Page images
PDF
EPUB

cum omnibus est ejus communis potestas. Alii communes Deos volunt, Solem, Lunam, Plutonem, Martem: hi enim apud omnes homines inveniuntur, et sunt in omnibus terris. Prior tamen sensus et simplex est, et magis aptus negotio. Servius.

Et Diis communibus aras] Græci ὁμοβωμίους vocant ab eadem ara homines ejusdem religionis, Deos item communes. Quod autem Servius communes Martem, Bellonam, Victoriam dicit, Homerus non dissimili sententia prorsus čipny àλλompóσɑλλov, ξυνὸν, ἐνυάλιον, ἑτεραλκέα νίκην voci tat: et dŋunrépa, cujus hic Servius sub titulo Matris Deum meminit sape Eurip. πάντων θεὰν nominat. Kovoßwulas item mentionem facit Eschyl. in Suppl. távτwv d' áváктwv τῶνδε κοινοβωμίαν Σέβεσθ ̓ ἐν ἁγνῷ, δεσμὸς ὡς πελειάδων. Cæterum hic Turnebus existimat communes Deos dici, quorum simulacra in gramineis aris erant posituri, ut eorum interventu et religione sanciretur fœdus, atque adeo communes vocari, quod eorum sacramento et religione communiter utraque pars fœdus esset percussura, et eorum numinibus statura, ut Dii sint communes Trojanis et Latinis in fœdere sanciendo. Ger

manus.

Communibus] Quia adhuc incertum erat, quo esset perventura victoria. Donatus.

et

Aras gramineas] Romani enim moris fuerat cespitem aræ superponere, et ita sacrificare. Gramineas autem ideo, quia et de bello res agitur, Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum: quod secundum Plinium in Naturali Historia ex humano cruore procreatur. Gramen autem, herbæ species est, licet omnis herba gramen vocetur: sicut robur, omne lignum, cum sit et species. Servius.

Aras] Propter consecrationem fœderis. Donatus.

cat, cespititias, quales in castris excitabantur. Fortasse quia cespes pro ara fuit antiquis. Neque enim alio sensu Hor. Od. 1. 8. dixit, positum carbonem in cespite, id est, in ara: et Calpur. in Bucol. 'cespite vivo Pone focum,' id est, pone focum in ara. Cerda.

119 Fontemque ignemque ferebant] Fontem pro aqua posuit, a toto partem. Sane ad facienda fœdera semper aqua et ignis adhibentur: unde et quos arcere volumus a nostro consortio, eis aqua et igni interdicimus, id est, rebus quibus consortia copnlantur; ad hæc autem aqua de certis fontibus peti solet. Servius.

120 Velati lino] Atqui Feciales et Paterpatratus, per quos bella vel fœdera confirmabantur, nunquam utebantur vestibus lineis. Adeo autem a Romano ritu alienum est, ut cum Flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset, ob eam caussam piaculum esse commissum: unde dicimus errore factum, ut linea vestis contra morem adhiberetur ad fœdera, quæ futura non erant firma. Scimus enim hoc ubique servare Virgilium, ut rebus quibus negaturus est exitum, det etiam infirma principia. Sic in Thracia civitatem condens Æneas, quam mox fuerat relicturus, contra morem Jovi de tauro sacrificavit. Sic senatum ad privata Latinus convocat tecta, quando ejus non erant firma › consilia. Sic paulo post in augurio liberatus cygnus in fluvium concidit, et quia Turnum Rutuli, licet rupto fædere, liberare non potuerunt. Caper tamen et Hyginus hoc loco dicunt lectionem esse corruptam; nam Virgilium ita reliquisse confirmant: Velati limo. Limus autem est vestis qua ab umbilico usque ad pedes prope tege

bantur. Hæc autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est, flexuosam, unde et nomen accepit:

Aras gramineas] Turn. x1. 1. expli- nam limum, obliquum dicimus; unde

et Terentius limis oculis' dicit, id ercitum duxi,' id est, strictim et est, obliquis. Idem. dense; nam ubi proprie de genere hasta loquitur, ait, 'Pila manu, sævosque gerunt in bella dolones.' Varro Rerum humanarum, duo genera agminum dicit, Quadratum, quod immixtis etiam jumentis incedit, ut ubivis possit considere: pilatum alterum, quod sine jumentis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca tramittatur.' Idem.

