Page images
PDF
EPUB

felle venenato. Est vero hoc, quod Oppian. Hal. 11. péρе πтEPÚуwv ὀϊστῶν Πέρσας φαρμακτῆρες ὀλέθρια μηTíoavro: alatis super jaculis Persæ venenarii exitialia excogitarunt. De arte hac, qua ferrum et sagittæ veneno tingebantur, alibi sum locutus. Advocat Pontanus versus Lucani, qui de Parthis: Spicula nec solo spargunt fidentia ferro Stridula; sed multo saturantur tela veneno.' Cerda.

858 Cydon] Quis nescit Cydones esse in Creta, quæ tellus sagittario rum ferax? Credo hunc locum respectasse Senecam Tragicum in Herc. Et. Nam sicut Virg. ait demissam Furiam instar sagittæ Cydoniæ: ita ille de Licha rotato per aërem ab Hercule, 'talis in cœlum exilit Arun do, Getica jussa demitti manu, Aut quam Cydon excussit.' Neque abiit longe poësis Claud. qui Eutrop. 1. 11. de Furia, et ejus adventantis celeritate, Nec Dea præmissæ stridorem segnius hasta Consequitur.' Furiam dixi; nam ibi Bellona Furia est. Id.

[ocr errors]

Telum immedicabile] Immedicabile est, cujus vulneri mederi non possit. Servius.

859 Celeris] Hypallage est pro celeriter, et ita celeriter, ut transiliat priusquam exeat. Idem.

Transilit umbras] Hyperbole est. Namque umbras semper tela comitantur: hinc ait, Transilit umbras sagitta.' Male enim quidam auras legunt. Idem.

Celeris incognita transilit umbras] Hypallage; nam sagitta ipsa celerrima. Ut vero hic incognita, ita in Æn. Iv.de venatore, 'liquitque volatile ferrum Nescius.' Sed quas umbras transilit? Ad nubem? quia sup. 'per nubem impulsa sagitta.' An est ingens hyperbole? umbra comes est sagittæ hæc ita celeriter pervadit, ut neque umbram efficiat. Similis ea hyperbole currentis Camillæ ad exitum 1. vii. quæ ibat per segetem 'intactam et ferret plantas per æquor, quas 'nec tingeret.' Ait

transilit, ut de hasta Martis Claud. Eutrop. l. 11. 'illa per auras Tot fre ta, tot montes, uno contenta volatu Transilit,' &c. Cerda.

860 Talis se] Taliter collecta: ex nimia scilicet Furiæ magnitudine. Servius.

862 Alitis] Noctuam vel bubonem intelligit. Donatus.

Alitis in parvæ subito collecta figu ram] In Romano codice et plerisque aliis subitum conlecta figuram. In Mediceo subito conversa habetur : sed collecta magis placet eruditis. Pierius.

[ocr errors]

Alitis] Servius noctuam capit: potest. Adduco pro argumento dici a Virg. eam canere in bustis aut culminibus desertis.' Quæ nota cam non cadat in bubonem, (nam hic edit dira omina in ædibus civium, ut plurimum, et in urbibus) fit proinde, ut cadat in noctuam, quæ plerumque canit in desertis locis. Neque contra hoc est, noctuam esse felicem Græcis, et unis inprimis Atheniensibus. Nam felicitas illa in volatu tantum, non in cantu. Vide Eras. Adag. 'Noctua volat:' et, Atheniensium inconsulta temeritas,' atque etiam Zenobium Adag. yλavę Intarai. · Diogenianus quoque in eodem diverbio ait, è̟nì vậ aioly xpwuévwv olwvą. Itaque volans felix est noctua, non canens. Et Suidas ait, ἡ πτῆσις τῆς γλαυκὸς εἰς νίκης σύμβολον ἐλογίζετο : Noctua volatus dicebatur victoriæ symbolum. Et Plut. in vita Themist. clare ait, noctuam esse felicem διαπετομένην, volantem. Nemo certe loquitur de felicitate noctuæ in cantu. Imo Architremius Poëta, prænuntia fati Noctua præcedit properanti morte propinquos.' Ubi nuntians noctua est canens, non volans. Dixi hæc consulens Servio, et veritati. Favet etiam, quod sequitur, Nocte sedens, quæ particula noctnam signat, quæ dicta a nocte. Quid, quod Poëta (ratio hæc Servii est) ait alitis parvæ, et bubo magna est avis? Sed si quis

