Page images
PDF
EPUB

Nova sorte] Id est, magna: nam novum non est quod fuerat ante promissum magnam autem sortem vocavit singulare certamen. Servius.

56 Turne, per has, &c.] Confer hanc orationem inclusam octo versibus, cum illa, qua Hecuba voluit retinere Hectorem ruentem ad bellum contra Achillem Iliad. XXII. quæ item constat octo versibus, et videbis in pari versuum numero non paria rationum pondera. Cerda.

Per si quis Amata Tangit honos animum] Si, quod te regina rogat, tuam commovet mentem ; et si quem honorem habes Amatæ. Sic in septimo, 'Si qua piis animis manet infœlicis Amatæ Gratia.' Servius.

6

[ocr errors]

57 Tangit honos animum] Sic Hor, ad Pison. cor spectantis tetigisse querela et Lucret. III. tangere pectus dulcedine.' Itaque idem tangere animum, cor, pectus, id est, permovere. Nam Plutarch. in Lysandro, illum, qui gloria non tangitur, vocat àπaðî, Kal ȧkívητov. Ovid. Trist. 1. 8. 'vota duros non tetigere Deos.' Cerda.

Si quis Amatæ, &c.] More Latino loquitur: et dicit, Si quid Amatæ caussa facere vis, Vide Turneb. XXIII. 14. Taubmann.

[ocr errors]

57 Spes tu nunc una, senecta] Stat. Sylv. II. requies portusque senectæ :' et spes ait, ad eum modum, quo Polyb. 1. 111. πατρὶς πάσας τὰς ἐλπίδας ἔχει τῆς σωτηρίας ἐν ὑμῖν. Cerda.

59 Te penes] Est hoc quod Eurip. in Taur. dicit καὶ τἀμ ̓ ἐν ὑμῖν ἐστιν. Advocat Erythr. illud Ulpiani de verb. signif. Penes te amplius est, quam apud te: nam apud te, est, quod qualitercunque a te tenetur, penes te est, quod quodammodo a te possidetur: vide Pontanum. Ad sententiam pertinet illud Eurip. in Taur, ubi ad Orestem dicitur, "Apyos πρός σε νῦν ἀποβλέπει.

Idem.

In te omnis domus inclinata recumbit] Totum digessit ante per species: et sic se contulit ad generalitatem. S.

In te omnis domus inclinata recumbit] Aristoph. in Lysistr. Zuvexúpnoáv ooi καὶ κοινῇ τὰ γλήματα πάντ ̓ ἐπέτρεψαν. Seneca in Furen. unicum lapsæ domus firmamen.' Propert. Eleg. ult. 1. IV. Tota domus cœpit nunc onus esse tuum.' Horat. Od. 11. 17. 'mearum Grande decus columenque rerum.' In Herodoti Musa septima est, ἐπὶ ἀνδρί γε ἑνὶ πάντα βασιλέως πρήγματα γενέσθαι. Εurip. in Hipp. Θήβας Teixos, ut in quo sitæ spes omnes Thebarum. Sed quidpiam peculiare est in Virg. qui domum, id est, genus et familiam, ait incumbere in Turnum, ut in generum, videlicet, propter filios et posteros. Quo sensu Tacit. Hist. I. v. Non legiones, non classes, proinde firma Imperii munimenta: quam numerum liberorum:' et Annal. I. 'Quo pluribus munimentis insisteret, nitetur subsidio plurium liberorum.' Ut vero hic recumbit, ita ex nota Budæi Polyb. III. ἀπήρεισται : vide illam pag. 980. Sed certe cum Virgilius dixerit, recumbit, quo verbo ducimur ad columnam, et domus, qua voce ducimur ad liberos, mihi non dubium quin hæserit omnino Euripidi, qui in Iphig. in Tauris ait, Σrúλοι γὰρ οἴκων εἰσὶ παῖδες ἄρσενες. Et in Medea ait liberos esse ἔρυμα δώμασιν, Cerda.

60 Unum oro, desiste] Huic versui respondebunt illi, qui sunt Iliad. III. ἀλλά σ' ἐγώγε Παύσασθαι κέλομαι, μηδὲ ξανθῷ Μενελάφ ̓Αντίβιον πόλεμον που λεμίζειν, μηδὲ μάχεσθαι. Idem.

