Page images
PDF
EPUB

ducit, Amphiaraum deserentem, ubi eam vicinum morti esse cognovit. Idem.

Non pugnam aspicere hanc oculis] Locus plane Hom. Iliad. III. *HTOL ἐγὼν εἶμι πρὸς Ἴλιον ηνεμόεσσαν Αψ, ἐπεὶ οὔπω τλήσομ ̓ ἐν ὀφθαλμοῖσιν ὁρᾶσθαι Μαρνάμενον φίλον υἱὸν ἀρηϊφίλῳ Μere λáp: Certe ego vado ad Ilion ventosam Retro, quando non sustineo oculis cernere Pugnantem dilectum filium cum bellatore Menelao. Cerda.

152 Præsentius audes] Efficacius, vehementius: nam licet germanam illicita etiam pro fratris salute tentare. Servius.

153 Forsan miseros meliora sequentur] Id est, forte possit fatorum ordo mutari. Idem.

154 Cum lachrymas oculis Juturna profudit] Totum jungendum, cum lachrymas oculis Juturna profudit. Id.

Vix ea cum lacrymas oc. Ju. pro.] In codicibus aliquot antiquis tum lacrimas legitur: quod procedere videtur ad Ti. Donati sententiam; qui distinguendum ait, ' vix ea,' hoc est, statim quod ea dicta sunt: et sic sequantur cætera de lacrymis. Pier.

155 Terque quaterque manu pectus percussit] Ne videatur diverso tempore et lachrymare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat; et hoc ideo quia solam doloris audiverat causam, nihil fratri posse mederi: nam paulo post audiet, Aut tu bella cie, conceptumque excute fœdus.' Servius.

[ocr errors]

Terque quaterque] Id est, sæpius. Suaves sunt illi qui determinant ad septenarium numerum. Macrobium noto aliosque, contra quos hic leviter. Strabo Homerum explicat in simili locutione de numero indeterminato, et Serv. Virgil. sic Æn. I. 'o terque quaterque beati.' Quis Propertium trahat ad numerum determinatum, cum scribit 1. 1. Tu Petum ad Pharios tendentem lintea portus Obruis insano terque quater

que mari?' Quis Ovidium Fast. 1. ' adductaque clava trinodis Ter quater?' Quid, quod sæpe mutatur numerus ? ut Ovid. Metam. IV. 'bis terque per auras More rotat fundæ.' Theocrit.

εἰδ. 13. τρὶς δ ̓ ἄρ ̓ ὁ παῖς ὑπάκουσεν. Εἰ obsecro, si aspiravit Virg. #neid. Ι. in illis, ‘o terque quaterque beati, ad gradum illum felicitatis septe narii numeri, quem vult Macrobius, quid dicet ad Homerum, qui multo ante, τρὶς μάκαρες Δαναοὶ καὶ τετράκις, quem profecto Virgilius imitatus est? Atqui Homerum Eustathius ita explicat, àpeλŵs expnrai, simpliciter dicitur. Ita et in Irena Aristophan. & тpioμáкap. Itaque putandi sunt Poëtæ loqui tantum ad incrementum orationis; ut Horat. Felices ter et amplius;' et Ovid. Trist. III. 'O quater, et quoties non est numerare beatum et Aristophan, in Plutar. non contentus vulgari ista Poëtarum locutione, adjicit, κal тpls кakodalμwv καὶ τετράκις, καὶ πεντάκις, καὶ δωδεκάκις, kal μvpiákis. Divinet jam aliquis de tot numeris. Quin de ternario ipso, qui numerus putatur esse validus in omni religione, ita scribit Plut. de Isid. et Osir. Td dè woλλákis eiwbaμer καὶ τρὶς λέγειν, ὡς τὸ τρισμάκαρες : numerum multiplicem solemus notare sæpe ternario numero, ut cum dicimus, O ter felices. Idem l. 1. de Placit. Philosoph. ἡ δὲ τριὰς, πλῆθος ὡς, τρισμάτ Kapes, Cerda.

Honestum] Aut divinum, aut quod Jovi placere potuerit. Servius.

