Page images
PDF
EPUB

præmia sunt virorum, Sed pro anima currebant Hectoris domitoris equorum. Lib. etiam Odyss. XXII. Tepi Te Xéwv éμáxovro: pugnabant pro animabus. Diotimus in pugna Herculis et Antæi Epig. 1. 1. Κεῖται δέ σφιν ἀγὼν οὐ χαλκέου ἀντὶ λέβητος, ̓Αλλ ̓ ὅστις ζωὰν olσerai, Oávatov: Propositum ipsis certamen est, non areo pro lebete, Sed uter vitam feret, vel mortem. Et Damagetus loquens de pugna Herculis, et leonis Epig. 1. IV. "Epxovrai dès à γῶνα, καταντίον ὄμμα βαλόντες Λοξόν, ὑπὲρ ζωᾶς καὶ βιοτᾶς σφετέρας : Veniunt ad certamen, aspiciunt sese adversim oculis Obliquis, geritur quippe de cujus que vita. Ceterum ab hoc Poëtarum animo non multum abit illud Quintiliani Declamatione trecentesima vigesima sexta: Non enim profecto Dii immortales pœnam petebant, nec in supplicium filii hoc responsum dederant civitati. Magna arcessebatur anima.' Neque illud Sophoclis in Elect. Aóywv yàp où vûv ẻσtiv ayav, ἀλλὰ σῆς ψυχῆς πέρι: Non enim certamen de verbis est, sed de anima tua. Eurip. quoque in Phœniss. ¿y@va Tǹv Teρl чuxis: certamen de anima. Machab. 1. 12. leges, quia pro anima res est illis.' Hoc genus sententiarum ad parœmiam refert Erasmus Chil. III. Cent. 9. c. 29. Cerda.

[ocr errors]

766 Sacer oleaster] Fere omnia Latina arborum nomina generis fœminini sunt, exceptis paucis, ut hic oleaster, et hoc siler. Ipse, 'Ut molle siler lentæque genistæ.' Item hoc buxum: licet et hæc buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut hæc burus de arbore dicamus: buxum vero de ligno aliquid compositum. Legimus enim de tibiis, 'Buxusque vocat Berecynthia matris Idææ.' Item cum de arboribus diceret, Et torno rasile buxum.? Serv.

Oleaster] Docet Turneb. VIII. 16. testimonio Theophrasti, allusisse Virgilium ad Græcorum ritum, qui in oleastris votiva dona suspendere sole

bant, ut vivacissimis arboribus, nec clavorum aculeis vulneribusque lædi solitis: unde et Poëtæ, Palladia sylva vivacis olivæ.' Germanus.

767 Venerabile lignum] Antiquam arborem voluit exprimere. Seu truncus fuerit jam, et aridus ob vetustatem, et ideo lignum humiliter dictum accipiunt: ornavit tamen venerabile dicendo. Servius.

768 Ubi figere dona solebant] Proprie: ut ait, 'Sacra ad fastigia fixi.” Et quæritur cur terreno Deo nautæ dona suspenderent, quia constat omnes in periculis suis Deos patrios invocare, et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant. Idem.

6

Servati ex undis ubi figere dona solebant] Attingit morem, quo servati ex undis et tempestate persolvebant vota Diis, quibus se in mari devinxissent. Ad quem allusit Propert. IV. 3. Omnibus in portis pendent mea noxia vota:' et Horat. Carm. I. me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris Deo :' et in epist. ad Pison. reprehendens ineptum pictorem ait, 'et fortasse cupressum Scis simulare: quid hoc? si fractis enatat exspes Navibus, ære dato qui pingitur.' Itaque aliud genus attingit, morem tabellarum et donorum affixorum ab his qui servati ex undis. Attigit Cic. 1. IV. ad Attic. Hæc enim me una ex naufragio tabula delectat:' et 1. III. de Nat. Tu, qui Deos putas humana negligere, nonne animadvertis ex tot tabellis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint, in portumque salvi pervenerint?' Itaque, consentientibus aliorum testimoniis, credibile est ab Poëta per 'dona fixa' intelligi tabellas pictas, ut duo dicat pleniore Musa, et tabellas et vestimenta. Ad quam rem etiam pertinent verba veteris inter. pretis Horatii ad Stat. Serm. 1. 2. ubi postquam explicuit, quid sit votiva

[ocr errors]
[ocr errors]

tabula,' adjicit: ita solent naufragi suum naufragium in tabella depictum circumferre, et in templis alicui Deo consecratum suspendere.' Cerda.

