Page images
PDF
EPUB

confirmari volebant, de minoribus et adhuc crescentibus immolabant. Sane ovem Græco more fœderi adhibuit. Servius.

Sætigera fætum suis] Nam hic fœdus feritur. Varro Rei Rust. II. 4. 'A suillo enim genere pecoris immolandi initium primum sumptum videtur; cujus vestigia, quod Initiis Cereris porci immolantur, et quod Initiis pacis, fœdus cum feritur, porcus occiditur.' Sed cur Varro primum illud, a suillo enim genere pecoris immolandi initium primum sumptum?' Hoc illustrabit Clemens Strom. II. 9. ex vetere quodam Philosopho suis etymologiam afferente; dictum videlicet ur, quasi θῦν, ut qui ad θύσιν, id est, sacrificium et mactationem aptus solummodo sit. Verba Græci Scriptoris sunt: λέγεται γὰρ οὖν τινὰ τῶν φιλοσοφούντων ἐτυμολογοῦντα τὸν ν, θῦν εἶναι φάναι, ὡς εἰς θύσιν καὶ σφαγὴν μόνον ἐπιτήδειον. Ex quibus verbis vide ut locum Varronis restituat Victorius in Notis ad illum. Vide etiam quæ jam dixi 1. vIII. ad illud, 'cæsa jungebant fœdera porca.' Ut Virg. 'setigeræ,' ita Lucret. 'setigeris suibus.' Cerda.

Sætigeri fætum suis] Vulgata quidem exemplaria pleraque sætigeræ,fœminini generis, legunt. In antiquis, quotquot legi, setigeri, virili genere scriptum est. Sunt vero ex eruditis qui sætigeræ magis probent. Sed enim Ti. Donatus aperte masculinum agnoscit genus; ait enim, 'Foetum porci dixit, non fœtum porcæ, patrem volens magis nominare quam matrem.' Pierius.

171 Attulit admovitque pecus] Primo adtulit, inde admovit pecus, id est, hostiam. Servius.

Admovit pecus aris] Lucan. 1. 'sacris tunc admovet aris Electa cervice marem.' Tacitus Annal. II. ' admotas hostias, sacrificalem apparatum,' &c. Sueton. in Calig. Admota altaribus victima, succinctus poparum habitu,'

[ocr errors]

&c. Hoc Tibullo et aliis, 'statuere ad aram.' Taubmann.

172 Illi ad surgentem, &c.] Non utique nunc Solem surgentem dixit, jamdudum enim dies erat, sed disciplinam cerimoniarum secutus est, ut Orientem spectare diceret eum qui esset precaturus. Servius.

Illi ad surgentis conversi lumina solis] Exemplaria pleraque vulgata surgentis solis omnino legunt, casu possessivo. Antiqua vero omnia quæcunque habere potui, ita habent, illi ad surgentem conversi lumina solem:' in quo structura concinnior, et elocutio figuratior. Pierius.

173 Dant fruges manibus salsas] Far et sal: quibus rebus et cultri aspergebantur et victimæ. Erant autem istæ probationes aptum utrum esset animal sacrificio. Obliquum etiam cultrum a fronte usque ad caudam ante immolationem ducere consuevenam hoc est quod dicit, Et tempora ferro Summa notant pecudum.' Servius.

rant:

[ocr errors]

Et tempora ferro Summa notant pecudum] Dubius sum, an hic accipiam cum Servio cultrum obliquatum a fronte ad caudam; an cum Vate ipso evulsos pilos ovis, et setas suis. Ita, ut hanc evulsionem indicaverit verbis istis, notant ferro summa tempora pecudum. Et in hoc alterum inclino: nam profecto hoc videtur esse idem quod in vI. Et summas carpens media inter cornua setas.' Accedit judicium Germani, qui istis verbis ait videri respectum ad illud Hom. II. 111. àpνῶν ἐκ κεφαλέων τάμνε τρίχας, desecuit pilos a capitibus agnorum: et ad Euripid. qui in Oreste de coma Helena, εἴδετε παρ' ἄκρας ὡς ἀπέθριξε τρίχας, Videte ut a vertice pilos evulserit. Cerd.

Ferro] Festus ait, cultrum illum quo uterentur Flamines, Flamineæ, ac Pontifices, in sacris proprie dici secespitam a secando, et esse cultrum ferreum, oblongum, manubrio eburneo, rotundo, solido, juncto ad capu

lum auro argentoque, fixo clavis æneis atque ære Cyprio. Sic ferme ille. Hujus mentio est in Sueton. in vita Tiberii c. 25. Nam et inter Pontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum cultrum subjiciendum putavit.' Idem.