156 Non lachrymis hoc tempus, ait Saturnia] Non flendi, sed subveniendi tempus est. Statius in Matrum consolatione,' Accenso flebitis igne.' Non lachrymis autem, aut deest agendum, vel quid tale: figuratum est pro lachrymarum. Idem.

157 Fratrem, si quis modus, eripe morti] Non dicit: aut eripe, aut bella cie; sed, eripe fratrem, aut bello concitato, aut rupto fœdere. Idem.

158 Aut tu bella cie] In antiquis

aliquot legere est,at tu bella cie :' te enim decet hoc pro salute fratris facere, minusque obnoxium erit reprehensioni. Pierius.

Conceptumque excute fœdus] Placitum, animo prædestinatum. Servius.

Conceptumque excute fœdus] Talis ea Statii oratio Theb. III. 6 rape cunctantes, et fœdera turba, Quæ dedimus, tibi fas ipsos incendere bello Coelicolas.' Cerda.

159 Auctor ego audendi] Nomina in tor exeuntia, fœminina ex se faciunt quæ in trix terminantur: si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est lego, et lector et lectrix facit; doceo, doctor et doctrix. Si autem a verbo non venerint, communia sunt: nam similiter masculina et fœminina in tor exeunt, ut hic et hæc senator, hic et hæc balneator: licet Petronius usurpaverit, balneatricem dicens. Tale est et hic et hæc auctor: sed tunc quando ab auctoritate descendit, ut hoc loco. Cum autem venit ab eo quod est augeo, et auctor et auctrix facit; ut si auctor divitiarum dicas, vel auctrix patrimonii. S. Auctor ego audendi] Invaluit ætate nostra mos, ut author per th scribatur, quod nonnullis persuasum fuit nomen id παρὰ τὸ αὐθεντέω deduci : quorum opinioni, veterum Grammaticorum sententia refragari videtur. Nam apud Valerium Probum ita legas: Auctor a verbo augeò, fœminino significato auctrix facit. Si non venit a verbo eo, sed significat principem, etiam fœminino genere auctor facit, sicut Virgilius ex persona Junonis, Auctor ego audendi. Princeps, non quæ augeat.' Atque alibi in arte de hoc ipso ita disputat: 'Quæritur quare Virgilius de Junone,' auctor ego audendi,' et non auctrix pronuntiaverit: hac de caussa; quoniam quæcunque nomina a verbis anomalis venire intelliguntur, hæc aut deficiunt, aut certe anomale pronuntiantur, Hinc, quom et hoc no

men a verbo anomalo oriri reperiatur, id est, ab audeo: facit enim specie perfecta ausus sum; et ideo hoc nomen fœminini generis anomalum facere pronuntiatur.' Utrunque vero per ct scribit, non taciturus, siquam in scriptione differentiam agnovisset. Carisius quoque qui in eptissimum putat Latino nomini Græcum etymum dare, nulla de mediis consonantibus mentione facta: Victor, inquit, institor, et tutor, ac similia, pro communibus accipienda. Auctor siquidem propterea dicitur, quod augere generavit: auctricem dicimus, quod pariter augere possit: cum vero ad auctoritatem referatur, pro communi accipiendum.' Neque desunt qui, quum utriusque nominis etymon Latinum agnoscant, ita tamen distinguant, ut auctor ab augeo per ct notetur; ab audeo vero, autor absque c, quasi d litera in t sibi cognatam tantum transeat. Vetera vero omnia exemplaria, quæ vidimus, auctor utroque significato per ct notatum ostendunt. Nihil vero hic moror notas quasdam antiquarum inscriptionum Valerio Probo adscriptas, tam eorum qui transcripserunt quam impressorum negligentia corruptas, atque etiam eorum qui mauum in alienam messem injicere ausi sunt, multaque arbitratu suo interpretari, im- · pudentia vitiatas: quum anteacta sæcula auctor et auctoritas per ct scripsisse tot veterum, quæ passim extant, monumenta declarent: cujusmodi aliqua retulisse non videatur importunum. Ea vero in primis occurrunt quæ omnibus maxime sunt in promptu. Tabula ænea in Basilica Lateranen. in qua verba hæc ita notata leguntur,

VTIQ. CVM EX VOLVNTATE AVCTO

RITATEVE, IVSSV, MANDATVVE EIVS, et quæ sequuntur. Alibi vero in eo monumento, quod proximis diebus abvectum est ex Ponte Aurelio,

EX AVCTORITATE IMP. CAES. DIVI NERVAE

FILII NERVAE TRAIANI AVG.

