Page images
PDF
EPUB

antiquo ævo Heroum, sed Poëtam respexisse ad posteriora tempora. Cerda.

Quam eduxerat ipse] Scilicet quod ei majorem creabat dolorem. Graviter enim dolemus si perire videamus illa quæ fecimus: Eduxerat autem, in altum fabricando sustulerat, ut alibi, Cyclopum educta caminis.' Servius.

675 Subdideratque rotas] Quo possit trahi ad ea loca, quibus hostis instabat. Idem.

Subdideratque rotas] Supra Æn. II. 'pedibusque rotarum Subjiciunt lapsus,' Germanus.

Pontisque extruxerat altos] In antiquis aliquot codicibus instraverat legitur, quod magis proprium est. Mediceus tamen instruxerat habet. Pierius.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

licet priusquam ad eum veniam, ut pugnam mente concipiam, et instructus furore ad bella prorumpam. Serv.

[ocr errors]

683 Rapido cursu media agmina rumpit] Hinc Prop. m. 11. Ac Decius misso prælia rupit equo.' Bona imitatio, prælia pro agmina, et equo pro cursu, et misso pro rapido, tantum retinuit rupit. Cerda.

684 Ac veluti montis saxum de vertice præceps Cum ruit] Comparatio ipsa futurum ostendit eventum. Simul notandum quia sicut supra in prælio, ita nunc in comparatione præfertur Æneas. Nam Turnum parti comparat montis, montibus Eneam exæquat: et est comparatio de Homero sumpta: Εκτωρ ̓Αντικρὺ μεμαώς όλο οίτροχος ὡς ἀπὸ πέτρης, Ον τε κατὰ στε φάνης ποταμός χειμάῤῥους ώσῃ Ρήξας ἀσπέτῳ ὄμβρῳ ἀναιδέος ἔχματα πέτρης, Ὕψι τ' ἀναθρώσκων πέτεται, κτυπάει δέ θ ̓ ὑπ ̓ αὐτοῦ Ὕλη· ὁδ ̓ ἀσφαλέως θέει ἔμπεδον, ὄφρ ̓ ἂν ἵκηται Ισόπεδον, τότε 8 OvтI KVXívõetai éooúμevós Teρ. Serv.

Ac veluti, &c.] Comparatio ex Il, XIII. quam Scalig. v. 3. utramque accurate, ut solet, inter se committit. Taubmann.

685 Avulsum vento] Proprie: nam Turnus ad bellum invitus adtrahitur. Servius.

686 Aut annis] Placuit Poëtæ, cui magnum judicium, hæc varietas, Alii post seu adhibent sive: ut Ovid. Trist. III. Seu temere expecto, sive hoc contingere fas est.' Et Horat. Od. 1. 4. Seu poscat agna, sive malit hædo.' Rejecit Virgi. lius, et maluit seu, aut. Cerda.

Annis solvit sublapsa] Pro multorum annorum sublapsum saxum, et quidam lapsa, quoniam non passivą specie, sed activa dictum volunt.

Stat, quicquid acerbum est, Morte pati] Acerbum quidem Servius agnoscere videtur: sed in his antiquis exemplaribus nunc acerbi, nunc acerbi – Servius. est, legitur. Pierius.

[ocr errors][merged small]

Annis solvit sublapsa vetustas] Lucan. 1. IV. Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis.' Propert. III. 2. Annorum aut ictu pondera victa ruent.' Ut Virgil. solvit ita

[blocks in formation]

687 Mons] Pars montis, et upari Kas dictum est. Sicut supra, 'Hand partem exiguam montis.' Servius.

Improbus] Isidorus 1. x. 'Improbus dictns, quod instat etiam prohibenti.' Certe Statium notat Bernartius rò Improbus vel pro magno, vel astuto et callido, vel audaci, ut alias in bonam partem fere semper usurpare: idque exemplis illustrat. Taubmann.