Et verbena tempora vincti] Verbena proprie est herba sacra, ros marinus, ut multi volunt, id est Außavaris, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur Feciales et Paterpatra tus, fœdera facturi vel bella indicturi. Abusive tamen verbenas jam vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva, et myrtus. Terentius, 'Ex ara hinc sume verbenas :' nam myrtum fuisse Menander testatur, de quo Terent. transtulit. Quidam sane veris proximi herbas, verbenas dicunt. Alii certa ligamenta, verbenas volunt vocari. Idem.

121 Legio Ausonidum] Pro AusoRidarum, quod venit ab eo quod est hic Ausonida, sicut hic auriga: nam Ausonis generis fœminini est: unde Ausonidum facit, quod ut diceret, metri est necessitate compulsus. Idem. Pilata agmina] Hoe est pilis armata. Quidam hoc loco pilata agmina non a genere hastarum positum adserunt: nam paulo post dictum inferunt, Defigunt tellure hastas:' sed pilata, densa, spissa, ut implere portas potuerint, et postea se in loca apertiora diffundere. Alii pilatum agmen dicunt, quod in longitudine directum est, quale solet esse cum portis procedit: vel certe pilata, fixa et stabilia; vel a pilo, quod figit, vel a pila strictili, quæ fixa est et manet; nam et Græci res densas et artas

Adia dicunt. Ennius Satyrarum XI. ⚫ Contemplor inde loci liquidas pilatasque ætheris oras,' cum firmas et stabiles significaret, et quasi pilis fultas. Hostius belli Histrici primo, • Percutit atque hastam pilans præ pondere frangit.' Pilans, id est, figens. Idem: 'Sententia præsto pectore pilata,' id est, fixa. Asellio historiarum VIII. Quartum signum accedebat, sive pilatim, sive passim iter facere volebat.' Scaurus de vita sua,

[ocr errors]
[ocr errors]

In agrum hostium veni, pilatim ex

Pilata] Explico conferta, addensata: nam nequit esse pilis armata, quippe postea, 'defigunt tellure hastas.' Hic ergo nulla pila, tantum hastæ. Vide Servium Petr. Danielis. Fuit pilatum apud veteres quidquid spissum est, et densum. Cerda.

Plenis portis] Qai securi erant facti de alieno certamine. Donatus.

122 Fundunt] Victorius XXVIII. 18. multa testimonia conjungit, quibus firmat pari usu Græcos dicere éßßeev, éoéxvvro, quæ verba ad fluxum pertinent. Cerda.

Ruit] Cum impetu venit: quod apud Græcos est épúpunσev. Servius. Variis] Quia alius Troicus, alius Tyrrhenus aut ipse Tyrrhenus varius, quia de variis gentibus Tuscorum. Idem.

Variis] Quia diversarum terrarum erant viri. Donatus.

124 Instructi ferro] Bona proœconomia, et rei futuræ præparatio; ruptis enim fœderibus ad bella discedent: quia necesse non erat armari omnes, solis ducibus pugnantibus. Ser.

126 Auro volitant ostroque decori] Intelligit vestem purpuream, cui intextum aurum. Cedrenus vocat ὑφάσματα χρυσοϋφῇ, et χρυσοϋφεῖς ἐσθῆ

τας.

Hæc vestis dicitur etiam picta, quasi picta auro, et opponitur vesti quæ dicta ολοπόρφυρος, in qua nihil auri. In ostro agnosce conchyliatam et muricatam purpuram, qualem Sen. Rhetor. Controv. 15. Ex omni rupe conchylium trahitur, quo vestis cru

entetur:' et tu vide Brodæum Mis- vias, et tecta latere Matribus?' Sic cell. 1. 8. Cerda.