Ubi, &c.] In arboribus figi similia dona certum est, nam illæ sacræ erant Gentilibus. Quo spectant versus isti Valer. Arg. 1. 5. ac vellera Martis in umbra, Ipse sui Phryxus monimentum insigne pericli Liquerat, ardenti quercum complexa metallo.' Et Ovid. Metam. vIII. 'Stabat in his ingens annoso robore quercus, Una nemus, vittæ mediam memoresque tabellæ, Sertaque cingebant, voti argumenta potentis.' Pausan. etiam Corinth. ait, vinctos solitos sus pendere compedes ad arbores lucorum, cum fiunt liberi. Verba ejus: λυθέντες δὲ οἱ δεσμῶται τὰς πέδας πρὸς τὰ ἐν τῷ ἄλσει δένδρα ἀνατιθέασιν. Id.

769 Notas suspendere vestes] Oblongus codex, Mediceus, et plerique alii codices antiqui, votas legunt : ait enim,servati ex undis,' quod tempestatem præcessisse significat. Hunc vero morem tangit etiam Horatius, Suspendisse potenti Vestimenta maris deo.' Pierius.

770 Nullo discrimine] Sine aliquo religionis intuitu. Et deest habito, ut sit, nullo discrimine habito. Intelligendum autem eatenus stirpem excisum quatenus supra terram fuit; ergo stirpem pro arborem accipiendum, quia et sobolem stirpem appellant. Servius.

771 Sustulerant] Nefas esse Gentiles putabant, si quidpiam sacrum auferretur evertereturque: idque mordet Turnus. Lege Ovid. Metam. VIII. 11. ab illis versibus: 'Ille etiam Cereale nemus violasse securi Dicitur, et lucos ferro temerasse vetustos.' Vitruv, 1. II. " Rhodii religione impediti, quod nefas est trophæa dedicata removere, circa locum eum ædificium struxerunt.' Cerda,

Puro campo] Equabili nec impedito. Horat. Puræ sunt plateæ, nihil ut

meditantibus obsit.' Supra vs. 710. Alii purum c. hic intelligunt, ut JCti locum purum dicunt, qui sacer non sit aut religiosus, nempe ut sublato oleastro campus videretur factus profanus. Taubmann.

772 Hic hasta Æneæ stabat] Allusum fortasse ad etymon hastæ: ut supra, 'stant terræ defixa bastæ.' Nam Varr. Ling. Lat. 1. Iv. 'Hasta, quod stans solet ferri.' Cerda.

773 Fixam, et lenta in radice tenebat] Plenum: est quam radix fixam tenebat. Et bene tenebat, quasi propter piaculum remota arboris hoc videtur passus Æneas: et ideo dixit tenebat, quod adeo verisimile est, ut Faunus Turnum audiat, et hastam moretur. Servius.

Lenta in radice tenebat] Mediceus codex, et vetera quædam exemplaria lenta radice legunt, absque in, quod alii viderint. Pierius.