174 Paterisque altaria libant] Probus altaria, id est, in altaria dicit, et pa teris pro ex pateris, ut vinum altaria intelligamus. Ea enim quæ in altaria funduntur, altaria dici voluit: alii altaria species ararum tradunt. Serv. 175 Tum pius Æneas stricto sic ense precatur] Hic prior precatur, quia hic mavult fieri fœdus : stricto autem ense, juxta quendam jurisjurandi morem ait. Idem.

[ocr errors]

176 Esto nunc Sol testis] Bene eum primum invocat deum, quem orientem intuens vidit: nam ait, 'Illi ad surgentem conversi lumina Solem.' Esto autem multi volunt tertiam esse personam, id est, sit mihi Sol testis: quia sequitur, et hæc terra:' ut elocutionem per nominativum factam intelligamus. Sed hoc non procedit, quia sequentia vocativum habent, ut, et tu Saturnia Juno:' item, tuque inclyte Mavors.' Unde per vocativum eum omnia dixisse accipiamus: in hoc vero tantum ad nominativum fecisse transitum. Idem.

6

Esto nunc Sol testis] Nihil est credo aliud, quam sciat nunc Sol. Nam Homer. Iliad. x. lorw vûv Zeùs, Sciat nunc Iuppiter. Atque esto Latinum ab for Græco. Et quidem Sol invocabatur in juramentis firmissimis, ut qui rerum omnium sciens et lustrans. Ita Æn. IV. 'Sol qui terrarum flammis opera omnia lustras.' De Chariclia Heliod. 1. νι. τὰς δὲ χεῖρας εἰς οὐρανὸν ἀνατείνασα, καὶ βοῶσα ἐξάκουστον, ἥλιε γενάρχα προγόνων ἐμῶν, ἔλεγε. Sic et Hliad. III. Μέλιος δ', ὃς πάντ' ἐφορᾶς, καὶ πάντ ̓ ἐπακούεις. Propert. Eleg. 11. 32. 'Testis eris puras, Phoebe, videre manus.' Eschyl. in Prometh. Καὶ τὸν Πανόπλην κύκλον ἡλίου καλῶ.

Attius in Phoeniss. citante Prisciano:

[ocr errors]

Sol qui micantem candido curru atque equis Flammam citatis fervido ardore explicas.' Ennius in Medea, ut citat Probus, 'Iuppiter, tuque adeo summe Sol, Qui res omnes inspicis.' Cum Plut. in lib. de Doctrina Principum scribat, Solem esse velut justitiæ arbitrum et moderatorem, propter fixam legem sui cursus; non videtur alienum, ut hinc advocetur ad juramenta. Inde Apul. 1. 1. Sed prius tibi dejerabo Solem istum videntem Deum, me vera comperta memorare.' Iuven. Sat. XIII. 'Per Solis radios, Tarpejaque fulmina jurat.' Philo wep. συγχ. μάρτυς ἥλιος. Cerda.

Et hæc mihi terra precanti] Licet etiam hic possit esse vocativus; nam deLKTIKŵs est dictum,' Hæc terra esto mihi testis:' ac si diceret, O Italica terra testis mihi esto. Sane juxta Homericum fœdus, hic inducit fieri: nam ut ibi Priamus, ita hic Latinus ; ut hic Eneas, ibi Agamemnon et priores precantur, qui servaturi sunt fœdus, quod ruperunt, qui posteriores juraturi erant; ibi per Pandarum Trojani, hic per Tolumnium Latini, et hoc per speciem augurii, quæ precatio maxima appellatur, dicit. Precatio autem maxima est, cum plures deos quam in ceteris partibus auguriorum precatur, eventusque rei bonæ poscitur, ut in melius juvet; quod his versibus ostenditur, Esto nunc sol testis, et hæc mihi terra precanti.' Servius.

Et hæc mihi terra precanti] In Romano codice, in Mediceo, et plerisque aliis manu scriptis, vocanti scrip. tum:

nempe, quod satis erat proximiore versu dixisse precatur. Sed enim Donatus omnino precanti legit, ut vulgata habent exemplaria. Pierius.

Et hæc mihi terra precanti] Conjungit cum Sole, ut Homerus II. xix. ἴστω γῆ τε καὶ ἥλιος : sciat et terra et Sol. Et Eurip. in Medea, 'Ouvu médov

Yns Tarépa o' héλLov naтpós. Ephippus apud Athenæum lib. x. μà Tùy yôv. Homerus, καὶ ποταμοὶ, καὶ γαῖα. Quia scilicet terra habita pro Dea. Inde Euripid. in Hecub. nóτvia xoàv, quod attributum Dearum est. Per hanc jurat Hippolytus apud eundem, kal πέδον χθονὸς ὄμνυμι. Cerda.