Magno actu] Magno impetu. Serv. Actu] In aliquot antiquis codicibus actu habetur, et agnoscitur a Servio: sed in Oblongo, in Mediceo, et in Porcio ictu legitur, quod non displiceat. Pierius.

Actu] Id est, impulsu, impetu. In multis Mss. legi ictu, notat Pierins; nec sibi displicere ait. Propert. I. 1. 'Ant illis flamma, aut imber subducet honores: Annorum aut ictu pondera victa ruent.' Taubmann.

688 Exultatque solo] Mire sæpe exilit dum volvitur. Servius.

Solo] Dictum solum, quod solo teratur. Varro clare de Ling. Lat. 1. IV. quæ solo teri possunt sola terræ. Est autem proprie solum infimum pedis, et calceamenti solea. Quod jam notavit Josephus Scalig. Proprie itaque Plaut. 'qui auro habet suppactum solum.' Lucret. I. 1. Avia Pieridum peragro loca, nullius ante Trita solo.' Ambros. Sermon. 74. 'Ignota erat ante Christum via vitæ, quæ nullius adhuc resurgentis fuerat temerata vestigio: at ubi Dominus resurrexit, nota facta, solo attrita est plurimorum.' Cerda.

690 Ubi plurima fuso Sanguine terra madet] Hypallage, ubi plurimo sanguine terra maduerat: sic supra, 'Sanguine in alto:' vel certe, ubi plurimum fuso sanguine madet terra. Servius.

691 Sanguine terra madet] Od. A.

αἵματι δεύετο γαῖα et, δάπεδον δ ̓ ἅπαν aluarı Oûev. Germanus.

Striduntque hastilibus auræ] Homerus, σupicovoa Aλóyxn, id est, stridor lanceæ. Servius.

Strident que hastilibus aura] In antiquis aliquot codicibus stridunt legitur: ut in Georgicis, Stridere apes utero:' utrumque enim dicimus. Pierius.

692 Magno ore] Pro voce magna. Servius.

693 Parcite jam, Rutuli] Referri hoc posse ad illud Iliad. 11. Tρúwv àvéepye páλayyas vel ad illud vII. &λλovs pèv ráðiσov Tpŵas, jam Ursin. notavit. Estque ferme illud, quod sup. 'sedeant, spectentque Latini.' Sed mihi non dubium, quin totus hic locus factus fuerit ductu Eurip. in Phoeniss, ubi Eteocles ore nuntii ait: O duces Græci,' (perstringo locum Latine, nec adducam plures versus) 'o vos Thebani, neque Polynicis cansa, neque meas animas vendite. Ego periculum subibo solus, ego committam pugnam cum fratre; si sim victor, regnabo solus; si victus, accipiet ipse regnum.' Cerda.

Tela inhibete] Cohibete, suspendite : et est translatio a nautis. Servius. Inhibete] Præclare hic Serv.'Est translatio a nautis.' Nam inhibeo proprie est verbum nauticum, cujus potestatem jam Bayf. explicuit in opere de Navigiis. Estque inhibere navem, quod Græci dicunt, πpúμvav кpoveσbai, et ἀνακρούεσθαι, sed illud primum frequentius. Est vero navem inhibere, illam retro agere, quasi puppim convertere, utique renavigare : non, cessare a navigando, ut quidam falso putant. Hæc enim cessatio Græcis est ἐποχὴ, quæ ἐποχὴ longe distat ab hoc πpúμvav êрoveσbai. Cerda.

694 Me verius unum Pro vobis fœdus luere] Verius, justius: et sensus hic est, Justius est me unum pro omnibus rupti fœderis pœnas exsolvere. Alii veteri more dictum accipiunt, verum

enim quod rectum et bonum esset appellabant. Terentius, 'Id ne est verum modo? id est pessimum genus:' et item,' Quod si astu rem tractavit, Dii vestram fidem! quantam et quam veram laudem capiat Parmeno.' Sallustius in primo, Ea paucis quibus peritia et verum ingenium est abnuentibus.' Idem: Perpenna tam paucis. prospectis vera est æstimanda.' Servius.

