Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

810 Aëria sede] Nubem dixit, quia supra dixerat,' Fulva pugnas de nube tuentem.' Nam et hoc accusaverat Juppiter. Ergo argumento verisimili utitur, quasi dicat, non faceres solum ut spectatrix essem, sed ipsa rem gererem. Servius.

811 Digna indigna pati] Id est, omnia: et proverbialiter dictum est. Idem.

Digna indigna pati] Id est, omnia : figura proverbii, V. N. Plaut. Asinar, act. 1. sc. 3. Taubmann.

Flammis cincta] Qualis Juno eadem describitur Æn. II. ad Scæas portas, 'ferro accincta.' Cerda.

[ocr errors]

813 Succurrere fratri] Bene fratri, ne, si diceret Turno, careret adfectu. Servius.

814 Pro vita] Pro re nobis data, id est, a superis: et bene figuravit 'Andere probavi.' Idem.

815 Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum] Hoc loco quasi Jutarnam sagittam jecisse significat. Sed, ut supra diximus, possumus accipere, quia alter in ejus gratiam in Æneam tela contorsit: ipsi adscribendum ergo, contenderet arcum. Alii ostenderet, id est, adjuverit tendentem in Eneam telum: non enim certus auctor vulneris fuerat. Idem.

816 Adjuro Stygii caput inplacabile fontis] Pro Juro: nam Prosthesis est. Quidam tamen volunt Jura tunc dici debere, cum confirmamus aliquid, aut promittimus: ut, Juro me facturum:' Adjuro vero, cum negamus: Adjuro me non posse,' ‘.Adjuro me non fecisse.' Terentius, 'Adjurat se non posse apud vos, Pamphilo absente, perdurare.' Potest tamen et Ad valde significare: ut sit adjuro, valde juro. Implacabile au

tem, perjurantibus implacabile: et bene respondit ad illud quod Juppiter juraverat in decimo, ne qui deorum Trojanis vel Rutulis ferret auxilium. Idem.

Adjuro Stygii, &c.] De hoc juramento, Per Stygem, vide Not. Æn. VI. ad vs. 324. 'Stygiamque paludem, Dii cujus jurare timent et fallere numen.' Rationem autem divini hujus sacramenti reddit Aristot. Metaphys. 1. et Apollodorus lib. Biblioth. I. Taubmann.

Adjuro Stygii caput] Videtur memoria lapsus Lactant. 1. 11. dum duos hosce versus, Adjuro Stygii, et sequentem Jovi tribuit, qui a Junone pronuntiantur; sed tamen ejus quod sequitur de superstitione parum interest, a quo Deo, dummodo a Deo, per Stygiam paludem jusjurandum concipiatur: quod ille sapienter ibi reprehendit. Pontanus.

817 Una superstitio] Id est, sola vel summa: ut, " unam Posthabita coluisse Samo.' Superstitio autem religio, metus: eo quod superstet capiti. Servius.

Superstitio] Non vulgariter capias; tantum enim dicit, hanc unam religionem Superis fuisse superstitem, cum semel assumpti in Deos sunt, ut se obligent juramento, cum reliquas mortalium leges exuerint: unam enim fidei legem nunquam deposuerunt. Cerda.

Reddita] Hoc est, data: nam Prosthesis est. Servius.

Reddita] Non simpliciter, quæ data est, accipiunt Passeratius et Pimpont. sed ita; quod infera loca, hac una ducta de Styge religione, pro infinitis desuper superstitionibus (nam superstitio a superstantibus locis dicta) in subjectas sedes ingruentibus, retaliare inferne deos et cælum (cui ancillari alioqui dicitur) unica hac, incusso et rejecto deiidaμovías metu videatur. Taubmann.

818 Exosa] Exosus et perosus de eg

[blocks in formation]

Πέπλων τε λευκῶν μέλανας ἀνταλλάξα. μai: Mutabo cum nigris vestes candidas. Et, wérλovs péλavas éthyw xpoùs deu. κῶν ἀμείψασα : Induisti corpus nigris vestibus Cum albis commutans. Cerda.