177 Quam propter] Propter habet accentum, quia est postposita præpositio, id est, propter quam tantos. Servius.

178 Et pater omnipotens] Et quæ cæruleo sunt numina ponto. Ceterum, quod in precatione dici solet ut melius juvent, melius fortunent, subjecit his versibus: Si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.' Idem.

Et pater omnipotens] Alludi ad ritum solemnem, et verborum formulam, qua Romani in sanciendis fœderibus et bellis indicendis usi, Turnebus docet xxx. 29. Livius: Audi Juppiter, et tu Juno, Quirine, diique omnes cælestes, vosque terrestres, vosque inferni audite,' &c. Jurat autem et hic neas deos superos, 'Et pater,' &c. et medioximos, quæque ætheris alti Rell.' et inferos, 'vimque deum infernam.' Græcis οὐρανίους, χθονίους, et υποχθονίους. Taubmannus.

[ocr errors]

Et tu Saturnia conjunx] Romanus quidem codex, et quidam alter Vaticanæ Bibliothecæ manu scriptus conjux, cum antiquiorum impressionum exemplaribus legunt; in Oblongo, Pomponii Læti deliciis, in Mediceo, et plerisque aliis Saturnia Juno legitur, quod plausibiliter magis acceptum est ab eruditis: quamvis posito Jove, conjux non indecore additum videretur. Sed Donatus quoque Juno lectionem agnoscit. Pierius.

179 Jam melior, jam, diva, precor] Ac si diceret, Non Saturnia, id est, jam minime nocens, et Trojanis propitia: aut melior non optantis, sed adfirmantis accipiamus: potuit enim intelligere minus se impugnari a Ju

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

181 Fontesque fluviosque voco] Congruenter, cum a Tyberino flumine sit admonitus, quæ agere deberet. Idem.

Fontesque fluviosque voco] Accipe fontes et fluvios Italiæ, juxta illud 1. vII. et adhuc ignota precatur Flumina.' Nihil tamen vetat extendi ad fluvios alios. Nam Homerus de omnibus, kal woтaμol, kal yaîa, &c. Et Plutarch. in vita Demosthenis hanc formam juramenti adhibet, μà yv, μὰ κρήνας, μὰ ποταμούς, μὲ νάματα. Cerda.

Quæque ætheris alta Relligio] Post specialia intulit.generalitatem. Sane religio dicta, quod ea homines religantur ad cultum divinum. Servius.

Quæque ætheris alti Relligio] Id est, Dii, qui in æthere coluntur: divina paraphrasi, ut ait Scalig. Taubm.

182 Ponto] Id est, in ponto: et quidam hoc loco a filio Veneris jurejurando, velut matris, volunt inditam mentionem. Servius.

183 Cesserit Ausonio si fors] Si forte: et bene dubitat de hoc. Contra cum ad suum venerit nomen, dicet, 'Ut potius reor, et potius Dii numine firment.' Sane ratione non caret, quod primo de victoria Turni loquitur, post descendit ad suam: scit enim in auguriis prima posterioribus cedere. Idem.

185 Cedet Iulus agris] Vetera quædam exemplaria cedat habent, quæ

dam etiam cedet, ob synchroniam scilicet, quod sequitur referent, et lacessent. In Donati tamen paraphrasi omnia hæc dicta videntur per imperandi modum. In Medicea Bibliothecæ antiquo codice, ultima syllaba tota abrasa est, et superne, det ascriptum: unde cedet priorem lectionem fuisse conjicias. Pierius.

Cedet Iulus agris] Singulari artificio, et prope adulatorio excogitatum: quod non tam Æneæ quam Iulo quæri Italia significatur: ut Julia familiæ gratia quæratur, ad quam Deorum fatis imperium delatum sit. Turneb.

Rebelles] Homo rebellis dicitur; res ipsa rebellio, non rebellatio: sic Suetonius. Servius.

187 Sin nostrum, &c.] Antiqua exemplaria pleraque si nostrum legunt. Sed enim orationis ordo, ut sin legatur, exposcit: eaque lectio in Mediceo et probatioribus aliquot codicibus. Pierius.

· Adnuerit nobis victoria Martem] Hy. pallage: pro, 'Sin noster Mars adnuerit nobis victoriam :' nam Martem victoria comitatur. Servius.

