Page images
PDF
EPUB

superius,' Circumstant properi aurigæ: sed magis incitare videtur adverbium. Pierius.

Fœdusque reposcite flammis] - Gravitate sermonum declamationi pondus imposuit. Nam hoc dicit, Flammas fœderis urbis innovemus incendio : nam reposcite, est revocate, innovate. Servius.

574 Animis pariter certantibus] Id est, certatim. Et ambitu verborum Yʊxoμaxeîv, kai Yuxoμaxíav significavit. Polyb. de Carthag. Taubmann.

575 Dant cuneum] Quotiens in similitudinem cunei milites disponuntur. Servius.

Dant cuneum] Castrense et militare vocabulum, pro eo quod est, se in cuneum componunt. Cuneus autem per translationem sumitur pro peditum globo, in cunei formam redacto et glomerato, quæ Græcis oridos et ráis σonvocions Aristidi, ita disposita, ut ab angustiore prima parte turbinatim in latum procedat et desinat: unde et constipatam quamvis turbam cuneos dicimus: ut supra eodem hoc libro, densi cuneis se quisque coactis Agglomerant :' et Cyprianns, 'stipatus clientum cuneis.'

[ocr errors]

Sic et

Græci, γόμφους, cuneos nonnunquam et condensatam turbam vocant. Apud Ælianum μBoλos est acies cuneata. Unde μBoxocions poßoλn est impressio agminis in cuneum aut rostrum conformati, et pars machinæ, qua machina ingruit. Germanus.

Densa mole] Densi cum impetu. Servius.

et hæc simul pronuntianda sunt, ut simul facta videantur: quo vehementer vis bellica possit agnosci. Primosque trucidant' autem, id est, qui primi ad portas erant obvii, scilicet stationem agentes. Idem.

Primosque trucidant] In Oblongo codice fatigant: quod non ita placet. Nam in præliis mos est, ut primi semper sint cædibus et periculis magis expositi: et ad aliorum terrorem, clementissimi etiam imperatores, expugnationis initio, cæde aliqua sævire soliti sunt. Pierius.

578 Et obumbrant athera telis] Ita in XI. cœlumque obtexitur umbra.' Aristoph. Vesp. Tæò dè tŵv Toševμdτων, οὐκ ἦν ἰδεῖν τὸν οὐρανόν: Videri cœlum non potuit præ imbre sagittarum. Et sermo quidem est Aristophani de pugna, qua Miltiades dux Atheniensium fudit Darium regem Persarum in campis Marathonis. De Xerxe Aristid. in Panath. σre VÚKTWP μÈV ήστραπτεν ἀργύρῳ καὶ χρυσῷ· μεθημέραν δὲ νύκτα ἐπῆγεν, ὁσαχοῦ τοξεῦσαι κελεύσele: itaque et noctu diem inducebat auro atque argento, et die noctem, cum suos jaculari juberet. De eodem in 2. Platon. ubi loquitur de Themistocle, ¿ δὲ ἥλιος συνεκρύπτετο τοῖς τοξεύμασι: Sol autem telis obtegebatur. Arbiter de ipso Xerxe, 'Solem texere sagittæ.' De eodem Sen. lib. de constantia Sapientis c. 4. 'Quid tu putas, cum stolidus ille Rex multitudine telorum diem obscurasset, ullam sagittam in Solem incidisse?' Stat. Theb. VIII. 'Exclusere diem telis, stant ferrea

576 Scale] Vide etiam de his Lips. cœlo Nubila, nec jaculis arctatus in Rom. Mil. Cerda. sufficit aër. Alicui placebit atratus Improviso] Deest ex, ut sit, ex im- ab nigricante die, et latente Sole japroviso. Servius.