127 Asylas] Etruscum nomen. Ser. 130 Defigunt tellure hastas] Oblongus codex Vaticana Bibliothecæ atque Mediceæ vetustus alter, tellure quidem casu septimo legunt; sed Romanus, et antiqui plerique alii, telluri, acquirendi casu. Arusianus tamen in exemplum, quod defigo illa re, ablativo casu dicatur eleganter, lo cum hunc citat: quippe dictum a Virgilio,defigunt tellure bastas.' P. Defigunt tellure hastas] Hom. II. г. τεύχεα δ' ἐξεδύοντο, τὰ μὲν κατέθεντ ̓ ἐπὶ γαίῃ Πλησίον ἀλλήλων ἀσπίσι κε κλιμένοι, παρὰ δ ̓ ἔγχεα μακρὰ πέπηγεν. Vide autem Bud Comm. quid sibi velint ea castrensia verba ènì dópv κλίσις, ἐφ' ἡνίαν, et ἐπ ̓ ἀσπίδα. Hanc defigendarum hastarum consuetudinem et in Poëtic. docuit Aristot. suo quoque tempore ab Illyriis, quibus et Diomedes imperavit, observatam fuisse. Germanus.

131 Tum studio effusæ matres, &c.] Sic Il. iv. occupant Τεῖχος μέν β' ἄλοχοί τε φίλαι, καὶ νήπια τέκνα. Præclare Stat. 1. IV. 'Nondum hostis contra, trepido tamen agmine matres Conscendunt muros, inde arma nitentia natis, Et formidandos monstrant sub casside patres.' Cerda.

Vulgus inermum] Senum scilicet ac matrum, sicut ipse memoravit: et quidam volunt, ideo hic matrum factam mentionem, ut etiam Amata ter ceteras, spectatum venisse videatur, quo se possit, ducta errore, perimere. Servius.

132 Turris et tecta domorum] In antiquis aliquot exemplaribus ac tecta habetur, in aliquot et : parum quidem hoc, sed eruditis ingeniis non ingratum. Pierius.

Turres et tecta domorum Obsedere] Tale spectaculum tibi offert Claud. Hon. vi. et quantum licnit consurgere tectis, Una replet turbæ facies.' Et Stil. .Nonne vides et plebe

et Stat. Theb. XI. ' Prominet excelsis vulgus miserabile tectis.' Tacit. Annal. 111. Complentur non modo portus, et proxima maris, sed mœnia, ac tecta, quaque longissime prospectari poterat.' Cerda.

133 Alii portis sublimibus astant] In Romano codice et aliquot aliis instant habetur: sed longe plures adstant vel astant habent. Pier.

134 Nunc Albanus habetur] Catonem sequitur, qui Albanum montem, ab Alba longa putat dictum. Serv.

Nunc Albanus] Alba enim, a qua mons Albanus nomen accepit, ab Ascanio demum conditur. Taubmann.

135 Tum neque nomen erat] Hoc ideo ait, quia in Albano res divina a jure triumphantibus fieri solebat ; scilicet quod Alba patria populi Romani habetur: unde omnis origo Romana; propter quod Albanique patres; et Iuppiter Latiaris antiquissimus est. Ergo montis hujusce gloria, quod patria populi Romani esse dicatur; honos vero rei divinæ, quæ ibi a Romanis fieri consueverat : nomen quis ignorat a Longa Alba tractum ? Serv.

Tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti] In Oblongo Vaticanææ Bibliothecæ, nec honos nec gloria. In Romano, neque gloria. In vulgatis, neque honos neque gloria. In antiquo Mediceo et quibusdam aliis, nec honos aut gloria: quæ lectio modo recipi cœpta est. Plurimum vero tunc per c finalem scriptum invenias. Pierius.

136 Aspectabat] Amat usurpare antiquitatem; nam potuit spectabat dicere. Servius.

Campum spectabat] In codicibus aliquot antiquis legere est, adspectabat: in aliquot aliis ejusdem figuræ, aspectabat: quod præcipue notatum est in Donati commentariis hoc pacto: 'Aspectabant ad omnia pertinet, ut sit, aspectabat campum, aspectabat acies utriusque partis, aspictabat et Latini urbem.' Pierius.