Nostrum adnuerit nobis victoria Martem] Scaliger exsultabundus, 'Sic,' inquit,' loqui puto Deorum proceres in conciliis cælestibus.' v. 3. Est autem hypallage: pro, si Mars annuerit nobis victoriam. Nostrum dixit, pro, nobis faventem et secundum : quasi Mars eorum sit, qui victoriam obtinent. Nostri enim Dii, sunt Dii propitii. Turneb. XXIII. 14. et xxiv. 26. et Ix. 30. ubi Servium ista parum accommodate explicasse scribit. Taubmann.

[ocr errors][merged small]

sine dubio una cum rege vincetur. Servius.

Eterna in fœdera mittant] In Oblongo codice mittent est affirmativo modo, de futuro, boni ominis caussa: et pariter sequitur, 'Sacra deosque dabo.' Pierius.

192 Sacra deosque dabo] Captat gratiam populi, quia magna fuit apud majores sacrorum cura, sicut diximus supra: unde nunc Æneas id agit, ne pereant. Et re vera constat sacra Phrygia nunc Latinis tradita coluisse Romanos. Servius.

est.

Latinus habeto] Aut antiquus vocativus est: aut habeto tertia persona Sane sciendum, quia crebra soceri commemoratione sibi favorem Latini conciliat; item dicendo, 'mihi mania Teucri Constituent,' popu larem gratiam captat; quia supra dixerat Drances, 'Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit.' Idem.

196 Suspiciens cœlum] Prima precantis nota. Homer Il. xIx. Evžάuevos d'apa elñev idàv ès oùpavòv eůpúv. Et lib. ult. εὔχετ ̓ ἔπειτα, videlicet, οὐρα νὸν εἰσανιδών. Cerda.

Tenditque ad sidera dextram] Altera precantis nota. Apud Dionys, jurans Fecialis Romanus, detracto capitis amiculo, et sublatis in cœlum manibus, ut moris est, a Diis precatur.' Nihil frequentius in Græcis, quam àvaoxeîv ràs xeîpas inter precandum. Eurip. in Hel. Αἰτούμεθ', ὀρθὰς ὠλένας πρὸς οὐρανὸν Ριπτοῦνθ', ἵνα, &c. Sed quare sublata manus inter feriendum fœdus? Quia hæc est maxima nota fidei datæ in juramento. Lucan. 1. 1. 'his cunctæ simul assensere cohortes, Elatasque alte quæcunque ad bella vocaret, Promisere manus.' Idem.

197 Terram, mare, sidera juro] Et ornatior elocutio, et crebra apud majores, quam si velis addere præpositionem, ut dicas, Juro per maria, · Eadem autem bene per terras.' dixit: nam pro mari, ille fontes et

Aluvios posuit, pro sideribus Solem. tum, ita hominibus suum : itaque Servius.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

signate Latinus vim infernam,' notans vim juramenti quo illigatur. Apud Athen. lib. IX. cum convivæ vellent quidpiam scire a coquo, ille se non dicturum juravit per eos qui mortui fuissent in Marathone: quo audito, doțe mãoiv dià tdy tyλíkov TE ὅρκον μὴ βιάζεσθαι τὸν ἄνθρωπον. Ne que impedit hoc juramentum violatum postea ab coquo, utpote homine ridiculo. Cerda.

Vimque Deum infernam] Circumlocutio est, pro, Diis infernis: ut, 'odora canum vis,' pro canibus. Turneb. XXIII. 14. Taubmann.

Diri] In antiquis porro omnibus exemplaribus scriptum observavi duri: et apud Servium tale aliquid observes, dum exponit duriciem inexorabilem, pro vimque Deum infernam. Ditem vero 'flecti indocilem' ait Claudianus, quod congruit duro. Pierius.

Sacraria Ditis] Sacrarium proprie locus est in templo in quo sacra reponuntur: sicut donarium est ubi collocantur oblata: sicut lectisternia dicuntur, ubi homines in templo sedere consuerunt. Servius.

Diri sacraria Ditis] Notat Erythr. esse hæc, quæ sanctaria appellat Plin. quæ Plut. ¿rópóra. Sed putemus potius allusisse Poëtam, non quidem ad cellas Deorum, quæ dicta sacraria, sed ad execranda inferorum loca, de quibus Homer. Il. xx. Tá TE στυγέουσι θεοί περ. Cerda.

200 Qui fœdera fulmine sancit] Confirmat, sancta esse facit: quia cum fiunt fœdera, si coruscatio fuerit, confirmantur: vel certe quia apud

199 Vim] Duritiem inexorabilem. majores aræ non incendebantur, sed Servius.

[blocks in formation]

ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebant altaria. Sancire autem proprie est sanctum aliquid, id est, consecratum facere, fuso sanguine hostiæ: et dictum sanctum, quasi sanguine consecratum. Serxius.

« PreviousContinue »