[merged small][ocr errors]

culorum copia. Plin. loqnens de populis Orientalibus XVI. 36. his armis Solem ipsum obumbrant.' Ammian. 1. XIX. sagittarum creberrima nube auras ipsas multitudine obumbrante:' et l. xxv. 'Persæ sagittarum volantium crebritate conspectum Solis rapiebant.' Eunod. Paneg. Si

cœlum lancearum imber obtegeret.' Silius libro nono, 'cœlumque et sydera pendens Abstulit ingestis non densa sub æthera telis.' Et l. 11. Conditur extemplo telorum nubibus æther.' Et l. iv. Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus Densa nube polum.' Lucan. 1. III. 'emissaque tela Aëra texerunt.' Sed et ad res alias, non ad bellum tantum, sententia ea emanavit. Nam de locustis Plin. XI. 19. 'Solemque obumbrant:' et Valer. Argonaut. I. IV. de Harpyis,' Cocytia nubes.' Cerda.

Obumbrant athera telis] Telorum nube. Vide Not. Æn. x1. 611. Taub. 579 Inter primos] Inter duces, inter principes. Servius.

581 Testaturque Deos] Id est, fœderis. Idem.

Testaturque Deos] Tale illud Consalis Varronis apud Liv. 1. xx11. 'Testareturque Deos et homines hic, nullam penes se culpam esse, quod Annibal jam velut suam cepisset Italiam.' Cerda.

Iterum se] Donatus legit, se invitum ad pr.: quod præfert Fabricius, cum rem eandem dicere bis non debuerit; et caussa voluntatis coactæ additur; 'Bis jam,' &c. Duo autem fœdera Æneas cum Latino pepigerat: unum per Ilioneum legatum. Taub.

582 Hæc altera federa rumpi] Bis rumpi fœdera ; bis Italos hostes feri; bis se in prælia sava compelli. Nam varie eandem rem iterat. Bis autem facta sunt fœdera, semel per Ilioneum: quando Latinus ait, Ipse modo Æneas, nostri si tanta cupido est, Si jungi hospitio properat, sociusque vocari, Adveniat:' et, 'Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant:' et iterum paulo ante singulare certamen. Servius.

1.1. ἦν ἀμφισβήτησις καὶ δυσχρηστία περὶ τοὺς ἡγεμόνας, ὃ πάντων ἐστὶ σφαλερώTaTOV: Accidit, quod omnium periculosissimum est, ut dissiderent animis inter se duces. Veget. III. 10. 'Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis.' Cerda.

584 Reserare jubent] Id est, volunt: ut Terentius,' Jubeo Chremetem salvere.' Servius.

585 Trahunt in mania regem] Trahere volunt. Nam voluntas, animi est, non facti. Scilicet ut possit imminens videre discrimen. Donatus dicit‘trabunt in mœnia,' pro dilacerant in moenibus rumoribus suis. go regem de Latino dixit, mania autem hic muros dixit. Idem.

Er

587 Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor] Pene oinnia verba comparationis ad supradictum pertinent bellum. Nam ita apes inclusæ sunt, ut homines qui obsidentur. Ita civitatem, timentium latebras dicimus, sicut apum sunt alvearia. Item pastor ut rex, et revera pastor est, et ductor exercitus, ut Homerus moiμéva λaŵv. Pumicem autem iste masculino genere posuit: et hunc sequimur : nam et Plantus ita dixit: licet Catullus dixerit fœminino. Idem.

Inclusas ut cum, &c.] Sumptum ab Apoll. Arg. 1. Ως δὲ μελισσάων σμήνος μέγα μηλοβοτῆρες, μὲ μελισσοκόμοι πέτ τρῃ ἐνὶ καπνιόωσιν, Αἳ δή τοι τείως μὲν αολλέες ᾧ ἐνὶ σίμβλῳ Βομβηδὸν κλονέονται, ἐπιπρὸ δὲ λιγνυόεντι Καπνῷ τυφόμεναι πέτρης ἑκὰς ἀΐσσουσιν: Ηaud secus quam apum examen magnum opiliones, Aut apiarii in petra fumigarunt, Quæ tum confertim in alveari Cum strepitu turbantur, plus æquo vero crescente Fumo infestata e petra raptim effunduntur. Et inclusas ait Poëta; nam in alvearia sua se statim apes recipiunt