6

[ocr errors]

Verius] Sumi hic pro justius Germ. notat, firmatque ab Tullio, qui pro domo: sed quid ad fe, qui negas esse verum, quemquam Reip. extra ordinem præfici?' Ab Horat. qui, 'Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.' Vide hic Pontanum. Ita et doctissimus Ruderus accipit illud Martial. xI. 14. 'Propter te perit, hoc Labulle verum est ?' Id est, hocne est justum? et laudat Livium 1. xxxII. qui ceterum et sociorum audiri postulata verum esse.' Cerda.

[ocr errors]
[blocks in formation]

697 At pater Æneas] De hac Æneæ magnanimitate, qui urbem pæne expugnatam deserit, audito Turni nomine; vide Scaligerum 111. 11. Taub.

698 Deserit et muros, &c.] Locus plane Calab. 1. 11. ubi de Achille, Αὐτίκα κάλλιπε Τρῶας, ὅσους ὑπὸ χερσὶ δάϊξεν ̓Αμφ' ἄλλῃσι φάλαγξι, καὶ ἰσχανέων πολέμοιο Ηλυθέν οἱ κατέναντί γε. Dicit videlicet omissam ab Achille inceptam pugnam et victoriam, ut contra unum pergeret Memnonem. Cerda.

699 Præcipitatque moras omnes] Valer. de Jasone 1. IV. socios præcipitat, rumpitque moras.' Idem.

700 Horrendumque intonat armis] Sibi consentit; nam sup. de Ænea, ' fulminat Æneas armis.' Et de Angusto repræsentato ab Ænea Ge. iv. • fulminat bello.' Est hæc laus pene

ultra mortalem. Sic et Florus de Fabio Max. Captis superioribus jugis in subjectos suo more detonuit: ea namque species fait illius belli, quasi in terrigenas e cœlo ac nubibus tela

mitterentur.' Idem.

-701 Quantus Athon] Hæc est vera lectio. Nam si legeris Athos, thos brevis est et versus non stat. Athon autem dici accusativus indicat: nam hunc Athona facit, sicut Apollon Apollona.

Quod autem Herodotus hunc Athon et hunc Apollon dicit, Atticæ declinationis est. Athon autem mons est adjacens Thraciæ, circa Lemnum insulam, in promontorio Macedoniæ. Servius.

Quantus Athos] In antiquis Athon legitur, scilicet ex Servii præcepto, quem nonnulli damnant, nescientes apud Græcos etiam "Αθων, τὸ ὄρος, σὺν

[ocr errors]

vv Aéyeσdai, quamvis et "Aows et 'Abous EN TOû A0oos dicatur. Pierius.

Athos] Serv. in hunc locum ita scribit: Athon, vera est lectio, nam si legeris Athos, thos brevis est, et versus non constat.' Errat clare. Nam rectus hujus vocis est etiam *Aows per w, ac proinde ratio Servii fragilis. Thucyd. 1. IV. “A0ws õpos výnλóv. De excelsitate hujus montis vide Plin. IV. 12. Hic est mons ille, qui perfossus a Xerxe, quod, præter alios, etiam commeminit Eschin. contra Ctesiph. ὁ τῶν (ait) Περσῶν βασιλεὺς ὁ τὸν ̓Αθω διορύξας, Cerda.

Erya] Siciliæ mons supra Drepanum oppidum. Servius.

Coruscis ilicibus] Ita in 1. 'tum sylvis scena coruscis.' Cerda.

702 Nivali vertice se attollens pater] Apenninus mons Italiæ est, de hoc Lucanus, Nulloque a vertice tellus Latins intumuit, propiorque accessit Olympo.' Servius.

703 Pater Apenninus] Est Pater nomen religionis. Inde Neptunus, Apollo, Juppiter dicti Patres. Ergo, quia montes religiosi veteribus, ideo Pater Apenninus.' Sic quia et fin

6

vii religiosi, ideo, 'Da nunc, Tybri Pater.' Referri et attributum potest ad majestatem, dignitatem, honorem. Cerda.