139 Diva deam] Aut Hypallage est, pro dea divam: nam deos, æternos dicimus; divos vero, qui ex hominibus fiunt. Aut bene dixit de Junone dicam, respiciens etymologiam : nam in Horatio legimus, 'Sub divo moreris victima nihil Miserantis Orci :' id est, sub aëre, quem constat esse Junonem. Deus autem, vel Dea, generale nomen est omnibus: nam déos Græce dicitur póßos, id est, timor: unde factum est Deus, quia omnis religio sit timori. Varro ad Ciceronem tertio, Ita respondeant, cur dicant Deos, cum omnes antiqui dixerint Divos.' Servius.

Stagnis quæ fluminibusque sonoris Præsidet] Juturna fons est in Italia saluberrimus, juxta Numicum fluvium, cui nomen a juvando est inditum. Cum enim naturaliter omnis aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus fons est. De hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua adferri consueverat. Bene ergo Virgilius Turno fingit sororem quæ laborantes juvare consuevit. Huic fonti propter aquarum inopiam sacrificari solet: cui Lutatius Catulus primus templum in Campo Martis fecit: nam et Juturnæ ferias celebrant, qui artificium aqua exercent, quem diem festum Juturnalia dicunt. Varro Rerum Divinarum quartodecimo ait, 'Juturna inter proprios Deos Nymphasque ponitur.' Et quia stagna dixerat, ideo sonora flumina addidit, est enim stagnorum ἐπίθετον. Idem.

Stagnis] Italia scilicet; nam Varro, citante Servio, ‘Juturna inter proprios Deos Nymphasque ponitur,' indicat Deam hanc esse indigetem: et ut idem Servius, huic deæ Lutatius Catolus templum fecit in Campo Martio. Inde Ovid. in Fast. cultam in eo scribit, 'Te quoque lux eadem, Turni soror, æde recepit, Hic, ubi virginea campus obitur aqua.' Cerda. 140 Præsidet] Hoc verbum Diis Delph. el Var. Clas.

locorum solens attribuit Maro. Sic in 111. Gradivumque patrem, Geticis qui præsidet arvis.' Et in vi. ' arces, quibus altus Apollo Præsidet.' Idem.

Honorem] Sic etiam Hylas versus in fontem de se apud Val. Arg. l. iv. "et jam mihi limina cœli (Juppiter) Conciliat, jungitque suos, et fontis honores.' Idem.

142 Nympha decus fluviorum] Sic supra: Nymphæ, Laurentes Nymphæ, genus amnibus unde est.' Serv.

Decus fluviorum] Fortasse ab salubritate, quæ prædicata de hoc fonte. Varro Ling. Lat. 1. iv. Nympha Juturna, quæ juvaret. Itaque multi ægroti propter id nomen hinc aquam petere solent.' Fortasse etiam ab usu; nam de hoc fonte Romam ad omnia sacrificia aqua adferri consueverat.' Ergo, decus fluviorum, vel quia aqua saluberrima, vel quia in usu sacrorum. Cerda.

[ocr errors]

Animo gratissima nostro] Homerus, ἐμῷ κεχαρισμένε θυμῷ. Servius.

Animo gratissima nostro] Simulata verba pro tempore: nam pellex nunquam placet uxori. Donatus.

Gratissima] In Romano codice et aliquot aliis manuscriptis carissima habetur. Pleraque tamen vetera exemplaria gratissima legunt, idque mavult Servius; et ita ex Homero legendum autumat, et in Donati commentariis gratissima legitur. Pier.

143 Cunctis prætulerim] Liptotes figura per contrarium: plus enim dicit, et minus significat: namque alias omnes est persecuta; huic vero libenter indulsit. Et dicit se hanc omnibus prætulisse: quasi etiam alias in hónore habuerit. Ergo ideo hoc dicit, ut tollat causam, quam potuit Juturna habere suspectam. Sane talis hæc figura est, ut illud Sallustianum, 'Mare Ponticum dulcius quam cætera ;' cum nullum dulce sit. Sciendum autem non immerito finxisse Virgilium, Nymphæ, id est, parti suæ, indulsisse Junonem. Servius. 11 M

Virg.

Quæcumque Latina] Quæ sint Latinæ, cum quibus Juppiter concubuerit, incertum est. Idem.