583 Trepidos inter] Hoc est, inter in summo metu. Plutar. cum allusitrepidos. Idem,

Exoritur trepidos inter, &c.] Semper nocna est discordia, sed potissimum in bello. Polyb. de hac re loquens

one ad rem hanc in vita Pomp. loquens de piratis, woπep els oμñvos édúοντο πανταχόθεν καταφερόμενοι τὴν ΚιXixíav: Tanquam in alvearium, in Cili- .

ciam delati undique abdiderunt se. Cerd.

Latebroso in pumice] Intelligi hic cavum et erosum saxum jam Turn. animadvertit ab Plin. scribente XXXVI. 21. hunc in modum: Non prætermittenda est et pumicum natura; appellantur quidem ita et erosa saxa in ædificiis, quæ Musea vocant, dependentia, ad imaginem specus arte reddendam.' Vides specus formam ; talem quippe amant apes. Ita et Propert. El. 111. 3. Hic erat affixis viridis spelunca lapillis, Pendebantque cavis tympana pumicibus.' Et Ovid. Amor. 1. 3. speluncaque pumice pendens:' et Metamorph. 1. 11. in descriptione antri ait, 'pumice vivo.' Inde laudo doctum Germani scholion, κοίλῃ καὶ σπηλαιώδη πέτρα : in cava petra et ad formam speluncæ. Quod consentit cum Hom. qui Il. II. loquens de habitaculo apum, Téτpηs è yλapupĥs, ex petra scalpta, cava. Id. 588 Fumo amaro] Qui elicit lachrymas. Servius.

[ocr errors]

Fumoque implevit] Exigi e latibulis suis fumo apes, et hac una re expugnari, certum. Calab. 1. III. ait, illas cruciari καπνοῦ ὑπαὶ ῥιπῆς, violentia fumi: et alveare expugnari каяv Plutarch. ait lib. de Auditione. Apud Aristophan. in Vesp. cum Bdelycleon dixisset, Пaîe, waï & Eaveía τοὺς σφήκας ἀπὸ τῆς οἰκίας: Xanthia feri, feri, pelle vespas e domo: respondit illico Xanthias, ̓Αλλὰ δρῶ τοῦτ ̓, àλλà Kaí σv Túpe woλλą tŶ kawvý : Hoc ago ipsum, sed tu adure plurimum fumum excitans. Confero et verba S. Cyrilli Alexand. Commentar. in Nahum num. 25. οἱ μελλιτοκόμοι κατὰ καιροὺς, ὅτε τὰ κηρία τῶν σύμβλων ἐξορύττειν ἐθέλουσι, πῦρ ἐνάπτοντες, καπνῷ τὰς μὲν μελίσσας διώκουσιν, ἵνα μὴ μάχοντο, καὶ κατατιτρώσκωσι τοῖς κέντροις αὐτοὺς ἀθρόαι προπετώμεναι: Apiarii cum suo tempore favos ex alrearibus eximere volunt, ignem accendunt, et apes fumo persequuntur, ne densatim circumvolantes pugnent, et aculeis suis ipsos convulnc

rent. De apiculis Ammian. l. XVHI.

fumo pelluntur.' Ovid. Rem. 1. 'suppositos fugiunt examina fumos.’· Nazianzen. Orat. 20. &s kanνoù σμî νος κινήσαντος, ἄλλος ἐπὶ ἄλλῳ διεγείρε ται καὶ ἀνίσταται : velut fumo apum examen movente, certalim omnes excitantur et exsurgunt. Attingit et hoc Lycoph. loquens de Græcis, &s μéλ1σσαι συμπεφυμέναι καπνῷ : ut apes fumo conturbate. Vide præterea quæ dedi Georg. iv. ad illud,' fumosque manu prætende sequaces.' Cerda.