GERMANICI.

Quum vero et hæc et hujusmodi pleraque pervestigarem, vir bene literatus Mariangelus Accursius Aquilanus opportune mihi in hortis Columnensium ad DD. apostolos hanc inscriptionem in vetusto lapide notatam ostendit:

EX AVCTORITATE TVRCI APRONIANI V. C. PRAEFECTI

VRBIS.

RATIO DOCVIT, VTILITATE

SVADENTE.

CONSVETVDINE MICANDI SVMMOTA.

Et quæ sequuntur, nunc minime ad commemorandum necessaria. Ubi vero Julius 11. Pont. Max. Prætorii, quod ad divi Blasii instituerat, fundamenta magnifico apparatu jecit, Ant. Lælius civis meus antiquam indicavit inscriptionem in ipsa Tyberis ripa pulchris characteribus ita notatam,

EX AVCTORITATE IMP. CAES.
VESPASIANI AVG. P. M. TRIB.
POT. IIII. IMP. X. P. P. COS.
IIII. V. CENSOR. CAIVS CAL-
PETANVS RANTIVS QVIRINALIS
VALERIVS CESTVS CVRATORR.
RIPAR. ALVEI TYBERIS

TERMINAVER.

Et, quæ inde notæ punctis interceptæ sunt. Quo vero majorem Lælio gratiam debeo, non gravatus est vir ingenii et eruditionis elegantissimæ, podagra etiam eum miserabiliter affligente, ad recenter erutum lapidem visendum me deducere. In quo quidem illud me maxime sollicitum habuit, quod verba quæ dictionem terminaver. sequebantur, ita detrita, manca, curtaque erant, ut quidnam sibi vellent, nihil quicquam certo elicere possem. Notarum tamen ductibus observatis, ita scriptum fuisse existimavi, licet alii aliter excerpserint :

R. R. PROX. CIPP. PED. XXIIII.

Cujusmodi inscriptionem alteram alibi egomet ab artificum injuria vindicavi. Monumentum quippe in fossa, quam Julius XI. circum molem Hadriani ducere inceptaverat, quum ego molem ipsam inhabitarem, effossum est in hæc verba modumque,

IMP. CAESAR DIVI F. AVGVSTVS
PONTIFEX MAXIMVS TRIBVNIC.
POTEST. XVII. EX S. C. TERMI-
NAVIT. R. R. PROX. CIPP.
PED. XIII. S.

Quia vero multos fore puto, qui vel anxie quæsituri sint, quid in hujusmodi monumentis sibi velint primæ notæ illæ punctis dissitæ, R. R. PROX. CIPP. PED. non ab re me facturum existimo, si hac quoque in parte studiosorum, qua fieri potest, curiositatem juvero. Sunt qui, Romanæ ripa proximum cippum pedes, interpretentur. Sed in iis quæ sub nomine Valerii Probi publicatæ sunt, notarum interpretationibus, expositum vidi, ruderibus recolligendis. T. Phædrus, quum Horatii Poëticen interpretaretur eo loco, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius.' Ubi ad id adlusit Horatius, quod Augustus Tyberim (ut apud Suetonium est) completum olim ruderibus, et ædificiorum prolapsionibus coarctatum laxaverit, ac repurgaverit. In Cipporum inscriptionibus, ultra quos cautum esset, ne quid inde aggeraretur, is, ruderibus rejectis, duo illa R. R. interpretabatur, et nunc demum ita Valerius emendari cœptus. Sed ut ad nomen quo de quæstio erat revertamur, ex iis quas recitavimus Grammaticorum veterum ac diligentissimorum sententiis, ac eruditi sæculi, et tot ætatum usu, auctor Latinam locutionem Valerio Probo, Flavio Sosipatro, Carisio, et aliis agnitam, per ct scribendam, docti uniuscujusque judicio adstipulante, censuerim. Pierius.