Manum committere Teucris] Ab omni cum bello, non tantum a singulari certamine dehortatur. Servius.

[ocr errors][merged small]

nomina quartæ declinationis, quibus in casibus us ultimam syllabam producunt, au geminato scribi solent: ut hoc loco casuus, et alibi curruus: ex Attii quidem, ut alias diximus, instituto, id quod adhuc in aliquot antiquis inscriptionibus observavimus, ut, exortuus vorsum. Sed enim hoc, ut sciretur, non ut ad imitandum proponeretur, a me dictum est. Pier.

62 Et me, Turne, manent] Mire agit: nam quia scit suam mortem virum fortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram, ut qui periculum non timet, formidet invidiam. Servius.

Invisa] Quia lumina, ideo incisa. Hnic 4 lumen relinquere, opponit Virg. Georg. 11. tolli in oras luminis:' et En. vII. Cerda.

edi sub oras luminis.'

63 Nec generum Æneam captiva videbo] Mire et fidem suam et studium circa Turnum expressit. Servius.

64 Accepit vocem] Ordo est, Accepit vocem matris Lavinia. Idem.

Accepit vocem, &c.] Tria loca invenio in Statio, quæ fluxere ab hoc Virg. Theb. m. At gemitus Argia viri non amplius æquo Corde ferens, sociumque animo miserata dolorem.' Et l. XI. ubi Antigone excitatur ad fletus matris Jocasta continentis filium, ne iret ad bellum: At parte ex alia,' &c. lege reliqua. Demum alibi: 'et gemitu mostos imitata parentes.' Illud de Jocasta et Antigone sumpsit Statius proculdubio ab Phænissis Eurip. Cerda.

Accepit vocem, &c.] Ordo: Accepit vocem matris Lav. perfusa g. lacr. Cui ardor animi subjecit ruborem: per hypallagen. De hoc pudore Laviniæ, Scalig. 111. 13. et v. 16. Taub.

65 Flagrantes perfusa genas] Lachrymis perfusas. Statius, ' Et gemitu maestos imitata parentes.' Serv.

Ignem Subjecit rubor] Hypallage est, pro, cuí ignis animi subjecit ruborem ; movebatur autem, intelligens se esse

tantorum caussam malorum. Sicut supra ipse, 'Caussa mali tanti atque oculos dejecta decoros.' Idem.

66 Rubor] Pudor maxima est virtus virginitatis. Apul. 1. Virginali verecundia.' Simonid. apud Athen. I. XII. Πορφυρέω ἀπὸ στόματος ἱεῖσα φωνὴν παρOévos. Itaque Virgilius cum viderit nullam pulchritudinem esse dignam lande, nisi quæ pudibunda, ruborem Laviniæ dedit. Inde Cornel. Gal. Eleg. 1. 'Candida contempsi, nisi quæ suffusa rubore Vernarent propriis ora serena rosis.' Apuleius etiam l. 1. roseo rubore flammida.' Plato in Charmide, ἀνερυθριάσας οὖν ὁ Χαρμίδης, πρῶτον μὲν ἔτι καλλίων ἐφάνη. καὶ γὰρ τὸ αἰσχυντηλὸν αὐτοῦ τῇ ἡλικίᾳ enрenev. Cerda.

67 Violaverit ostro Si quis ebur] Homeri comparatio: unde et violaverit, transtulit: ille enim ait, &s d'ÖTE Tís τ' ἐλέφαντα γυνὴ φοίνικι μιήνῃ. Serv.

Indum sanguineo] Suavissima sunt. Statius Achill. 1. 'Lactea Massagetæ veluti cum pocula fuscant Sanguine Puniceo; vel ebur corrumpitur ostro.' Claudianus in 1. De Raptu: non sic decus ardet eburnum, Lydia Sidonio quod fæmina tinxerit ostro.' Scalig. v. 16. Taubmann.

68 Si quis ebur, vel mista] In antiquis fere omnibus exemplaribus legere est, si quis ebur, aut mixta. Qui vel reposuere, præjectæ syllabæ timuerunt, quum ignorarent eum quoque locum esse communem. Pierius.

Mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa] Aut ubi multa alba lilia permixta rubent rosa conjunctione. Naturaliter enim omnis candor vicinum in se trahit ruborem. Servius.