589 Trepida rerum] Nescientes quid agant, ignaræ auxilii, hoc est, trepida de suis rebus. Terentius, Satagit rerum suarum.' Servius. Trepida rerum] Αποροῦσαι, άμηχανοῦσαι : ut supra, fessæ rerum. G. Cerea castra Opportune hic castra de his rebus quæ nunc aguntur, in Georg. IV. Aulasque et cerea regna.' Servius.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Nunc murmure cæco] In antiquis tum legitur pro nunc. Pierius.

592 Fumus] Tria nova simul: fumus amarus,' oculis scilicet: 'murmure cæco,' quia clausæ apes: 'ater odor,' quia in fumo odor. Scaliger.

593 Accidit] Quid proprie sit, elice ex Senec. epist. 110. Adhibe diligentiam tuam, et intuere, quid sint res nostræ, non quid vocentur : et scies plura mala contingere nobis, quam accidere.' Contingit enim, quod est ex voto : accidit, quod non e voto: et id probat ibi Seneca. Multa scilicet, quæ patantur esse mala, cedere sæpe ex voto: secus, multa, quæ bona esse putantur, habere dirum exitum. Cerda.

Fessis] Pro adflictis. Servius.

Etiam fortuna] Casus: nam omnis casus in potestate fortunæ est. Id.

695 Tectis venientem prospicit hostem] Aut e tectis prospicit: aut contra tecta venientem. Idem.

Venientem prospicit hostem] In Oblongo codice et in aliquot aliis conspicit habetur: quod magis moveret, propter periculi vicinitatem: sed enim prospicit Servius admittit, et vetera pleraque exemplaria consentiunt. Pierius.

596 Incessi muros] Invadi. Serv. Incendi muros] Codices omnino aliqui veteres incendi legunt. Antiquitus enim contextis arboribus, lutoque aut calce illitis infartisque, monia construi solebant: quorum plurimus in Galliis usus fuit, teste Cæsare. Sed enim Oblongus, Mediceus, atque alii perveteres codices, incessi legendum ostendunt: quod Servius admittit, dum exponit invadi. Romanus ambiguus est unius mutatione literæ, in eo enim incensi legitur: sed cum alias primam ex duabus ss in n vertere consuerit, ut multa superius declarant citata loca, incessi crediderim esse debuisse : quum

præsertim Arusianus in elocutionum exemplis, loci hujus Virgiliani testimonio, ostendat eleganter dici incessitur illa res: quare incessi muros longe lubentius legerim. Pierius.

[ocr errors]

Incessi] Id est, invadi: ita Servius quam lectionem etiam Fabric. e Mss. probat veram: ita Georg. iv. 68. Regibus incessit magno discordia motu.' Agnoscit eam et Arusianus, in Exemplis Elocutionum Virgilianarum. Alii leg. incendi. Gul. Canterus Nov. Lect. vi. 28. leg. inscendi: quia præcesserit, Scala improviso,' &c. Taubmann.

596 Volare] Sic Lucret. 1. 1. 'volucrum flammarum.' Eurip. in Ione, Kanνòs mÉTATαι, fumus volat: et in Troadib, kanvê #tépvyɩ, fumo alato. Vide quæ scripsi Georg. 11. ad illud, 'fumosque volucres.' Cerda.

598 Infelix pugnæ juvenem, &c.] Quia non putabat Turnum civitatem obpugnari passurum fuisse si viveret. Servius.

Pugnæ juvenem in certamine] Romanus codex a certamine legit, sed melius est in. Quædam vetera alia exemplaria juvenem certamine legunt, absque a, et absque in. Pierius.

[ocr errors]

Pugnæ in certamine] Sic alibi jungit prælia pugnæ : ut Lucret. 1. I. 'certamina belli.' Hom. sæpe róλeμον, μάχην. Cerda.

599 Mentem turbata] Figurate: ut, 'Oculos suffusa.' Servius.

600 Caputque] Sicut suprà dictum est, Caput dicebatur qui auctor et princeps alicujus rei gestæ fuisset; ut Æn. xi. 'O Latio caput horum.' Servius.