774 Voluitque manu convellere ferrum] Adumbrat toto hoc loco illum Hom. Iliad. XXI. 8 8 ăpa μeλxínv ’Axıλῆος Οὐ δύνατ' ἐκ κρημνοῖο ἐρύσσαι χειρὶ παχείῃ. Τρὶς μέν μιν πελέμιξεν, ἐρύσσασθαι μενεαίνων, Τρὶς δὲ μεθῆκε βίη· τὸ δὲ τέτρατον ἤθελε θυμῷ ̓́Αξαι ἐπιγνάμψας dópv μeíλivov Alakídao: Hic autem hastam Achillis Non poterat e præcipitio evellere manu valida. Ter quidem ipsam concussit extrahere cupiens, Ter autem defecit vis: quarto autem parabat animo Frangere incurvans (se) hastam fraxineam Eacida. Cerda,

775 Teloque sequi] Sup. 'jaculo secntus est hoc, quod Ovid. Metam. VIII. 'contingere telo:' Homerus sæpe κιχάνειν, et τυχεῖν. Idem.

[ocr errors][merged small]

pro Dea posuit. Servius.

778 Colui vestros si semper honores] Ratio hæc precandi usitata Poëtis. Chryses Sacerdos Il. 1. εἴ ποτέ σοι χαpievt' ènì vndv ěpeya: vide reliqua: Si quando tibi gratum templum coronavi. Oppian. Hal. 1. 11. ad exitum, Ζεῦ τε, καὶ οὐρανίδαι Ζηνὸς χορός, eltis àμoißh Evoeßíns: Teque Juppiter, et vos cælites, cœtus Jovis, si qua retributio Pietatis. Ovid. Metam. VIII. 'Phoebe, ait Amphycides, si te coluique, coloque, Da mihi quod petitur.' Bis alibi hoc genus precationis Virg. attigit, Æn. 1. et IX. Cerda.

779 Bello fecere profanos] Profanum proprie dicitur, quod ex religiosa re in hominum usum convertitur, ut hic plenissime ostenditur : dicens enim Turnus, colui vestros si semper honores, Quos contra Æneada bello fecere profanos;' et sibi religiosam fuisse arborem, et a Trojanis in usum communem fuisse consumptam: nam ex sua persona supra poëta ait, 'Forte sacer Fauni foliis oleaster amaris Hic steterat, nautis olim:' et subjunxit, Sed stirpem Teucri nullo discrimine,' &c. at postea dicendo bello fecere profanos,' docuit profanum esse quod a religione in usum hominum transiit: sacro profanum contrarium, ut festo profestum, fasto nefastum. Ergo non omne, quod sacrum non sit, profanum; sed quod sacrum fuerit, et desierit. Servius.

·

Bello fecere profanos] 'Eßeßhλwoav. Et ut hoc uno verbo Græci dicunt, Beẞnλoûv, ita Latini desecrare: ad quod accedit exaugurare. Et ducit Passeratius hunc locum e medio jure Civili. Capta enim ab hostibus loca, sacra vel religiosa esse desinunt. Vide et Macrob. III. 3. Taubmann,

780 Non cassa in vota] Non ad inania vota poscit auxilium. Servius.

781 Luctans, lentoque in stirpe moratus] Luctatus et moratus erat integrum, quod vitavit propter duo:OTÉAEVTOV. In stirpe autem hic radicem

[blocks in formation]
[ocr errors]

Lentoque in stirpe moratus] 'Qui superius stirpem inviṣam fœminino genere dixerat, nunc masculino dicit,' ait Nonius: quo genere etiam Ennius et Pacuvius in hoc nomine usi sunt. Nam Ennius 'a stirpe supremo :' et ' ad stirpem exquirendum Pacuvius dixit. Donatus tamen, uti superius dictum, Virgilium ait passim in hoc nomine fœminino genere usum. Agnoscit vero Sosipater stirpem invisam' foeminino genere pro sobole: pro materia stirpem recisum,' adjecto Virgiliano carmine, Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant;' quamvis Pacuvius, ‘Qui stirpem occidit meum,' dixerit de sobole. Pomp. Festus in iis quæ ex Verrio Flacco defloravit, antiquæ fuisse consuetudinis ait, recto fronte dicere: ut Cato in dissertatione consulatus, ut cum ait Ennius a stirpe supremo,' et' Iliadia nepos,' et 'lupas fœta.' Etiam in commentariis sacrorum Pontificalium frequenter est, hic ovis, et hæc agnus, ac porcus: quæ non ut vitia, sed ut antiquam consuetudinem testantia, debemus habere. Pierius.