velit, possit bubonem capere, nam tametsi hic in urbibus, ut plurimum, interdum tamen in desertis, scribente Plin. x. 12. Bubo funebris, et maxime abominatus, publicis præcipue auspiciis, deserta incolit, nec tantum desolata, sed dira etiam, et inaccessa, noctis monstrum.' Cæterum, cum Poëta Furiam in avem verterit, credo sumpsisse hoc ex Eurip. qui in Taur. inducens Orestem quiritantem de aggressione Furiarum, unam earum ait habere formam avis, #repoîs èpéoσei, alis remigat. Cerda.

Collecta] Ut in Georg. ' in spiram tractu se colligit anguis:' et Propert. II. 9. in tenues humilem te colligis umbras.' Idem.

863 Quæ quondam in bustis] Ad hanc rem aspiravit Claud. Eutrop. II. ubi de Bellona, de qua ibi, ut de una Furiarum, ait : 'sic fata, repente In diram se vertit avem, rostroque recurvo Turpis, et infernis tenebris obscurior alas Auspicium veteri sedit ferale sepulcro.' Idem. .

6

[ocr errors]

Culminibus desertis] Noctuam dicit, non bubonem: nam ait, Alitis in parvæ :' bubo autem major est. Serv. 864 Serum canit] Triste, diuturnum: ut, Seraque terrifici cecinerunt omina vates.' Sallust. Serum bellum in angustiis futurum.' Idem. Serum canit importuna per umbras] In antiquis aliquot umbram singulari numero. Est ubi sævum canit: sed serum omnino melius. Pierius.

Serum canit] An serum hoc loco est triste, et luctuosum, ut vult Serv. et alii interpretes? Non abnuo, nam 1. v. Seraque terrifici cecinerunt omina vates.' Id est, dira omina ex mente interpretum. Quem tamen locum ego aliter accipio. Ut vero ibi non consentiunt interpretes, ita neque hic: et serum capio de tempore, quo canit noctua; nam sero canit. Ducem habeo Apuleium Florid. II. cujus hæc sunt: Non enim mihi Philosophia id genus orationis

largita est, ut natura quibusdam avibus brevem et temporarium cantum commodavit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis vespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum.' Roges: si tempus accipit, quod hoc tempus? Existimo a Poëta signari extremam partem diei, et jam fere appetentem noctem, cum lux se extenuat ad imminentes tenebras. Itaque, qui in Virgilio capiunt serum noctis, a vero abeunt. Nam serum proprie est extrema pars diei, id videlicet tempus, quod vicinum nocti. Nam Virg. Georg. I. Illic sera rubens accendit lumina vesper.' Et cum Sallust. in Catil. et Liv. 1. x. dixere diei serum, nihil aliud signant, quam tempus nocti proximum. Sed efficio rem hanc eodem Apuleii loco; in quo proculdubio diem dividit in tres partes, et noctem in totidem. Diei partes sunt matutina, meridiana, sera: noctis, vespertina, nocturna, antelucana. Ergo pars matutina opponitur vespertina, id est, incipiens dies incipienti nocti. Vesper enim non est extrema pars diei, ut plerique volunt, ne dicam omnes: sed prima pars noctis, cum jam sunt tenebrææ. Nam hoc tempus dictum ab stella vespertina; hæc autem non apparet, nisi in tenebris. Inde Stat. Theb. x. cum omni proprietate, sed vesper opacus Lunares inducit equos.' Luna autem amoto jam Sole apparet, et cum tenebræ incipiunt. Inde et Cicero Nat. II. eadem usus oppositione, qua Apuleius, dixit: 'tum vesperti. nis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum se aperiendo.' Pergo. Pars meridiana opponitur nocturna, id est, mediæ nocti, ut explico. Demum pars antelucana parti seræ, id est, pars ante diem parti ante noctem. Cerda.

[ocr errors]

Serum] Aratus, NÚKтepov àeldovσα καὶ ὀψὲ βοῶν τε κολοιοί. Serum diei, eleganter dicitur. Sallust. Catil. 8.