70 Illum turbat amor] Invenit occasionem, qua Turnus magis moveretur in bellum. Idem.

72 Ne me lachrymis, neve omine tanto, &c.] Sunt quippe lachrymæ infelix omen profecturis. Ovid. Metam. vIII. 'Inter opus monitusque genæ maduere seniles, Et patriæ tremuere

[ocr errors]

Sic

manus, dedit oscula nato Non iterum repetenda suo.' Sic in vIII. Euander, abeunte Pallante filio, hæret inexpletum lachrymans,' quem nunquam deinde, nisi mortuum, vidit. Amatæ lacrymæ omen fuere Turno, quippe cecidit in acie. Quis nescit Jacrymas, quas accepit Hector ab Priamo, Hecuba, Andromacha, cum iret ad bellum, neque rediit? Ex hac veterum observatione præclare Passeratius corrigit Tibullum Eleg. 1. 3. 'Cuncta dabant reditum, tamen haud deterrita frustra est, Cum fleret, nostras respiceretque vias.' Cerda.

73 Prosequere] Proprie est deducentium aliquem cum discedit. Plant. Cas.novam nuptam volo rus prosequi.' Liv. I. II. 'Decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti.' Sidon. epist. IV. 8. caterva prosecutorum:' quem in locum plura Colvius. Idem.

74 Neque enim Turno mora libera mortis] Duplex hoc loco est expositio: aut enim ordo est, Ne quæso mater, ne me lachrymis, id est, tanto mortis omine prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi, post jam promissum singulare certamen. Aut certe hoc dicit, Noli me mater ad bellum euntem ominosis lachrymis prosequi: neque enim Turno mora libera mortis, id est, neque enim est potestatis meæ moram inferre venientibus fatis. Ac si diceret, Si imminent fata, periturus sum, etiamsi minime ad bella proficiscar. Sciendum tamen locum hunc unum esse de insolubilibus XII. quæ habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii. Servius.

Neque enim Turno mora libera mortis] Hunc locum Servius ait unum esse de duodecim insolubilibus, quæ obscuritatem habeant: quem tamen Turnebus XXIII. 14. ita enodat in hanc sententiam: Mihi non, utrum

velim, liberum est; sed pugnam detrectare non possum: ut, si cadendum est et oppetendum, differre non possim. Ac sic loqui solent qui obstinato animo in pericula rapiuntur: negant enim sibi licere periculum fugere. Taubmann.

76 Cum primum crastina cœlo Puniceis invecta rotis] Hoc loco aviditas Sane nunc pugnaturi exprimitur. non dicit oriri diem, sed designat tempus quo vult ut ad singulare certamen uterque procedat. Serv.

77 Puniceis] Poëta ádŋλos (ait Urs.) de Aurora, poivikodáktuλus. Claud. Rapt. 1. dat novæ luci'puniceos ortus.' Sic consequenter in hoc eodem versu rubebit. et Æn. III. Jamque rubescebat stellis aurora fugatis.' Cerda.

[ocr errors]

Rotis] Ovid. Metamorph. III. 'Cum croceis invecta rotis Aurora reducet:' et Æn. VII. 'Aurora in roseis fulgebat lutea bigis.' Idem.

78 Non Teucros agat in Rutulos] Pertinent ad hunc locum multa II. II. Lege ab eo loco, αὐτὰρ ἐμὲ ἐν μέσῳ, &c. Idem.

Teucrum arma quiescant, Et Rutulum] In Rom. cod. in Oblongo, Vaticano, in Portio, in plerisque aliis antiquis legere est, Teucrum arma quiescant Et Rutuli, oratione non invenaste variata. In Mediceo ultima syllaba est aliena manu corrupta, quum omnino Rutuli prius fuisse appareat. Quod vero in exemplaribus vulgatis dirimatur, tertia persona passivi legitur, in omnibus his antiquis dirimamus prima plurali, activa voce, scriptum observavi. Pierius.

79 Nostro dirimamus sanguine bellum] Bene se omnibus commendat hoc dicto: siquidem suum sanguinem pro omni bello dicit posse sufficere. Servius.