Reliquit incertam] Quia licet dede

rit ei consilium, dicendo tamen forsan, eam reliquit incertam. Servius.

161 Interea reges] Longum Hyperbaton : nam ordo est, Interea reges procedunt castris; cætera enim per est parenthesim dicta sunt: Eclipsis, id est, conceptio, cum sermo in omnibus congruat. Idem.

nec

Interea reges] Pendet sententia usque ad rò procedunt, ut dicat, reges procedunt. Media debent includi parenthesi. Itaque male Macrob. vI. 6. notavit, 'de duobus incipit dicere, et in unum desinit.' Nam hic, interea reges, et tamen statim Latinus vehitur. Sic et Hom. cum præmiserit, οἱ δὲ δύο σκόπελοι, subjicit, ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἵκανε. Sed ista ad Virgilium ἄτοπα. Cerda.

Interea] Charis. et Diomedes leg. Continuo. Comparat autem hos versus icti fœderis cum Homericis Scalig. v. 3. aitque Homericos in terra, Virgilianos inter Musas a Phœbo factos videri posse. Taubmann,

Ingenti mole] Pompa, ambitu: nam modo hoc significat. Servius.

162 Quadrijugo curru] Pro quadrigis. Vide supra Georg. III. 18. Emmeness.

Circum] Absolute ex omni parte; ut si dicas, tempora radiis cingitur.

Servius..

164 Solis avi specimen] Ut etiam in septimo dicimus, Latinus secundum Hesiodum in ἀσπιδοποιΐᾳ, Ulyssis et Circes filius fuit, quam multi etiam Maricam dicunt: secundum quem nunc dicit, Solis avi specimen.' Nam Circe, Solis est filia. Sane sciendum Virgilium in varietate historiæ sua etiam dicta variare. Sed de Ulyxe, ut etiam supra diximus, credere nos temporum non sinit ratio. Idem.

Bigis it Turnus] Quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri, et unum volumus significare, ita dicimus unas bigas, unas quadrigas, unas scalas. Sallustius, 'Hi postquam în

una mœnia convenere.' Idem.

Bigis it Turnus in albis] Vulgata quædam exemplaria bijugis legunt; sed bigis omnino legendum ex antiquis codicibus et Servii interpretatione. Eandem lectionem Donatus agnoscit: curque bigis veheretur Turnus, rationem adjicit. Qui ad certamen exibat, expeditior processit, duos habens equos et duo hastilia. Quod vero exemplaria quædam vetera in altis legunt, minime placet, quia longe plura sunt quæ albis legunt: id quod dictum est ad factionis colorem subindicandum. Pierius. 165 Bina] Pro duobus, Servius.

Crispans] Vibrans: coruscans. Infra 431. Græcis est áλλew. Turneb. XXIII. 14. Legitur hic versus et Æn. 1.317. Scaliger Iv. 1. Verbum, inquit, nitidius, et quasi coloratius est crispare quam quassare, si id apud Virgil. significat: Servius enim negligenter præteriit; cum tamen raro esset in usu, et nullum alium apud auctorem. Crispum enim est non rectum; quassatum, hasta curvatur ac crispatur. Crispari etiam dici potest id quod manu colligitur: sic enim crispatur vestis limbus, cum colligendo digitis corrugatur. Sic duo has. Taubmann. tilia, veluti duæ rugæ.

166 Pater Æneas] Æneam multis in locis patrem vocat Poëta: sed eo modo facit, quo dictum est cognomen Jovi: quippe Jovem patrem sunt venerati, propterea quod (ut ait Porphyrius) ad eum omnes familiæ referrentur: sic Æneam patrem vocat, qui Romanorum principium esset. Scalig.

Romana stirpis origo] Hoc ad laudem Augusti respicit. Servius.

167 Sidereo flagrans clipeo] Latino tantum imaginem Solis dedit. Æneam autem cum sidereo clypeo ipsi quodammodo comparat Soli. Idem.

Sidereo] An quia clypeus interpunctus, et veluti distinctus syderibus ad eum modum quo Æneæ ensis in 17.