[ocr errors]

Et jam diei seram erat.' Livius x. 1. Pugna extrahebatur, in quam maxime diei serum.' Sueton. In serum usque patebat.' Taubmann.

Canit importuna per umbras] Hæc verba videntur evertere superiorem explicationem. Nam importunus hic cantus, et per umbras, quid est aliud, quam cantus in longam noctem productus? Expedio facile. Certe Maro et Apulejus tempus signant, in quo occipit cantus: nihil autem vetat diutius deinde protrahi obtentis jam tenebris. Et quidem sæpe audivi noctuam incipientem diei sero, et deinde perseverantem ad multam noctem. Sed esse potest alia explicatio, ut importuna hoc loco sit luctuosa, et tristis. Illustrat hanc Notam idem Apul. Præcedentem clausulam hæc consequitur: Canunt carmine galli expergifico, bubones gemulo, ululæ querulo, noctuæ intorto, cicada obstrepero, hirundines perarguto.' In quo intortum explico importunum, luctuosum, triste; vere cantum, qui nos torquet, et vexat ; qui nos διατείνει veluti ἐν βασανιστηρίῳ. Qua notione Plin. in Epist. 'Remitte aliquid adolescentiæ ipsius, remitte lacrymis, remitte indulgentiæ, ne torseris illum, ne torseris etiam te.' Cerda.

Importuna] Inquieta: vel, quæ alios quiescere non sinit. Vide me ad Plauti Mercat. 1. 1. et hic Ge. 1. 470. Alii, inauspicata, exponunt. Taub.

865 Turni se pestis ad ora] Vetera omnino aliquot exemplaria ad ora legunt: sed longe magis placet quod in Rom. codice legitur ob ora, quod infestiorem significat incursatione molesta. Pierius.

866 Clypeumque everberat alis] Signa sunt ista plangentium. Servius.

Clipeumque everberat alis] In Mediceo codice reverberat habetur: sed everberat, ut in Porcio et aliquot aliis, omnino melius esse videtur. Pierius.

Clipeumque everberat alis] Quid si repræsentatus successus M. Valerii? Solet enim Poëta historias Romanas suo poëmati inserere. Verba Livii 1. VII. hæc sunt: Conserenti jam manum Romano corvus repente in galea consedit in hostem versus:' et post pauca: tenuit non solum ales captam semel sedem, sed quotiescunque certamen initum est, levans se alis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetiit: donec territum prodigii talis visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat.' Plutar. in libello, cur cessaverint Pythiæ oracula, affert hoc prodigium, τὴν ἀσπίδα τοῦ Παλλαδίου κόρακες περίKOTTOV: Palladii scutum corvi rostris tutuderunt, aut, conciderunt. Ut vero Virg. 'verberat alis: ita Propert. III. 10. Quem gravibus pennis verberat ille puer.' Inf. Noster, alarum verbera.' Orestes apud Eurip. in Tragedia ejus nominis de Furiis loquens, πλησίον θρώσκουσί μου : mihi propius insiliunt. Cerda.

868 Arrecta horrore coma] Hom. ΙΙ. Ω. ὀρθαὶ δὲ τρίχες ἔσταν. Εt Æschylo φόβος dicitur ὀρθόθριξ. Taubmann,

869 Stridorem] Vocis scilicet sonum : nam utrunque tangit augurium, et oscinum et præpetum : quod graviter posset obesse Trojanis. Sic Homerus inducit Calchanta, Servius.

Dira] Immiti: quæ posset fratrem cernere tot laboribus subditum. Idem.

870 Crines scindit solutos] Aut solvit et scindit, aut solutos non propter fratris exitium, sed........... Idem.

872 Quid nunc] Decenter inducit loqui cœpisse. Idem.

[blocks in formation]

est inditum. Cum enim naturaliter omnis aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus fons est.' Propert. III. 22. loquens de hoc fonte: Potaque Pollucis lympha salubris equo.' Cerda.

873 Misera superat] Duræ, immiti, superest. Servius.

Aut quid jam misera superat mihi] In Romano codice, in Mediceo, et aliquot aliis codicibus antiquis legere est, aut quid jam duræ superat mihi: quod aliorum judicio relinquimus. Pierius.