[ocr errors]

144 Ingratum cubile] Aut ingratum, de quo pellici nulla gratia, hoc enim convenit personæ dicentis: aut quod gratiam castæ non repræsentat uxori Juppiter. Ergo sibi dicit ingratum; non illis quæ ascenderunt, nam Juturna dea facta est ; neque propter Jovem dictum est, qui immortalitatis præmium persolvit.' Ergo bene sibi ingratum; nam cum Juppiter multas vitiasse diceretur, nihil tamen a Junone de Juturna detractum est, sed potius auctum est. Animadvertendum autem versum hunc sine cæsura esse: nam Heptemimeris, quam habere creditur, in Synalapham cadit, ut: 'Magnanimi Jovis ingratum ascendere cubile,' Terentianus de hoc: Rarum concedam; fieri non posse negabo.' Idem, Ascendere] Nihil ab Græcis frequentius in re hac. Hesiod, in Scut. λεχέων ἐπιβῆναι: iterum, ἀλόχου ἐπιBhuevaι evvĥs. In Theog. Aéxos eloavaßalvwv. Eurip. in Helen. Aids & AeXéwv éréẞas. Homer. Il. IX. Tŷs evvs èπißhμeval. Insistit vero Virgil. mori: nam ideo ascendere, quia sæpe gradus ad lectum. Vetus Lexicon, embasicata, uBaσikoiтn: quasi dicas, inscentrix lecti. Lucan. clare 1. 11. gradibusque acclivis eburnis Stat torus.' Hos gradus satis indicat Propert. Eleg. iv. 4. Nube, ait, et Regni scande cubile mei.' Et Ovid. Fast. II. loquens de Fauno, et in ourovolą, Ascendit, spondaque sibi propiore recumbit.' Plaut. Asinar. in lec

[ocr errors]
[ocr errors]

tum inscendat.' Et Varro Ling. Latin. 1. iv. Simplici scansione ascendebant in lectum non altum, scabello in altiorem.' Græci in his Phocyllid. Barhρlov λéxos dicunt, quasi scansorium lectum. Cerda,

145 Cali in parte] In parte divinitatis: nam pro honore locum numinum posuit. Servius.

aliquot antiquis exemplaribus nec me incuses legitur, ut occurrat objectioni quæ esse poterat : Cur non præcavisti, quæ Jovis es et soror et conjux? No. li, ait, me incusare, quæ nihil præter misi, quod pro Turni et Latinorum tutela fieri potuerit, enumerando quæ fecerit. Donatus tamen ne me agno-, scit: quod in bona veterum codicum parte etiam legas. Pierius.

[ocr errors]

147 Qua visa est fortuna pati] Quatenus, in quantum permisit: et sic ait, 'Qua visa est;' ut supra, coëant in fœdera dextræ, Qua datur.' Sane ostendit latenter favorem numinum sine concessione fatorum non posse procedere: et quidam putant Virgilium quoad visa est fortuna reliquisse ; ut sit quoad visa est, usquequo. Servius.

Qua visa est fortuna pati] Arusianus Messus in libro de Virgilianis elocutionibus hoc loco agnoscit quoad, exponitque quoad pro donec. Sane Servio, qua placere videtur, si modo codex incorruptus est. Arusiani vero lectio per synæresim erit, figuram in Virgiliano carmine requentissimam. Probus Valerius tamen quod hic monosyllabum mavult, nempe kaтà kρáo ex quoad. Cadit vero sub idem examen Terentianus locus, 'Munus nostrum ornato verbis quoad poteris :' nam eo quoque loco, quod poteris, a Terentio scriptum volunt, ut alibi in Adelphis, Istam, quod potes, consolere,' Sed in antiquis cod. loco hoc, quam potes scriptum inveni ; tamen Hellenius Acron quod agnoscit, auctore Carisio, pro, in quantum poteris. Pierius.

148 Cedere res Latio] Feliciter cuncta procedere. Servius.

149 Video concurrere] Pro concur. sum esse; licet, quasi dea, bene præsenti usa sit tempore, quæ etiam futura cernebat. Idem.

151 Non pugnam aspicere hanc oculis] Quia numina, quotiens morituros viderint eos quibus favent, ab his se

146 Disce tuum, ne me incuses] In cedunt. Sic Statius Apollinem in

« PreviousContinue »