601 Multaque p. m. demens effata furorem] Verba noluit ponere, unde videtur diras significare. Idem.

Per mæstum effata furorem] In Oblongo codice dolorem est: quod non æque placet: neque quidem quod efflata vel afflata in nonnullis habetur. Pierius.

602 Purpureos moritura manu, &c.] Rem, quæ Flaminicæ competit, transtulit ad reginam. Flaminica enim venenato operiri debet: nam cum amictus dicit, opertam dicit, quæ res ad pallium refertur. Servius.

603 Et nodum informis lethi] Fabius Pictor dicit quod Amata inedia se interemit. Sane sciendum quod cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abjiceretur. Unde bene ait informis lethi, quasi mortis infamissimæ. Ergo cum nihil sit hac morte deformius, poëtam etiam pro reginæ dig nitate dixisse accipiamus. Cassius autem Emina ait, Tarquinium Superbum cum cloacas populum facere coëgisset, et ob hanc injuriam multi se suspendio necarent, jussisse corpora eorum cruci affigi: tunc pri

mum turpe habitum est mortem sibi consciscere et Varro ait, 'Suspendiosis, quibus justa fieri jus non sit, suspensis oscillis, veluti per imitationem mortis, parentari.' Docet ergo Virgilius secundum Varronem et Cassium, quia se laqueo induerat, letho perisse informi. Idem.

Nodum] Ita Propert. de hoc mortis genere 11. 29. in collo jam mihi nodus erat:' et Petron. Sat. ' cervicesque nodo condebam.' Ambros. de Tobia c. 2. informis laquei nodum stringitis.' Inde Sedulius dixit, 'nodatis faucibus.' Cerda.

[blocks in formation]
[ocr errors]

florei crines, vide, ut et propexi ja cent.' In iisdem, Et lanugo florea nunc demum inrigat.' Pacuvius Antiopa, Cervicum floreos disperdite crines.' Servius.

Flavos Lavinia crines] Miror cum Servius asserat floreos antiquam esse lectionem, eam a posterioribus non admissam. Synizesis enim est adeo Poëtis insolita, ut hoc loco eam reformidare debeamus. Pierius.

606 Et roseas laniata genas] Moris fuit apud veteres, ut ante rogos humanus sanguis effunderetur, vel captivorum vel gladiatorum: quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago constitueretur. Tamen sciendum cautum lege Duodecim tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis, Mulier faciem ne carpito.' Servius.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

607 Resonant plangoribus ædes] In Oblongo codice clangoribus legitur: quod non placet, id enim tubarum est. In Mediceo autem clamoribus: sed plangoribus omnino melius. Pierius.

Resonant plangoribus ædes] Ego capio de percussione pectorum. Hanc enim doloris notam voluit dare ceteris feminis, ne æquarent dolorem Laviniæ, qui esse debuit maximus, et ideo in genas sæviit. Ovid. in Epist. 'Et plangit tenera pectora casta manu.' Vides ut plangorem dederit pectori. Sic et Homer. Iliad. XVIII. xepol dè nâσai othdea teñλhyovтo: manibus autem omnes percutiebant pectora. Ut vero hic planctus describitur in regiis ædibus, ita Æn. 11. ad imitationem regiæ Priami: et IV. post mortem reginæ. Vide et locum Eurip. in Alcestide, de planctu regiæ post hujus occasum. Cerda.

608 Hinc] Id est, de domo regia. Servius.

Infelix fama] Rerum infelicium nuntia: ut, infelix vates.' Idem.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Immundo pulvere] Bene immundo addidit. Sic in Georgicis, Et cinerem immundum jactare per agros:' quia etiam ille pulvis, quo utuntur puellæ, cinis vocatur. Unde etiam et ciniflones dicti sunt. Horatius, 'Custodes, lectica, ciniflones, parasita.' Idem.

« PreviousContinue »