826 Secula] Si etymon sequaris, adimenda est diphthongus. Nam secula dicta a sequendo, ut tegula a tegendo, regula a regendo. Idem.

820 Pro majestate tuorum] Respexit ad Saturnum, qui in Italia quandoque regnaverat. Inde ait tuorum. Nam et Latinus inde originem ducit: ut, 'Fauno Picus pater, isque parentem Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.' 821 (Esto) Component] Consentit, Romana descendat, Trojani Italorum sed invita.

Idem.

Idem.

823 Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos] Petit, quod non contra fatum, sed certe contra morem. Sall. Jugurth. ' Africa pars inferior pleraque ab Numidis possessa est: victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.' Itaque nomen sequitur victores. Hunc morem vult Juno aboleri. Cerda.

Indigenas] Auróx@ovas. Livius tamen 1. r. docet Latium ad Æneæ usque adventum non Latinos, sed Aborigines incoluisse, qui Trojanis postea commixti, uno nomine Latini fuerint appellati. Taubmann.

[ocr errors]

825 Vocem] Loquelam, idíwua. Id. Vertere vestes] Elegantissime pro mutare. Tertull. de Cultu feminar. 'capillum croco vertere.' Propert. 11. 18. Quæ mentita suas vertit inepta comas.' Sed quare mutari vestes non vult Juno? quia hæc mutatio semper luctuosa. Sic tritum illud, et aliquando usurpatum ab Tullio, 'mutare vestem in luctu et temporibus Reip.' Sic et 'solum vertere,' pro ire in exsilium. Græci μeraßáλλειν ἐσθῆτα. Plut. in vita Camilli: ὁ δὲ δῆμος, γενομένου τούτου, μετέβαλε τὴν ἐσθῆτα, πρᾶγμα γενόμενον ἐπὶ συμφοραῖς μεγάλαις καὶ δημοσίαις : Plebs dein de vestem mutavit; quod, nisi in gravibus et publicis calamitatibus, fieri non solet. Eurip. in Helen. ad rem eandem usurpat duo alia verba, videlicet αὐταλλάττειν et αμείβειν. Ait enim,

827 Sit Romana potens Itala virtute propago] Hoc videtur dicere: Si fataliter imminet, ut a Trojanis origo

nomen accipiant; ut Romani de Italis, non de Trojanis videantur esse progeniti. Servius.

829 Olli] Audi verba Varronis Ling. Lat. 1. vI. ‘Olli valet dictum illi, ab olla, et ollus. Quod alterum comitiis, cum recitatur a præcone dicitur, olla centuria, non illa: alterum apparet in funeribus indictivis, cum dicitur, ollus letho datus est, quod Græcus dicit Ahop, id est, oblivioni.' Cerda.

830 Et germana Jovis, Saturnique altera proles] Locus de obscuris, de quo quidam hoc sentiunt: Petis pene illicita; sed concedenda sunt, quoniam soror Jovis es, id est, Sa. turni filia. Quod si voluerimus admittere, erit sequens versus incongruus: ut, Irarum tantos volvis sub pectore fluctus? Unde melius est, ut ita intelligamus: Soror Jovis es, id est, Saturni filia; unde non mirum est tantam te iracundiam retinere sub pectore. Nam scimus unumquenque pro generis qualitate in iram moveri: nobiles enim etsi ad præsens videntur ignoscere, tamen in posterum iram reservant: quod none Junoni videtur objicere. Nam cum se concedere diceret, petit tamen, quod graviter posset obesse Trojanis. Sic Homerus inducit Calchanta dicentem de Agamemnone, Regum iræ ita se habent, ut etiam si ad præsens indulgere videantur, stimulos iracundiæ ad futurum reservent: Κρείσσων

γὰρ βασιλεὺς ὅτε χώσεται ἀνδρὶ χέρη Εἴπερ γάρ τε χόλον γε καὶ αὐτῆμαρ και ταπέψῃ, ̓Αλλά γε καὶ μετόπισθεν ἔχει κότον ὄφρα τελέσσῃ. Servius.