782 Morsus] Tenacitatem radicis mordicus tenentis hastam. Taubm.

784 Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci] Κατὰ τὸ σιωπώμενον intelligi, mus Juturnam in numen reversam, postquam Turnus currus reliquit. Servius.

785 Fratrique ensem Dea Daunia reddit] Homeri locus Il. xxII. ubi Pallas 'Axeλîï dídov, dedit Achilli, xdxKeov ěyxos, aream hastam, quæ èv yain dyn, in terra hæserat, et quam Dea ipsa praσe, evulsit. Cerda.

Dea Daunia] Juturna, Dauni F. Taubmann.

786 Audaci Nymphæ] Ut diximus, ubicunque inducit nitentem aliquem sine effectu, audacem dicit. Præcipue autem hoc de Rutulis servavit dicens, Nec curant cæco contende

[ocr errors]

re Marte Amplius audaces Rutuli,' &c. Servius.

Licere] Pro quod liceret. Idem.

788 Armis, animisque refecti] Sicut armis, ita et animis: namque armorum inopia, animi utriusque torpebant. Idem.

789 Hic acer et arduus hasta] Potest et hic hasta fidens subaudiri. Idem.

790 Adsistunt] Ita de Camilla, 'paribusque assistit in armis.' Qui versus firmat lectionem loci hujus, ubi male aliqui insistunt. Cerda.

ventum, Ascanius filius ejus, victo Mezentio, cum cæteris Trojanis cre. dens et jactitans inter numina recep tum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod Dei ins digetis appellare jussit. Servius.

Indigetem Enean] Sunt Indigetes, quos Græci vocant ἀνθρωποδαίμονας, id est, fuctos Deos assumptosque ex hominibus. Dicuntur etiam Græcis col exptor, id est, indigenæ, quæ vox propius accedit Latinis indigetibus, id est, inde genitis. Sed quare hi Dii dicuntur aut indigetes, aut indigenæ, aut inde geniti? Rem duco a prisco ævo, et fabula Deucalionis, scribente ita Pind. Olymp. Od. Ix.

Certamina Martis anheli] Alii certamine legunt; ut sit sensus, Adsistunt contra se in Martis anheli certamine. Servius. 792 Fulva de nube] De aëre, de Αρχᾶθεν Ιπετιονίδος Φύλλας κούροι, και elemento suo. Idem.

Pugnas de nube tuentem] In Me. diceo videntem est, in aliis tuentem. Puto vero alteram illam lec

tionem ex Paraphrasi huc irrupisse. Pierius.

793 Quæ jam finis erit, conjux] Quid denique? Verba ista quasi jam tædiantis sunt ad longam Junonis iracundiam: unde et paulo post, 'Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris.' Servius.

ρᾶντε φερτάτων Κρονιδᾶν, ἐγχώριοι βασι- . Aĝes aieí: Indigene Reges exstiterunt jam inde ab initio, et stirpe Deucalionis, atque ex eo tempore dicti sunt viri et fœminæ Jovis filii. Sententiam reddidi. Itaque, quia Reges, qui dicti sunt filii Jovis, dicti sunt indigenæ, quia geniti a jactis lapidibus; factum, ut deinde, qui ex hominibus assumpti in Deos sunt, dicantur in digenæ, ut qui non suo jure nati sint Dii, sed alterius beneficio, veluti Dii inde geniti ex terra. Ideo etiam Græcis dicuntur autóx@oves, atque Opici, quia terra Græcis est bomis, vere ἐγγενεῖς. Quod genus Numinum expressum a Dinarcho contra De. mosthenem, vocante pwas èyxwplovs. Sed de uno imprimis Ænea clamant Romani scriptores. Dionys. enim 1. 1. ait, raptum ab amne Numico, Deumque factum, illique dicatum sacellum, et cum inscriptione, qua appellatus est Deus indiges. Livius etiam de Ænea: 'Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicum fluvium, Jovem indigetem appellant.' Itaque appellatus est Æneas, non solum Heros indiges, sed Juppiter indiges. Tibull. 11. 6. Illic sanctus eris, cum te veneranda Numici Unda Deum cælo fecerit IndigeVirg. 11 R

