

Apud Servium ad Ecl. 1x, 34 legitur: Nam Varus vic

tor et dux fuit, cui supra blanditur:' unde colligit doctiss. Ruhnken. ad Vellei. p. 364, Varum eum fuisse, non Varium, quem Acron narrat ad Cassium Parmensem occidendum ab Augusto missum. Verum et illud Scholion Acronis et hoc Servii tam contaminatum est Grammaticorum ineptiis, ut vix quicquam inde conficias. In Servianis, quisquis illud apposuit, quod paulo ante ascripsi, indocte expressit Horatianum: Scriberis Vario fortis et hostium Victor.''

[ocr errors]
[ocr errors]

Restat pro Varo poëta qui memorari possit locus Ovidii ex Ponto IV, 16, 31 Cum Varus Gracchusque darent fera dicta tyrannis.' Duo tragoediarum auctores memorari manifestum est. Gracchum Tragicum illustrat Heins. ad e. 1. Cum Varii Thyestes tam nobile opus fuerit; Vari autem aliunde nulla prostet memoria; equidem non dubito in Nasone quoque Varium substituere: etsi is paulo major natu esse debuit Nasone puero.

EXCURSUS II.*

DE SILENO A SATYRIS ET NYMPHIS VINCTO.

6

Ecl. vi, 13. Chromis et Mnasilus in antro Silenum pueri somno videre jacentem-Aggressi (nam sæpe senex spe carminis ambo Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis. Addit se sociam, timidisque supervenit Ægle, Ægle Naiadum pulcherrima.'

Cum motus mentis magnis sensibus contactæ et phantasmata animi concitati ab ætatum priscarum hominibus nec discerni satis inter se nec ad causas suas possent revocari, adeoque nec re nec nomine notari: ad furores illi divinitus mentibus immissos revocati sunt, modo religiosos modo fatidicos; fidem faciebant opinioni calores animorum et furores in orgiis Bacchicis et Phrygiis per choros ad numeros concitatos tympanorum et tibiarum moveri soliti: de quibus ad locum Strabonis lib. x. disputatum est alio loco (Commentat. Societ. Reg. Sc. Gotting. Vol. VIII.) Jam

« PreviousContinue »