Arnob. mali ominis obscœnitate.” Ab Liv. lib. xxxI. ' Animalium ob scœni fœtus.' Attius in Astyan. obscœno omine.' Tertull. de Pallio, 'Gracchi obscœna omina.' Huic voci scavitatem opponit Varro Ling. Lat. VII. Quare, quod dixi scævum bonum omen est, obscœnum vero turpe.' Attius in Enom, faustitatem, cum ait: ⚫ominibus faustis augustam adhibeant Faventiam, ore obscœna dicta segregent.' Cerda.

Alarum verbera] Alis dat verbera, ut in XI. simul æthera verberat Lucem morer] Est hoc, quod pro- alis:' et Plin. l. x. loquens de aquila: ferret fata. Cerda. 'multum pulverem volutatu collectum insidens cornu excutit in oculos, pennis ora verberans.' Idem.

874 Monstro] Augurio ex Jovis voluntate venienti. Servius.

875 Jam jam linquo acies] Ad Homeri ductum Iliad. xx11. ubi Phœbus deserit Hectorem occidendum mox ab Achille : λίπεν δέ ἑ Φοῖβος Απόλλων· vel Euripidis in Alcestide, ubi idem Phœbus propter instantem cædem Alcestidis, Λείπω μελάθρων τήνδε φιλτάτην στέγην. Relinquam adium hæc charissima tecta: et adhibet rationem: μὴ μίασμα μ' ἐν δόμοις κιχῇ: ne me piaculum in domibus comprehendat. Est hoc vicinum mori alteri, de quo #neid. ii. quo Dii deserunt loca vastanda ab hostibus, exceduntque templis, quæ ventura in hostilem potesta. tem. Sic apud Plut. in Themist, aroλέλοιπε τὴν πόλιν ἡ θεὸς ὑφηγουμένη: urbem Dea reliquit subterfugiens. Sermo est de Minerva. Et apud Eurip. in Troad. Neptunus, Aeinw Tò κλεινὸν Ἴλιον, βωμούς τ' ἐμούς· Relinquo inclytum Ilium, et meas aras. Et addit rationem, Ερημία γὰρ πόλιν ὅταν λάβῃ κακὴ, Νοσεῖ τὰ τῶν θεῶν, οὐδὲ τιμᾶσθαι Béλei: Cum enim infelix solitudo civitatem occuparit, Laborant Deorum sacra, neque solent coli. Cerda.

876 Obscœnæ volucres] Invidiose dixit. Nam una est. Servius.

Obscene] Infaustæ, infelices, et mali ominis. Sic ab Sueton. in Galb. cap. 4. obscœnum ostentum.' Ab

878 Pro virginitate] Pro erepto virginitatis honore. Donatus.

Hæc pro virginitate reponit] Græci τὰ διαπαρθένια, munera quæ pro delibata virginitate dabantur, vocabant. Sunt autem versus in sensum hujus expostulationis apud Eschylum in Prom. non prætermittendi, de Ia Inachi filia a Jove longis erroribus agitata, et male habita: ap' vμîv doκεῖ, ὁ τῶν θεῶν τύραννος εἰς τὰ πάνθ ̓ ὁμῶς βίαιος εἶναι ; τῇδε γὰρ θνητῇ θεὸς χρήζων μιγῆναι, τὰς δ ̓ ἐπέρριψε πλάνας πικροῦ δ ̓ ἔκυρσας, ὦ κόρη, τῶν σῶν γάμων μvorĥpos. Germanus.

879 Quo vitam dedit æternam] Quia occurrebat, Sed præstitit immortalitatem, dicit hanc æternam esse caussam doloris. Servius.

Quo vitam dedit æternam, cur mortis adempta est] In codicibus aliquot antiquis cur vitam: sed id ex paraphrasi desumptum, quum eodem significato longe elegantius sit quo diEst et numerus alius in Mediceo codice, quo vitam æternam dedit, et cur mortis adempta est.' Pierius.

cere.

[ocr errors]

Quo] In quem usum ? Ita vero et Prometheus apud Æschyl, immortalitatem suam exsecratus, mortalitatem optat. Taubmann.