Nostro dirimamus sanguine bellum] Est hoc Euripideum illud Phœniss. Μόνος συνάφω συγγόνῳ τῷ 'μῷ μάχην. Et in Heracl. ἐμοὶ μόνος μόνῳ μάχη συνε

das. Tydeus apud Stat. Theb. l. 11. 'Quis timor audendi? quæ tanta ignavia? solus, Solus in arma voco."' Sic sup. et solus ferro, &c. Tale et illud apud Cedren. p. 560. προκαλούμενος αὐτὸν εἰς μονομαχίαν, δέον εἶναι λέγων, ἑνὸς ἀνδρὸς θανάτῳ κριθῆναι τὸ ἔργον, ἢ κατασφάττεσθαι, καὶ κατὰ μικρὸν διαπανᾶσθαι τὰ ἔθνη. Lege eundem pagina ducentesima octogesima prima, ubi μονομαχία componit bellum inter Romanos et Persas, nullo alio interfecto. Cerda.

80 Illo quæratur con. Lav. campo] Lucanus 1. VII. 6 Qui subolem ac tha lamos desertaque pignora quærit, Ense petat: medio posuit Deus omnia campo.' Taubmann.

82 Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes] Solent enim ex equorum vel mostitia, vel alacritate, eventum futurum dimicaturi colligere. Servius.

83 Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia] Ait Horatius in arte poëtica, Nec quodcunque velit, poscat sibi fabula credi.' Unde Critici culpant hoc loco Virgilium, dicentes incongruum esse figmentum. Namque Orithyia cum Atheniensis fuerit, filia Terrigenæ, et a Borea in Thraciam rapta sit, quomodo potuit Pilumno, qui erat in Italia, equos dare?' Decus dedit.' Ad ornamentum: ut, 'Quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit.' Sane hic versus σovdiάwv est; nam thyi diphthongus Græca est. Idem.

Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia] Defendit a Criticorum reprehensione hunc locum Turnebus XXIII. 14. qui negat incongruum esse, deam deo equos Thracios donavisse, cum εἰ θρήκην πωλοτρόφον vocet Hesiod. et Thraces equos passim Homerus, et ipse Maro, carminibus commendent. Ego certe, ut cum Turnebo sentiam, tam alienum quam Critici, hoc fig. mentum accipere non possum: nam et hospitii dona multas, inter absen

tes locisque disjunctos, amicitias tradita vel missitata junxisse certum est, ex Homero, cæterisque auctoribus et Poëtis. Germanus.

84 Qui candore nives anteirent, cursibus auras] Homeri versus verbum ad verbum, λευκότεροι χίονος, θείειν δ' ἀνέ μοισιν ὁμοῖοι. Servius.

Qui candore nives, &c.] Scal. 11. 3. et v. 3. Turnebus XXIV. 31. Taub.

85 Properi auriga] Festini, veloces et erit nominativus hic properus: aurigas autem pro agasonibus posuit : nam aurige proprie sunt currus regentes. Servius.

Circumstant properi aurigæ] Veteres aliquot codices propere legunt, sed inemendate. Aliquot alii, pueri auriga, ut in Oblongo, Vaticano. Servius cum plerisque veteribus exemplaribus properi mavult. Interpretatur enim festini, velocesque. Pierius.

Manibusque lacessunt Pectora pulsa cavis] Non negarim pulsa in veteribus aliquot exemplaribus inveniri. Sed enim longe magis placet, quod in iis probatioribus, quæ sequimur, plausa legitur: a doctis omnibus lectio plausibiliter recepta, ut in Georg. Et plausæ sonitum cervicis amare.' Id.

[ocr errors]
[ocr errors]

Manibusque lacessunt, &c.] Ex ingenio equorum, qui lacessendi quidem, sed cum blandimento: præcepit nam Xenophon, non, iracunde tractandum equum. De qua re ille late. Sen, de Clem. 1. 16. Equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister: fiet enim formidolosus et contumax, nisi cum tractu blandiente permulseris.' Philost. de equis dixit, καταψῆσαι ὦτα καὶ χαίτην : aures et jubas demulcere. Inde et Virg. Georg. III. et plausæ sonitum cervicis amare' et Ovid. Art. 1. 'Quadrupedes inter rapidi certamina cursus Depexæque jubæ, plausaque colia juvant.' Sic hic pectora plausa.' Et Ambros. 1. 11. de Virg. Equorum vis plausæ sonitum discit amare cervicis.' Cerd.