704 Troës, et omnes] Grace declinavit, unde brevis est es: ut supra, 'Troës agunt.' Servius.

706 Pulsabant ariete muros] Ov. Pont. III. 1. murus pulsatur ab hoste.' Cerda.

festinabat ut per se ipse summam rerum cerneret. Ita reddit Casaubon, et adhuc evteiλáμevoi oùv kaiрŵ крível тà 8λa yevvaiws. Sequor etiam auctoritatem Senecæ, Servii, Mureti. Ait primus epist. 58. "Quædam simplicia in usu erant, sicut cernere ferro inter se dicebant. Virgilius hoc probabit tibi: mox advocat versum, in quo sum. Alter in hunc locum: 'cernere ferro, vera et antiqua lectio hæc est; nam Ennium secutus est, qui ait, Olim cernebant magnis de rebus agentes.' Tertius: desipit, si quis plus tribuit ulli libro, qui hodie reperiatur, quam aut Servii testimonio, aut Senecæ.' Juvat Ennium alio etiam dixisse loco, ferro cernamus " Secundum quam lectio- utrique :' et Atticum, qui armis senem Synalpha opus est, sed excluso cum vellet cernere,' Cerda. os, ut sit Inter se coisse vir' et decernere ferro.' Servius.

707 Armaque deposuere] Spectaturi, vel defessi, vel jussi ne quis possit iterum fœdus turbare. Servius.

709 Inter se coiisse viros, et cernere ferro] Vera et antiqua lectio hæc est. Nam Ennium secutus est, qui ait, 'Olli cernebant magnis de rebus agentes.' Posteritas cœpit legere, et decernere.

Inter se coiisse viros, et decernere ferro] Servius quidem cernere contendit ex Ennio legendum. Et Seneca 1. VII. epistola prima, in eadem est opinione, dum dicit, 'Ne te longe differam, quædam simplicia in usu non erant, sicuti cernere ferro inter se dicebant. Idem Virgil. hoc probabit tibi, Inter se coiisse viros et cernere ferro: quod nunc decernere dicimus.' Verum contra hos stat codicum pene omnium veterum auctoritas, in quibus legitur et decernere. In quodam tamen perveteri deest et, et ita legitur, Coiisse viros, decernere ferro.' Pierius.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

710 Vacuo patuerunt] Potest intelligi, Ut patuerunt corporis magnitudine. Servius.

Equore campi] Æquor dicitur, quia locus, ubi prælium committitur, quus esse debet: ne hostis hostem loci opportunitate superet. Xenophon: ἐν τῷ ἰσοπέδῳ μάχεσθαι· ita En. x. 'socii cesserunt æquore jusso.' Item: medium procedit in æquor.' Eundem locum alio modo purum campum dixit; silvis, arbustis, aut lacubus minime interseptum : infra vs. 771. Vide Desid. Herald. Taub.

6

711 Procursu] Una pars orationis est. Servius.

Conjectis eminus hastis] In Romano codice conlectis est; sed inemendate: melius enim conjectis, Pierius.

712 Invadunt Martem] Incipiunt pugnare. Scal. IV. 16. Taubmann. 713 Dat gemitum tellus] Pulsu pedum. Servius.

714 Fors et virtus miscentur in unum] Fors, id est, casus, in Turno, virtus in Ænea. Nam in bello casus etiam plurimum valet. Cicero in Miloniana: 'Adde casus, adde incertos exitus, Martemque commúnem.' Id. 715 Ac velut ingenti Syla summove

Taburno] Syla mons est Lucaniæ : Taburnus mons Campaniæ. Sallustius de fugitivis, 'In silva Syla fugerunt.' Unde pessime quidam Sylva legunt: quia proprium appellativo non potest exæquari: unde bene proprium pro proprio junxit. Idem. Syla] Pervetus codex Silo legit. Romanus silva : quam lectionem Servius improbat: Reliqua exemplaria recte Syla, qui Brutiorum mons, hodieque nomen retinet. Pierius.