881 Misero fratri comes ire per umbras] Non dissidet illud Horat. Od. H. 17. ibimus, ibimus, Utcunque præcedes, supremum Carpere iter comites parati.' Et Od. 111. 9. Tecum vivere amem, tecum obeam libens.' Propert. 1. 18. Vivam, si vivet: si cadat illa, cadam.' Cerda. Ire per umbras] Mediceus codex ire sub umbras legit. Pierius.

882 Immortalis ego] Per indignationem dictum est: Immortalis ego, quam maxime scilicet.... Servius.

Immortalis ego, haud quicquam mihi dulce meorum Te sine frater erit] Oblongus codex, Porcius, et pervetus alter, legunt, jam mortalis ego haud quicquam. Romanus, et alii quidam utrumque membrum per interrogationem legunt, immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum Te sine, frater, erit? Mox cum secum tacite destinasset nihil futurum dulce, subjungit, O quæ satis ima dehiscat Terra mihi.' Nam fratri comes ire sub umbras,' pendet a superiore membro, possem. Pierius.

[ocr errors]

Aut quicquam mihi dulce meorum, &c.] Est hoc, quod Horat. ad Mæcenatem Epod. 1. " quibus, te, vita sit, superstite, Jucunda : si contra, gravis.' Et post pauca, otium Non dulce, ni tecum simul.' Quod Propert. 1. 2. Hand sine te vitæ cura sit ulla meæ.' Cerda.

883 Satis ima] In codice Mediceo, et Porcio, satis alta legitur. Pierius. O quæ satis ima dehiscat Terra mihi] Eurip. Supplicib. Kard μe rédov yas Aor Abripiat me tellus. Est hæc usitata oratio ad indicandam animi turbationem, qua ut liberet Themistoclem Aristides ita ait in Platon. II. ὑπὲρ τῶν τεσσαρ. ἐν τούτοις μὲν τοῖς και ροῖς, καὶ τοιαύτῃ πραγμάτων ἀωρίᾳ, καὶ συγχύσει τῶν πάντων, ἀνὴρ ἐκεῖνος έστης κὡς οὐκ ἠπόρησεν, οὐδ ̓ εξεπλάγη, οὐδ ̓ ηὔξατο αὐτῷ χανεῖν τὴν γῆν: In his temporibus ac tali rerum inopportunitate, atque omnium confusione, vir ille consti

tutus, non animi incertus fuit, non obstupuit, non terram optavit sibi dehiscere.

Inde in summa animi turbatione Turnus lib. x. quid agam? aut quæ jam satis ima dehiscat Terra mihi?' Quem locum adi; et utrobique ait satis ima, indicans Tartarum, qui inferior ipso inferno. Quasi dicat: Nolo ut leviter dehiscat tellus usque ad infernum, sed profundius usque ad Tartarum. Notetur adagiale quiddam apud Eurip. in Ione, xâσua (τὸν) κρύπτει χθονός; occultatne illum hiatus terræ ? pro, ubinam est gentium? Cerda.

885 Glauco amictu] Quasi propter undarum similitudinem. Servius.

887 Æneas instat] Redit ad narrationem, quam interruperat interpositis dictis Junonis, Jovis, et Juturnæ. Donatus.

Telumque coruscat] Ita inf. telum coruscat: loquitur videlicet ut de fulmine; nam dicturus statim, nec fulmine tanti, &c. Cerda.

888 Ingens arboreum] Quidam pro ligneo accipiunt, ut hoc loco non sint duo Epitheta; sed Æneas ingens, telum coruscat arboreum. Servius.

Ingens arboreum] Non hastam, sed gestatorem laudat. Donatus.

889 Quæ nunc d.] Versus decem accentuum, quos totidem dictiones singulæ singulos secum afferunt: quod rarissimum est. Talis et Æn. 11. 701. et n. 155. et hic 917. Taubmann.

890 Sævis certandum comminus ar

mis] Sed hoc ideo dicit, quia vulnere tardus magis comminus pugnare desiderat. Servius.

891 Tete] Teipsum, et proverbiali. ter dictum. Idem.

Contrahe] Collige; est autem hostilis iracundia. Idem.

Contrahe] Collige. Græcis etiam στρέφειν τέχνας, pro comminisci et struere fallacias. Alludit autem ad Prothei metamorphoses. Taubmann.

892 Animis] Id est, viribus. Aut enim animo, aut corpore, aut preci

« PreviousContinue »