Proles] Duci hanc vocem a porro, et olescendo, ut etiam proletarios, aliqui scribunt: in his Joaun. Passerat. in Propert. Ad sententiam, de Principibus retinentissimis irarum, adducit Serv. Dan. locum Hom. Iliad. 1. Et tu poteris Tacitum Ann. 1. v. ubi ait, præpotentes retinere iram in longum. Cerda.

831 Irarum volvis sub pectore fluctus] Illustrat Jacob. Pontanus ab Lucret. qui, Constitues magnos irarum volvere fluctus:' et Livio 1. xxxv. 'Ingentes jam diu iras eum in pectore volvere.' Idem.

832 Submitte] Pro, demitte. Sed illud maluit Scalig. Taubmann.

833 Do, quod vis] Bene præsenti usus est tempore. Nam promissio numinis pro facto est. Servius.

Remitto] Locutio fortasse sumpta ab arcu, qui remitti dicitur cum oppositione ad contentionem. Cerda.

835 Commisti corpore tantum Subsident Teucri] Romanus codex non corpore, sed sanguine legit: est et ubi sanguine tanto scriptum sit: sed omnino tantum legendum. In Mediceo autem et in Porcio commixto corpore legitur. Pierius.

Commixti corpore] Ab Græcis, qui omnem in genere συνουσίαν, et eam præsertim qua vir cum conjuge συνέζευκται, vocant μίξιν, mixtionem. Quin magna est in Virg. proprietas; nam proprie vir mulieri μíyvvorba dicitur, non mulier viro. Homerus enim II. vi.de Bellerophonte : "Os μ' éleλev piλbtnti μyhuevaι ovi ¿0eλoboŋ. Scio hæc interdum confundi: nam Virg. 1. vII.

significari domicilium quod adquiritur, ex Suetonio et aliis. Et hæc est mens Virg. ut Trojani in Italia domicilium habeant. Notanda hic proprietas Virg. qui post illud commisti corpore, adjicit, subsident, quod etiam verbum ad ovvovolav pertinet. Cerda.

Morem ritusque sacrorum Adjiciam] Verum est: nam sacra Matris Deum, Romani Phrygio more coluerunt: et patrias leges appellatas esse dixit quæ morem sacrorum ritusque continebant, quod licet in vit. dixerit, plenius tamen delarat: 'Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt.' Nihil est enim sermo patrius Ausoniusque' nisi avitus; quippe cum Ausonii antiqui Italiæ populi fuisse referantur. Nam 'patrium' quod ait, · morem ritusque sacrorum adjiciam,' ipso titulo legis Papyriæ usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam, et quod junxit, ‘faciamque omnes uno ore Latinos:' sic enim dictæ sunt leges avitæ et patriæ,' et utramque legem sacrorum complexus est: nam ritus est comprobata in administrandis sacrificiis consuetudo, quam civitas ex alieno ascivit sibi; cum receptum est, mos appellatur. Alii ita definiunt, ritum esse, quo sacrificium uti fiat statutum est: aut institutus religiosus, ceremoniis consecratus; isque privatus aut publicus est: publicns ut curiarum, compitorum.... Servius.

837 Uno ore] Uno nomine. Taub. 840 Nec gens ulla tuos, &c.] Refert Germ. 'Hpaîa hæc, id est, Junonia, ad templum hujus Deæ, quod in Aventino, quæ sacra celebrata magna Populi Rom. propensione. Profertque locum Val. Max. e l. 1. c. 8. ex. 3. Cerda.

Mista Deo mulier.' Cerda. 836 Subsident] Remanebunt, late- 841 Mentem lætata retorsit] Iste bunt, Latinorum scilicet multitudine: quidem hoc dicit, sed constat bello ut, ‘Galeaque ima subsedit Acestes.' Punico secundo exoratam Junonem : Servius. tertio vero bello a Scipione sacris Subsident] Notavi alibi hoc verbo quibusdam etiam Romam esse trans>

latam. Servius.

843 His actis] Remoto a Turno auxilio. Idem.

844 Dimittere ab armis] Per transitum, historiæ usus est verbis: nam qui ab exercitu relaxantur, ab armis dicuntur dimitti. Sallustius de Appio, ubi eum Cotta in concione ab exercitu cogit abscedere, dicit se ejus opera non usurum, eumque ab armis dimittit. Idem.