Sila] Sila, nemus Brutiorum, hodieque nomen retinens, auctore Pier. et Fabricio. Vide J. Ortelii Thesaurum Geographic. in Sila. Taburnus autem mons Campaniæ est. Taub.

716 Cum duo conversis, &c.] Apollon. 1. π. ἂψ δ' αὖτις συνόρουσαν έναντίοι, ήΰτε ταύρω Φορβάδος ἀμφὶ βοὺς κεKOTNOTE Eпpiáαo@ov. Lucret. 1. vi. ‘ut non tam concurrere nubes Frontibus adversis possint,' &c. Germanus.

717 Pavidi cessere magistri] Proprie magistri sunt militum: pastores pecorum. Sed reciprocæ sunt istæ translationes. Nam et ductor militum, pastor vocatur, ut diximus supra, et magistros pecorum dicimus. Cicero, 'Quem magistrum pecoris esse dicebant.' Servius.

Magistri] Ita dicti ferarum curatores et pastores. In Ecl. ' oviumque magistros.' Georg. II. ' pecoris magistris.' De Aristæo curatore apum Ge. IV. 'Arcadii magistri.' Manil. 1. III. 'Quadrupedum omne genus positis domitare magistris.' Sen. de Benef. 1. 3. leonum ora a magistris impune tractantur.' Vocantur a Plutarch. in vita Æmilii πúλшv kal okuλákwv étioTátai, id est, præfecti. Qua voce usus Terent. Eunuch. III. 1. cum ait: elephantis quem Indicis præfecerat.' Cerda.

718 Mussant que jurenca] Dubitant: sicut, Mussat rex ipse Latinus.' Servius.

Mussant que] Dixi de hoc verbo alibi. Conjungit Poëta cum metu, ut

6

Plaut. Aulul. per metum mussari.' Sulp. Sac. Hist. 1. 1. enimvero miseri trepidantes mussare.' Cerda.

Juvenca] Signate, non juvenci. Indicat enim pugnas taurorum excitari propter amorem juvencarum. Ita Georg. I.Pascitur in sylva magna formosa juvenca; Illi alternantes multa vi vulnera miscent.' Vide ibi annotata. Idem.

719 Quis nemori imperitet] Hoc est, qui sunt in nemore: ut est, 'Sed tota æstiva repente.' Servius.

Quis pecori imperitet] Rom. codex cum altero perveteri nemori legunt ut imperat arvis.' In aliquot aliis, quis nemori imperet, et quem tota armenta sequantur.' In Mediceo, quis pecori imperet, et quem :' quæ lectio etiam est in Porcio codice. In Vitaliano quoque, et in Delphio, et ipsum habetur, altera tamen dictione corrupta. Pierius.

Quem tota armenta sequantur] Est hoc, quod Stat. 1. XI. trepidæque expectant prælia vaccæ;' et quod Ovid. Metamorph. 1x, de eadem re loquens,' spectant armenta, paventque Nescia quem maneat tanti victoria belli.' Cerda.

722 Colla armosque lavant] In antiquis aliquot exemplaribus lavunt, a lavo, lavis. Pierius.

[ocr errors]

723 Haud aliter] Antiqui codices quotquot habui, non aliter legunt. Id.

Tros Æneas et Daunius heros] Tacita commendatio a genere. Sic Valer. 1. Iv. in pugna Amyci et Pollucis, incensa mente feruntur In medium sanguis Jovis et Neptunia proles.' Cerda.

724 Complet] In Oblongo pulsat habetur: in aliis, complet. Pier.

725 Juppiter ipse duas æquato examine lances] Aut poëtice dictum est, et ratione caret; nam Juppiter ignorare nihil poterat: aut certe illud quæritur, quis ibi de Turno et Ænea mortis adferat caussam. Nam 'dicunt philosophi mortem ad Deum mi

« PreviousContinue »