'stellatus iaspide fulva?' An quia flammas instar radiorum mitteret, et coruscaret? ita ut sydereus sit radians, ad eum modum quo Martial. sydereus colossus, id est, radians; nam idem, Nec te detineat viri radiata colossi.' Tale illud, vastos umbo vomit aureus ignes:' et Prop. Eleg. IV. 6. ‘Armorum radiis.' An demum, quia divinus clypeus? ideo et consequenter cælestibus armis. Ita Columell. in Horto, 'syderei Maronis,' id est, divini. Cerda.

168 Magna spes altera Romæ] Ideo quia Æneas una. Male autem quidam magna legunt. Sane Ascanii habitum vel ornatum omisit, quia puer est. Servius.

169 Puraque in veste sacerdos] Impolluta et pura dicitur vestis, qua festis diebus uti consueverant sacra celebraturi: ut neque funesta sit, neque fulgurata, neque maculam habeat K ab homine mortuo. Est autem linea et purpurea. Purpura maris vicem ad piandum præbet, linum vero fluminis, quia cum vere primum in Oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum esse, Plinius Secundus dicit. Ideo Magistratus et sacrificaturi togam prætextam habent, et manus ablutas detergere lineis mantilibus curant. Quod ipse de Aristeo ait, IV. Georgicorum, 'Oceano libemus.' Et,' manibus liquidos dant ordine fontes Germanæ : tonsisque ferunt mantilia villis.' Ecce mentionem de lino, rursum purpura: 'Purpureo velare comas adopertus amictu.' Item, 'velati lino.' Ergo pura lintea vel purpurea bene potest intelligi. Idem.

Puraque in veste] Servius restitutus magnam lucem dat huic loco, cum scribit: Impolluta et pura dicitur vestis, qua festis diebus uti consueverant, ut neque funesta sit neque fulgurata, K.' Hæc ille. Ex quibus verbis morem elicio, ut vestes, quæ jam funeri peragendo serviissent, ha

berent ☺, ånd roû lavárov: quæ ictæ fulmine, aut fulguritæ, haberent K, ἀπὸ τοῦ κεραυνοῦ. Puræ ergo vestes,

quæ carent et et K, id est, quæ nec funestæ nec fulguritæ. Accinit Festus, qui ait: 'Pura vestimenta Sacerdotes ad sacrificium habebant, id est, non fulgurita, non funesta.' Uterque, tam Serv. quam Festus, addit, esse etiam puram vestem, quæ caret macula. Sunt porro (in his est Mercerius in Tertull.) qui dicant puram vestem debere esse albam. Probant: nam, quas Plutarch. oras kalapàs dixit in Catone, easdem λevkàs dixit in Pompeio. Sed si sequamur ductum Servii, falsus est Mercerius. Addit enim Serv. vestem hanc debere esse purpuream et lineam. Ejus ratio: nam, 'purpura maris vicem ad piandum præbet, linum vero fluminis.' Reliqua Servii deformata sunt. Plin. loquens de lino XIX. 1. vestes inde Sacerdotibus Egypti gratissimæ.' De hac re vide locum Apul. Apolog. 1. Utcumque certe magna est mentio purarum ves tium in rebus sacris. Plutarch. in vita Emilii, καθαραῖς ἐσθῆσι κεκοσμημένοι. Tibull. Eleg. 11. 1. Casta placent Superis; pura cum veste venite.' Varro in Eumenid. 'Nam qua venustas hic adest gallantibus? quæ casta vestis?' Cerda.

6

[ocr errors]

170 Satigeræ fœtum suis] More Romano: ut, cæsa jungebant fœdera porca;' nonnulli autem porcum, non porcam, in fœderibus adserunt solere mactari; sed poëtam periphrasi usum propter nominis humilitatem Intonsam vero bidentem dixisse, quam Pontifices altilaneam vocant: nam Homerus aliud genus sacrificii commemoravit. Sane non præter rationem est quod ait, 'Fœtum suis.' Item, 'Intonsamque bidentem:' id est, brevem adhuc: nam in rebus quas volebant finiri celerius, senibus et jam decrescentibus animalibus sacrificabant; in rebus vero quas augeri et

« PreviousContinue »