845 Pestes, cognomine Diræ] Proprie pestes vocantur; diræ vero, cognomine. Et dictæ dira, quod non nisi ante iratum Jovem videntur: ut, 'Sævique in limine regis Apparent.' Idem.

846 Tartaream Megaram] Bene Tartaream addidit, ut ostendat esse et terrenam et aëream Megæram. Nam ut etiam in tertio diximus, volunt periti quandam potestatem triplicem esse, et in terris et apud superos, sicut est furiarum apud inferos. Ideo autem dicit has ex Nocte progenitas, ut ostendat et latenter oriri, et intolerabilem esse iram Deorum. Idem.

Nox intempesta] Perpetuum noctis epitheton. Alio modo dicimus intempestam, partem noctis significantes. Idem.

Nox] Ita 1. vII. Alecto dicitur 'virgo sata Nocte:' quem locum vide et inf. "Talis se sata Nocte tulit.' Ab Soph. in Colon. dicuntur Diræ filiæ s κal σкóтov, Terræ et Tenebrarum. Hac de re in promptu est Hesiodus. Euripides in Herc. vúkTOS KYOVOV Avorav et Iphig. in Taur. νύχια χθὼν ἐπικνώσατο φάσματα. Inde ab eodem in Orest. Furiæ dicuntur νυκτὶ προσφερεῖς nam videlicet proles similis est parenti. Cerda.

847 Uno eodemque tulit partu] Dispositio hæc poëtæ, quæ dicit has et similes esse Furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinione esse tam apud Superos, quam in terris, sicut

apud Inferos Furias. Servius.

Uno eodemque tulit partu] Ita dictum ab Apollon. ¿dîvi μy et ab Calab. quoque μiñ ¿dîvi, uno partu: et Epig. 1. IV. yασтρl μi, uno ventre: notavit Germ. Sed et contractionem illam syllabicam imitatus est Prop. IV. 7. Eosdem habuit secum, quibus est elata, capillos, eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit.' Cerda.

[ocr errors]

848 Spiris] Notat Lilius lib. de Navigiis c. 15. unum tantum Virgili. um usum hac voce in sermone serpentum, neminem alium. Nam hic serpentum spiris,' et Æneid. II. in historia Laocoontis, 'spirisque ligant ingentibus,' et in Georg. 'Squammeus in spiram tractu se colligit anguis.' Sed non meminit vir doctus Ovidii, qui de serpente, 'immensum spiris facientibus orbem.' et de cœlesti angue Ruf. Avienus: agmina cœlo Lubrica convolvit, sed spiras pendula torquet.' Et de eodem Aratus, oneipη & vnd oŵua. Ælian. etiam, δ δὲ δράκων ταῖς σπείραις τοὺς Veкpoùs σvvaλaywv: draco spiris mortuos convolvens. Idem.

6

849 Jovis ad solium] De vero Jove, et cœlesti capio, non de Plutone. Id enim magis consentaneum Virgiliano ductui. Nam tametsi Diræ proprie sint ministræ inferni, sed apparere ante Jovem nulla vetat ratio. Sic e contrario Mercurio, qui proprie est nuntius cœlestium, Pluto utitur apud Claud. Rapt. 1. 1. Sic Parcæ et Jovis et Plutonis sunt. Quid, quod potuit Virg. hærere in cunabulis Furiarum? Harum una apud Eurip. in Herc. Εξ εὐγενοῦς μὲν πατρὸς ἔκ τε μητέρος Πέφυκα, νυκτὸς οὐρανοῦ τ' ἀφ' αἵματος: Ex nobili quidem patre et matre Nata sum, ex Noctis ac Cœli sanguine. Scio aliter ab aliis scribi, sed fabulosa incerta sunt. Inde apud eundem Furia ipsa statim, ἥλιον μαρ тupóμeσba, testamur Solem: quod juramentum vicinum natali. Cerda. Savi regis] Epitheton est, accom

modatum ei cum sævit: neque enim est Juppiter semper sævus. Servius. 850 Apparent] Videntur, præsto sunt ad obsequium. Unde etiam apparitores constat esse nominatos. Idem.

Apparent] Respicit apparitores Romanos, qui ministri publici. Ac proinde apparent erit, ministrant. Tertull. Apolog. c. 13. Quo differt ab epulo Jovis silicernium? a simpulo obba? ab auruspice pollinctor? nam et auruspex mortuis apparet,' id est, ministrat. Lege ibi Pamelium. Cerda.

851 Letum horrificum] Volunt Jovem non esse mortis auctorem, sed posse mortis genere, vel prodesse, vel obesse mortalibus. Servius.

Si quando letum horrificum, &c.] Tria numerat, lethum, morbos, bella, cum respectu ad tres Furias. Quamvis enim Juppiter interdum utatur his tribus ministris ad omnia mala indiscriminatim, sed peculiariter apud Virgilium Tisiphone morbos immittit, Alecto bella, Megæra lethum. De prima, quæ morbos gignit, extat luculentum illud Georg. 111. in sermone pestis: 'Sævit, et in lucem Stygiis emissa tenebris Pallida Tisiphone morbos agit ante, metumque, Inque dies avidum surgens caput altius effert.' Ergo propter hanc pestem illud, 'morbosque Deum Rex molitur.' Alecto bella commovet; nam in VII. Juno Virgiliana, initio belli Latini: Luctificam Alecto Dirarum ab sede sororum, Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella, Iræque insidiæque, et crimina noxia cordi.' Inde ab Statio in vII. hæc Furia dicitur 'belli mater.' Ergo propter hanc pestem, meritas aut bello territat urbes.' Restat itaque, ut illud, 'si quando lethum horrificum;' dicatur propter Megæram, quam educit ad mortem Turni, non ad bellum: nam hoc jam præcessit: non ad morbum, nam nullus in Turno: ergo ad lethum, quod jam instat misero TurBO. Hujus quoque rei luculentus est

[ocr errors]

testis Claud. qui Megæram educit, ut Ruffinum ad mortem adducat. Cerda.

852 Territat urbes] Tapáteι Tàs wóλes dixit Aristoph. in Irene: et de Furiis Eurip. in Orest. Expoßoîev, a terrore. Idem.

853 Celerem] Ab Eurip. in Orest. Furiæ dicuntur dpoμádes werтopópoi; celeres alata. Idem.

Demittit ab æthere] In antiquis omnibus exemplaribus, præterito tempore legitur demisit, in aliquot dimisit. Pierius.

854 Inque omen Juturnæ occurrere jussit] Ut Juturnæ omen fraternæ mortis efficeret. Servius.

Inque omen Juturnæ occurrere] Præclare. Est enim omen, quod veluti in occursu accidit, et nibil cogitanti homini. Synesius enim lib. de insomn. ita definit omina: pwval te, kal συγκύρσεις ἐπ' ἄλλῳ γενόμεναι : voces, et fortuiti occursus facti. Inde vox arripio de omine, ut quod subitum. Cerda.

856 Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta] Sic illa descendit, ut solet sagitta descendere. Hinc Statius traxit ut diceret de disco jacto,

Similisque cadenti Crescit in adversos.' Impulsa autem proprie, sicut supra, 'Incertum qua pulsa manu.' Servius.

Non secus] Interponitur parabola, qua narratio interrumpatur, ut legentis tædium excludat. Donatus.

857 Armatam] Sibi consentit: nam alibi, ferrumque armare veneno:' et,' calamos armare veneno.' Cerda.

Parthus] Signate; nam gens hæc sagittifera. De Parthis Herodian. 1. IV. kal тhv dià tókwv evoTOXOV ÈμTELplav. Dat videlicet illis peritiam, et hanc certissimam in arcubus. Sen. Epist. XXXVI. Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet.' Sed hoc quis ignorat? Idem.

Felle veneni] Amaritudine veneni, succo noxio: aut certe periphrasticas dixit venenum. Servius.

Felle veneni] Locutio Poëtica, pro,

« PreviousContinue »