794 Indigetem Ænean scis ipsa, et seire fateris] Subaudis fore. Et indigetes duplici ratione dicuntur, vel se, cundum Lucretium, quod nullius rei egeant; 'Ipsa suis pollens opibus nihil indiga nostri:' vel quod nos Deorum indigeamus, unde quidam onnes Deos indigetes appellari voJunt. Alii patrios deos indigetes dici debere tradunt. Alii ab invocatione Indigetes dictos volunt, quod indigito est precor et invoco. Vel certe indigetes sunt Dii ex hominibus facti; et Dii indigetes quasi in Diis agentes. Sane de Ænea fabula talis est: Cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate, in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec ejus esset cadaver inDelph. et Var. Clas.

tem.' Ovid. Metam. XIV. de eodem Enea, quem turba Quirini Nuncupat Indigetem, temploque arisque recepit.' Usitatum veteribus Gentilibus, ut quem summe vellent honestare, Deum indigetem facerent. Ita Thetis in Androm. Eurip. promittit Peleo, fore ut evadat in àávarov: et Rhesus apud eundem Eurip. fit avopaTоdaíμwv. Cerda.

797 Mortalin' decuit violari vulnere divum] Mortali vulnere dixit, non lethali, sed aut quo mortales laborant, aut a mortali inlato. Aut mortali vulnere, id est, mortem facienti : ergo non quasi Juturna mortalis sit. Divum autem subaudimus futurum. Servius.

Mortalin' decuit, &c.] Versus plane Eurip. Orest. Beßλhσeral Tis deŵv Bpoτησία χωρί: An aliquis Deorum sauciabitur manu mortali? Et in Medea dixit, Θεῶν δ' αἷμα πιτνεῖν φόβος ὑπ ̓ ἀνέρων : Nefas est Deorum sanguinem cadere ab hominibus. Sententia Virgiliana contraria est illi, quæ 1. IX. Mortaline manu factæ immortale carinæ Jus habeant?' Cerda.

[ocr errors]

Mortalin' decuit violari vulnere divum] Æneam futurum Divum vulne rari, ut mortalem? Servius mortale vulnus exponit, ab homine mortali illatum; Pamelius, ad Cyprianum, mortem afferens; quomodo mortale peccatum dicamus. Alii leg. 'Mortalem d. v. v. Divum?' quod esset, decuitne Æneam mortalem violari Dearum vulnere, hoc est, tuo et Juturnæ? Supra, vs. 319. Taubmann.

798 Quid enim sine te Juturna valeret] Parenthesis: poterat enim excusare Juno se, nihil fecisse commemorans. Unde eum auctorem fuisse Juppiter dicit, propter illud,Auctor ego audendi.' Servius,

800 Desine jam tandem] Singula pronuntianda sunt. Dicendo autem tandem, odium perseverantis ostendit. Idem.

801 Nec te tantus edat tacitam dolor]

Scilicet desideriis urgere Trojanos. Sane edo, edis, edit, integrum verbum est; ut lego, legis, legit. Nam edo, es, esse anomalum constat. Idem.

Te tantus edat tacitam dolor] Sicut Æn. IV. est mollis flamma medullas.' Scalig. IV. 16. Cicero, de Bellerophonte: Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitat.' Plautus Trucul. act. 11. 7. Quis illic est, qui ipsus se comest?' Homer.. Il. Z. dv Ovμòv κaтédwv. Aristoph. in Vespis, μηδ' οὕτω σαυτὸν ἔσθιε, μηδ ̓ ἀγανάκτει. Taubmann.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »