Page images
PDF
EPUB

Qui fœdera fulmine sancit] Dictum ex opinione veterum, qui perjuros fulmine de cælo ab Jove tangi pu tabant. Suncit igitur fœdera fulmine, qui fulinine vindicat id quod contra formulam et religionem jurisjurandi commissum est: nam animadversio in sontes, juris functio et conservatio est, &c. Turnebus xxv. 9. qui Servianæ sententiæ nullo modo subscribendum censet: quam tamen Rob. Titius Assert. Loc. Controv. x. 20. acriter defendit: contra Yvo Villiomarus Turnebianam præfert. Vide ibid. quæso te. Livius 1. XXIII. 'Jam ego, inquit, sanguine Annibalis sanciam Romanum fœdus.' Ita Proconsul B. Cypriano martyri dixit: 'sanguine tuo sancietur disciplina.' Vide et Des. Herald. ad Arnob. 11. 185. Taubmann.

201 Tango aras; mediosque ignes] In Romano codice, in Mediceo, et aliquot aliis antiquis, legere est 'tango aras, medios ignis,' absque parti cala copulativa. Hoc loco Donatus ait, 'Medios dicit, quia nihil aliud in præsenti, nisi aras et ignes, quæ contingi manu potuerint. Numina autem invocabat, ut testimonio essent firmantibus fœdera.' Hæc ille. Qui vero volunt Virgilium passim philosophari, ideo medios dictum ajunt, quod ignis inter humanam divinamque naturam medius sit: quia materiæ applicatus, ad sublimiora sponte fertur, sedemque sibi superiori loco debitam affectat, nullumque ita sit commodius internuntium, quod res nostras ad Deorum aures et oculos perferre possit. Pierius,

Tango aras] Cum Dii bellum in Titanas suscepturi ad aram jurassent,. obtinuit, ut postea religio jurisjurandi ejus tactu et ignis testatione sanciretur. Etiam alio affectu precantes aras tenebant. Vide Not. En. Iv. 219. et Turnebum passim. Taubm. Mediosque ignes] Mos antiquus in juramentis. Statius Sylv. III. loquens

de Hercule, tangens surgentem altaribus ignem.' Justinus 1. XXI. 'Hamilcar expositis ignibus cereis tactisque in obsequia Pœnorum jurat.' Referendus Poëta in his mediis ignibus ad illud quod sup, in medioque focos. Ne vero putes ignem tac-> tum, sed tacta ara ignis tangi putabatur. Apage enim, ut recurrendum sit ad morem illum quem Sophocl. attingit in Antig. Huev d'étoipoi kal μuopovs aipei xepoîv, Kal nûp diéρnei, kаl Oеоùs оркшμоrev. Si quis vero huc Poëtam referat, quod abnuo, adeat diligentissimam operam Delrii Nostri Disquisit. Magic. 1. Iv. c. 4. quæst. 4. sect. 3. Cerda.

202 Nulla dies] Hæc forma Græcis quoque in usu: ut cum Aristid, in Sicula Poster. dixit, kal oŬTE VÙE, OŬTE · ἡμέρα με παραιτεῖται τὴν μνήμην αὐτοῦ. Idem.

204 Si tellurem effundat in undas] Hypallage, pro, Si undas effundat in terram. Servius.

[ocr errors]

Non si tellurem effundat in undas] Lucret. I. II. Non si terra mari miscebitur, aut mare cœlo.' Claud. de Bell. Gild. prius astra Chaos miscebit Averno.' Tale illud. Æn. v. maria omnia cœlo Miscuit.' Aristides orat. de Concord. ad civitates Asiæ, yŵv kal fáhattaV μETаßáλλOVTA els &λλŋXa. Cerda.

205 Diluvio miscens] Id est, aquæ superfusione universa perturbans. Servius.

Cœlumne in Tartara solvat] In Romano codice scriptum est cœlumque sed singula hæc distincta Ti. Donatus ponit. Præterea in veteri codice quodam, in Tartara vertat habetur: quod forte sumptum ex paraphrasi: nam solvat longe plura legunt exemplaria. Pierius.

Cœlumve in Tartara solvat] Affine illud Horat. Epod. v. Priusque cœlum sidet inferius mari, Tellure porrecta super.' Putat vero Germ. alludi a Virg. ad sententiam Empedoclis,

qui infinitos mundos constituebat, contendebatque infinitos ingenerari, et infinitos corrumpi. Cerda.

206 Ut sceptrum hoc] Homeri locus verbum ad verbum : Ναὶ μὲ τόδε σκῆπτρον, τὸ μὲν οὔποτε φύλλα καὶ ὄξους Φύσει, ἐπειδὴ πρῶτα τομὴν ἐν ὄρεσσι λέλοιπεν, Οὐδ ̓ ἀναθηλήσει· περὶ γάρ ῥα ἑ χαλκός ἔλεψε Φύλλα τε καὶ φλοιὸν, νῦν αὐτέ μιν υἷες Αχαιῶν Ἐν παλάμῃς φορέουσι δικαστ πόλοι, οἵ τε θέμιστας Πρὸς Διὸς εἰρύαται· ὅδε τοι μέγας ἔσσεται ὅρκος. Servius.

Dextra sceptrum nam forte gerebat] Per parenthesim dictum est. Ut autem sceptra adhibeantur ad fœdera, hæc ratio est, quia majores semper simulacra Jovis adhibebant: quod cum tædiosum esset, præcipue quando fiebant fœdera cum longe positis gentibus, inventum est, ut sceptrum tenentes, quasi imaginem simulacri redderent Jovis. Sceptrum enim ipsius est imperium. Unde nunc tenet sceptrum Latinus, non quasi rex, sed quasi pater patratus. Idem.

Ut sceptrum hoc, &c.] Hunc locum ita tractat Scal. v. 3. ut victoriam det Virgilio. Lege in illo; et adjice Valer. Flaccum, qui hærens vestigiis utriusque Vatis 1. III. 'Hanc ego magnanimi spolium Didymaonis hastam, Quæ neque jam frondes virides, neque proferet umbras, Ut semel est avulsa jugis, ac matre perempta, Fida ministeria, et diras obit horrida pugnas, Testor, et hoc omni ductor tibi Numine firmo.' Non dissidet a juramento Latini illud, quod est apud Plutarch. in vita M. Crassi. Ut enim hic juratur per virgam, quæ nunquam fundet frondes, ita ibi Vagises Legatus loquens cum Crasso, καὶ τῆς χειρὸς ὑπτίας δείξας τὸ μέσον, ἐντεῦθεν, εἶπεν, ὦ Κράσσε, φύσονται τρίχες, ἢ σὺ ὄψει Σε AUKIAν. Sed Homero et Virgilio contrarium quiddam habet Soph. in Elect. ubi ait: ĚK TE TOû (σKÝTTρov) &vw Bλaoτεῖν βρύοντα θαλλόν. Quo videlicet tota Mycenarum tellus fuerat obumbrata. Jurat autem Latinus per scep

trum, usurpato antiquo more, de quo loquitur Aristoteles Polit. II. 14. hunc in modum, ubi sermo est de antiquis regibus: ràs díñas čкpivov® Toûтo δ' ἐποίουν οἱ μὲν οὐκ ὀμνύοντες, οἱ δὲ ὀμε νύοντες· ὁ δὲ ὅρκος ἦν τοῦ σκήπτρου ἐπανάτισις. Hanc ἐπανάτισιν satis indicat Poëta verbis illis dextra sceptrum nam forte gerebat.' Vide et Servium. Cerda.

208 Imo de stirpe] Ideo genere usus est masculino, quia de arboribus loquitur: nam de hominibus genere fœminino dicimus: ut, 'Heu stirpem invisam:' dixit tamen, sed usurpative, Horatius etiam de arboribus: ut, 'Stirpesque raptas et pecus et do mos. Servius.

Imo de stirpe] Quia Grammatici soliciti sunt de nominis genere, quæruntque nonnulli imone stirpe an ima dicendum sit. Et responsum Servii est, fœminino genere dici de hominibus, virili vero de arboribus, quamvis Horat. 'stirpesque raptas' dixerit. Ea mihi visum est apponere, quæ super hoc Donatus ait: 'Si jungamus,' inquit is, ' faciemus stirpem genere masculino, contra ipsius Virgilii sententiam, qui omnibus locis stirpem fœminino protulit genere: ut, stirpis Achilleæ fastus: et, Heu stirpem invisam : et non multo supra, Hinc pater Æneas Romana stirpis origo. Hunc scrupulum qui declinare voluerit, sic pronuntiare debet et sic intelligere, ut quod dictum est imo, separetur: ut sit ab imo abscissum, hoc est, ab inferiore arboris parte.' Pierius.

Imo de stirpe] Dicunt Grammatici stirpem in sermone proprio arborum esse generis masculi, in metaphorico hominum feminei. Non abnuo: nam et id docent vulgaria exempla. Sed sciant inveniri exempla huic doctrinæ pugnantia. Nam in re propria, et arborum, Horat. Od. 111. 29. ' stirpesque raptas:' et in re metaphorica hominum Ennius, quem citat Scal. in Notis ad Fest. in stirpes: 'Nomine

Pyrrhus, uti memorant a stirpe supremo.' Cerda.

209 Matre caret] Vel terra: ut, 'Antiquam exquirite matrem:' vel arbore: ut, Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.' Servius.

[ocr errors]

Posuitque comas] Hinc credo Propert. Eleg. 11. 19. Et vitem docta ponere falce comas.' Volunt aliqui a. Virgilio deberi corrigi Homerum Iliad. A. ita ut ille scripserit, non τομὴν λέποιπεν : sed κόμην λέποιπεν. Locus Calabri aptandus est Virgilio; ille enim libro octavo loquens de hasta Achillis, γενεὴ δέ οἱ ἐν κορυφῇσι Πηλίου αἰπεινοῖο, τομὴν ὅθι λείπε, καὶ εὐνήν. A quo loco apparet etiam nihil mutandum in Homero. Cerda.

Posuitque comas] Vide supra Ge. 11. 368.tum stringe comas, tum brachia tunde.' Emmeness.

210 Ære decoro] Id est, orichalco. Servius.

Dedit gestare] Ut, 'Dat ferre.' Id. 211 Patribus Latinis] Quippe Reges esse debent patres. Justinus l. xv. 'Lysimachus magno animo Regis, veluti parentis, contumeliam tulit.' Xenoph. Cyrop. I. vii. ἄρχων ἀγαθὸς οὐδὲν διαφέρει πατρὸς ἀγαθοῦ. De Tiberio Principe illo, qui Iustino in Imperio Constantinopolitano successit, ita Simocatt. III. 6. warǹp 20éλwv, † deonórs inò Tâv væŋkówv àvayopeúeσbai. De Antonino Philosopho Aristides, ola #arhp, et adjicit, ola wohy. Quippe ut patres pro liberis solliciti, ita pastores pro grege; et utrumque pertinet ad Regem. Dio Chrysost. Orat. 12. loquens de Jove ait : βασιλεὺς μὲν κατὰ τὴν ἀρχὴν δύναμιν ὠνομασμένος πατὴρ δὲ οἶμαι διά τε κηδεμονίαν, καὶ τὸ πρᾶον. Cerda.

212 Talibus inter se firmabant fœdera dictis] Latinus et veas: Turnum autem non inducit jurantem, quia dux est, qui præsente rege non habet potestatem. Et imitatus est Homerum, qui post jusjurandum Menelai, Alexandrum quasi fervidum et ado

lescentem inducit exclusum, et Priamum adhibitum ad fœderis confirmationem. Servius.

213 Conspectu in medio] Tale quiddam in fœdere Regum Thebanorum apud Eurip. Phæniss. κἂν μεταιχμίοις 8pкovs σuvñav: In medio utriusque aciei jusjurandum commiserunt. Cerda,

Rite sacratas] Rite exploratas solennitate, quam diximus. Servius.

[ocr errors]

214 Et viscera vivis Eripiunt] Verbum solemne. Rapiebantur autem exta, ut spirantia adhuc et palpitantia consuli possent. Seneca in Thyeste, act. IV. sc. 1. Erepta vivis exta pecoribus tremunt, Spirantque venæ, corque adhuc pavidum salit. At ille fibras tractat, ac fata inspicit, Et adhuc calentes viscerum venas notat.' Lucanus 1. I. 6 Atque iram superum raptis quæsivit in extis.' Vide Brisson. Form. 1. vii. Taubmann.

215 Cumulantque oneratis lancibus aras] Est hoc quod in Georg. 'Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.' Itaque cumulatio ista tota est ab extis, neque hic aliquid capias de thure, etiamsi de thure dixerit in VIII. 'cumulantque oneratis lancibus aras.' Etenim hic Poëta intelligit patinarias struices extorum, quæ Diis sacrabantur; quales etiam in v. 'strueremque suis altaria donis.' Porro partes has, quæ ab reliqua visceratione separabantur, dabanturque Diis, prosicias et prosectas vocabant Gentiles, atque etiam ablegmiņa; sic enim legendum apud Festum, non albegmina, notavit jam Scal. quæ Græci àπoλεγμοὺς vocarunt ἀπὸ τοῦ ἀπολέγειν. Isidor. vocat enim prosegmina. Itaque hic Poëta intelligit prosiciu, prosecta, prosegmina, ableg mina, åñoλeyμous. De verba cumulo vide quæ dixi l. x1. ad illud,cumulantque altaria donis.'

Cerda.

216 At vero Rutulis impar, &c.] Antiquiores aliquot codices Rutulisque impar legunt. Nam que præjectum alteri copulativæ et, venustam reddit

orationem. Pierius.

At vero Rutulis, &c.] Sic et apud Hom. in singulari certamine Hectoris et Ajacis, Trojani inducuntur Hectori metnentes et diffidentes: of pèv "EXλήνες ἔχαιρὸν ὁρῶντες, Τρῶας δὲ τρόμος αἰνὸς ἐπήλυθε γυῖα ἕκαστον : sed et Hector ipse a poëta, ut hic Turnus, meticulosus producitur: Εκτορι τ' αὐτῷ θυμὸς ἐνὶ στήθεσσι πάτασσεν. Germ. - Videri, misceri] Infiniti sunt pro indicativis. Servius.

218 Propius] Diligentius: ut, et propius res aspice nostras.' Idem.

Non viribus æquis] Eos congressuros, subaudis. Idem.

219 Incessu tacito] Pro ipse tacitus: Hypallage est. Idem.

Ingressu tacito] Quatuor ponit signa timoris: primum est ingressus tacitus, dum vix pedem movebat. Alterum, quod aram venerabatur oculis dejectis. Tertium, tabentium genarum ex macie repentina. Quartum, palloris. Donatus.

Incessu tacito] Vetera quidem exemplaria multa cum vulgatis incessu legunt in Oblongo tamen Vaticano ingressu scriptum est. Incedere enim quum plerunque sit majestatis, et venerabile nescio quid præ se ferat, locum hic habere non videtur, ubi omnia perquiruntur, quæ timorem in Turno manifestum indicent. Præter ea Servius quoque ingressu agnoscere videtur, si diligenter inspicias. Haudquaquam vero obscure Donatus ingressu legendum ostendit, dum ait, Apparebant in Turno signa omnia quæ imparis diffidentiam comprobarent. Primo ingressus ejus, hoc est, ambulatio tacita: et progressus, hoc est, ad ulteriora segnior accessus. Ecce his signis colligebatur animi ejus corporisque defectio: lassos, quippe tacitos habuit gressus, dum vix pedem movebat, et vix reponebat alterum, ut progrederetur ulterius. Fuit alterum diffidentiæ signum, quod aram venerabatur oculis dejectis ad

[ocr errors]

terram. Et (ut reliqua persequamur) tertium signum tabentium genarum fuit: nam repentina macie fuerat deformatus. Quartum, palloris, qui in juvene esse non debuit, si deesset et metus.” Pierius.

Et aram Suppliciter venerans] Sunt qui ad arum legunt, ut sit progressus ad aram. Sed enim exemplaria vetera et aram habent, ut sit, et aram suppliciter venerans. Unum enim uti dictum ex Donato, de quatuor signis, quæ timorem indicabant, fuit ea veneratio demisso lumine præstita. Idem.

221 Pubentesque genas] Antiquus codex Medicea Bibliothecæ, in pubentes primam litteram abrasam et alio atramento in P notatam ostendit. Sed quæ subsequitur vocalis a, est et ea quidem incolumis conservata, sed u vocali quinta superne adscripta: ut quod prius tabentes legebatur, in pubentes sit immutatum. Sed et alii codices plerique tabentes legunt: et quod Ti. Donatus tertium signum tabentium genarum fuisse dicit, nullam dubitationem reliquam facit, quin lectio castior sit, Tabentesque genas. Idem.

224 In medias acies, formam adsimulata Camerti] Homerus Iliad. ▲.“H & ἀνδρὶ ἰκέλη Τρώων κατεδύσσαθ ̓ ὅμιλον Aαodów 'Avтnvopídy. Ursinus.

225 Cui genus a proavis ingens] Cujus auctoritatem commendabat et origo majorum, et paterna virtus, et propria fortitudo. Servius.

228 Rumoresque serit] Ab Furio Antiate, Annal. 1. x. ubi, ‹ Rumoresque serunt varios, ac multa requirunt:' vel ab Cæcilio, qui in Plot.

sermonem serit.' Soph. in Elect. dixit, Σπείρῃ ματαίαν βάξιν ἐς πᾶσαν πό A: Seminet rumores inanes totam per urbem. Plutar. in vita Iulii, karéσnetραν λόγους : et de Pythiæ oraculis per initia, σπείροντες λόγους, καὶ θερίζοντες eveús: serentes sermones, et metentes statim. Plato in Phædro, pureún kal

σπείρῃ λόγους: plantaverit et severit sermones. Ioan. Damascenus Orat. de Transfigurat. λóyov èvoxelpovTes. Sed Virgilius proprie clancularios sermones intelligit et furtivos, ad eum modum quo Ammian. 1. XIV. 'Per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes :' et l. xx. 'disseminantes mordaces susurros.' Plutar. in Nicia ita rem hanc, λoyous ἐξέφερεν εἰς τὸν δῆμον : et in Alcibiade aliter, διαδοὺς λόγον : et adhuc aliter in Aristide, Adyovs éμßaλeîv. Cerda.

229 Pro cunctis talibus] Qualis etiam Turnus est: et attendit sensum superiorem, ubi ait Turnus oblique, Et solus ferro crimen commune refellam.' Servius.

Cuncti pro talibus unam Objectare animam] Romanus codex, et Oblongus Vaticanus, Mediceusque, et nonnulli alii veteres, pro cunctis talibus le. gunt. Quam lectionem Servius agnoscit, dum ait, 'tales Latinos reliquos, qualis est Turnus.' Pierius.

tur.

[ocr errors]

nu

vasere, ne propter fœdus initum eos jam amicos effectos existimarent, et ideo certare nollent. Servius, hic sunt cum vulgata lectione legit, ne in castris alterum exercitum esse suspicarentur: quæ lectio magis placet omnino, quia propositum est, ( merone an viribus æqui Non sumus ?' Mediceus codex, et aliquot alii per. veteres, eadem sententia, lectione paulo sequius scripta ita legunt, en omnes et Troës et Arcades hi sunt, ut suspendatur en omnes: inde subjiciatur, et Troës et Arcades hi sunt, quos scilicet ante oculos habetis, et non alii usquam. In Romano autem codice legere est, et Troës et Arcades hinc sunt Fatalisque manus. Et in aliquot aliis codicibus fatales numero multitudinis habeQuod ita forte quis interpretetur, Et Troës et Arcades hinc sunt:' in Latinis quippe castris tam strenui, tamque præstantes virtute viri habentur, quales et Troës et Arcades feruntur. Vel potius distinguendum, ut dicas, En omnes et Troës et Arcades. Mox de suis, hinc sunt Fatalisque manus infensa Etruria Turno, hoc est, Latino quoque nomini favent fata, ne eos tantum fatis fretos huc venisse persuasum habeatis. Et quod magis excitare animos possit, Etruria, quæ infensa Turno esse consuevit, nobiscum militat, propter eos qui Mezentium secuti erant: ut ita sit responsum ad id quod propositum erat, essentne æqui viribus. De numero vero ait, Vix hostem alterni, si congrediamur, habemus.' Cæterum crediderim ego n litteram in Rom. codice superfluam esse, ut sæpe alibi in eodem reperitur, eam. que omnino castiorem esse lectionem, quæ vel hic adverbium vel hi pronomen demonstrativum scriptum ostendit: præsertim quum Ti. Donatus ita locum hunc interpretetur, 'Considerate qui sitis, et quale Rutulorum nomen et facta, quanta ubique præVirg. 11 N

Quod

230 Objectare animam] Ipse 1. 11. 'caput objectare periclis.' fortasse a Sallust. qui Jug. 'statuit eum objectare periclis.' Cerda.

An viribus æqui Non sumus] Bene addidit viribus. Nam legimus in Sallustio, Memorare possum quibus in locis populus Romanus ingentes hostium copias parva manu fuderit.' Virgilius,' Exigui numero, sed bello vivida virtus.' Servius.

An viribus æqui Non sumus] In codicibus aliquot manu scriptis æquæ habes, quia dixerat unam animam, ita æquæ animæ: quod non probatur. In aliquot aliis, viribus æquis: sed aqui vulgata lectio omnino castior. Pierius.

231 En omnes] Ne occurreret, Sed est in castris alter exercitus. Serv.

En omnes et Troës et Arcades hi sunt] In antiquo codice scriptum est, en omnes hi Troës et Arcades hi sunt: quasi dicat, Inimici nostri, qui sedibus suis expulsi terram alienam inDelph. et Var. Clas.

« PreviousContinue »