[ocr errors]

·

S7 Auro squalentem] Sic 1. x. ' tug

nicam squallentem auro: quem locum vide. Nihil vero aliud vult, quam loricam asperatam auro. Idem. Alboque orichalco] Apud majores orichalcum pretiosius omnibus fuit metallis. Namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla: inter quæ orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et æris duritiem possideret. Namque de auro primum securis facta displicuit caussa mollitiei: simili ratione et argenti contemptus est usus, mox æris: orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum. Unde etiam secula ita dicuntur fuisse divisa. Orichalcum etiam fuisse pretiosum Plautus docet, qui ait in Milite glorioso,' Ego istos mores orichalco contra comparem.' Alboque orichalco: auri scilicet comparatione; nam album non est. Servius.

Alboque orichalco] Auri sc. comparatione, nam album non est. De orichalco vide Commentar. Plautin. Curcul. act. 1. sc. 3. Etiam Hom. 11. Hym no in Vener. orichalcum auro conjunxit: quod auri splendorem, æris duritiem habet. Taubmann.

88 Circumdat loricam humeris] Non armatur hoc loco, sed explorat utrum arma apte et congrue ejus membris inhæreant. Servius.

Aptat habendo] Ad habendum, ut congrue possint inhærere. Idem.

89 Cornua crista] Id est, comas, quas Græci képaтa nominant: unde et xeiрew dicunt tondere.

Cornua au

tem proprie sunt cincinni. Idem.

Rubræ cornua cristæ] Uni galeæ interdum duæ inerant aut tres cristæ, quæ cum divisæ essent, formam reddebant cornu. Quæ itaque hic cornua, in VI. vocat vertices, cum ait: ' Viden' ut gemino stent vertice cristæ? Notes obiter σvuvî képata, naturalia Cornua, interdum galeis addita ad ma

jorem spectantium horrorem, quod de Gallis scribit Diod. Sic et galea Pyrrhi apnd Plaut. ornabatur payıкoîs Képaoi, hircinis cornibus. Cerda.

90 Deus ipse parenti fecerat] Ac si diceret, non per ministros. Statius, 'Sed plurimus ipsi Sudor ibat.' Et notandum quam affectate variaverit, ut Æneæ uno loco arma describeret: Turni vero hic hastam, gladium, et loricam. In octavo autem scutum et galeam. Servius.

91 Stygia unda] Quasi immortalem fecerat. Idem.

[ocr errors]

Stygia unda] Consecrationem quandam ensis ostendit. Donatus.

Stygia candentem tinxerat unda] Est hoc, quod in vIII. de officina Vulcani, stridentia tingunt æra lacu.' Vide quæ in eo tractu, ut locum hunc exornes. Ut hic,candentem ensem,' ita Lucret. I. II. 'ferrum candescit in igne.' Vide Æn. 111. ad illud, 'candente favilla.' Pind. etiam Pyth. III. TоλI Xаλк ait Germ. Cerda.

92 Exin] Deinde: nam ordinis est adverbium. Servius.

Ingenti adnixa columnæ] Hastæ per columnam exprimitur magnitudo: sicut in septimo equorum; ut, 'Stabant tercentum nitidi in præsepibus altis.' Idem.

Ingenti adnixa columna] Ex more veterum, qui hastas inclusas thecis, et columnis innixas asservabant. De thecis tacuit Virg. dedit, quæ pertinent ad columnas. Is mos liquidus ex Hom. I. XVII. et Odyss. 1. ubi hasta ponitur πρὸς κίονα μακρὰν, ad columnam longam. Breviter hæc duo dedi loca, quia fuse alii. Idem Hom. II. XIII. doúpara, id est, hastas, exhibet éσraóra πpòs évámia, quod idem ferme, innixas parietibus. Eurip. in Taur. cum dicat asservari, Πέλοπος παλαιὰν ἐν δόμοις λόγχην πατρός, credibile est eodem situ positam cum Homericis. Itaque non jacebant hastæ, non erant pendulæ: sed innixæ, et stantes, ideo ἑσταότα. Inde etiam signate libro

« PreviousContinue »