Page images
PDF
EPUB

1299853(7), £9.150

HARVARD COLLEGE LIBRARY

GIFT OF

DR. JOHN RATHBONE OLIVER
AUGUST 4, 1941

Transferred to the

Classics Li

Library

jam alibi. Cerda.

914 Tingat equos] Quidam tingat humiliter dictum accipiunt. Servius.

Tingat equos] In antiquis ex instituto Attii tinguat, u post g notata, scriptum est. Pierius.

915 Considunt castris] Hoc est in

sua quisque castra digressi. Ergo aut castra posuerunt, aut ad morem castrorum fecerunt. Servius.

Mania vallant] Hinc probatur, quia et qui tuentur et qui obsident, vallare dicuntur. Idem.

ENEIDOS

LIBER XII.

1 Turnus ut infractos] Postquam Turnus in bello defecisse videt Latinos, antea semper infractos: namque ita major est sensus, quam si infractos, valde fractos acceperis. Servius.

Infractos] Valde fractos. Donat. Infractos] Exponit Serv. et alii, Antea semper infractos invictosque, εἰ ἀῤῥήκτους. Idem tamen sui quasi oblitus, Æn. v. infractos Latinos, exposuit, valde fractos. Vide ibid. Notas. Ita certe et Donatus infractos hic exponit planissimo (ut ait) sententiæ robore; animo et viribus valde fractos: quomodo et Æl. Donatus ad Terent. Enn. II. 3. item J. C. Scaliger, et Nic. Faber JC. Etiam, J. Lipsins, et J. Gruterus ad Senec. Quæst. Nat. 1. III. notat, infractum a Seneca quoque, pro valde fractum sæpius poni. Epistol. 90.mollesque cantus et infractos,' &c. Epist. 102.Jam reliquias ætatis infractæ contemnebam:' et alibi: ita Prudent. ad Laurent. Et claudus infracto genu, Vel crure trunco semipes, Gressum trahebat imparem.' V. N. Æn. v. 784. Taubmann.

Latinos] Non solum ejus gentis milites: sed omnes qui essent in exercitu Turni. Turnum comparat leoni,

qui in bestias imperium habet, ut Turnus in suos, sed vulnerato, et qui ulcisci non potest. Donatus.

[ocr errors]

2 Sua nunc promissa reposci] Quia dixerat, Ibo animis contra; vel magnum præstet Achillem.' Nunc autem pro tunc. Servius.

3 Se signari oculis] Propter illud quod post dicturus est, 'in te ora Latini, In te oculos referunt.' Modo autem significat: id est, ut quod esset silentio ambiguum, oculis confirmaretur sine dubio eorum a quibus coactus promiserat. Idem.

Se signari oculis] Id in contumeliam, quasi notaretur. Ad quem modum Seneca controv. 8. 'Quotiescunque tumultus aliquis exortus est, in me civium diriguntur oculi:' et Sen. Philosophus Benef. II. 17. 'Pœna est, quod omnium designatur oculis, aut designari se judicat:' inf. in hoc libr.in te ora Latini, in te oculos referunt.' Et Tertullian. de Pall. c. 4. in re omnino contumeliosa dixit,

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

6

[ocr errors]

CompaScalig.

5 Saucius ille] Kar' oxhv. Ille leo. Id est, princeps ferarum. Vel certe veteri more ad magnitudinem pertinet, ut, ac velut ille canum morsu:' interdum nobilitatem significat, ut, • Multum ille et terris jactatus:' aut similem rem designat. Lucilius, 'velut olim Auceps ille facit cum improviso insidiisque.' Quamvis quidam ille per se superfluum hoc loco pronomen tradunt. Saucius autem pectus, id est, saucium pectus habens : ut, 'nudatosque humeros oleo perfusa nitescit.' Et bene alia verba interposuit, quia saucius pectus et sonabat asperrime, et imperitis poterat solæcismus videri. Et saucius pectus congrue, in quo Turni dolor est. Servius.

Ille] Vacare eleganter Turnebus monuit, XVIII. 32. et paria advocat testimonia. Sed hoc non e meo gustu. Vere non vacat, sed major emphasis. Cerda.

Gravi vulnere] Gravi, id est, Forti, ut, ferit ense gravem Tymbræus Osirim.' Venantum autem vulnere, quod venantes fecerunt. Servius.

Venantum] Pro venatorum. Lucret. 1. iv. Venantumque canes in molli sæpe quiete.' Cerda.

6 Tum demum, &c.] Novissime: id est, postquam fuerit vulneratus. Hæc enim leonum natura est, ut, nisi læsi, nequeant irasci. Movet autem arma. Vires suas experitur: nam arma sunt uniuscujusque rei possibilitas : unde est, et quærere conscius arma:' id est, dolos. Est autem movet arma, etiam translatio ab hominibus, qui

cum hostem petunt, arma movere dicuntur. Sic alibi de tauro, signa movet præcepsque oblitum fertur in hostem.' Servius.

Moret arma] Vires suas experitur : nam arma sunt uniuscujusque rei possibilitas. Manilius 1. v. dixit, arma ferarum, id est, dentes et ungues : unde exarmati leones, quibus dentes et ungues vulsi. Ita Statius 1. IX. 'Armaque curva suum:' unde et venatores dentes aprinos eleganter defensacula vocant, ut notat Scalig. ad Manil. Taubmann.

Gaudetque] Spe ultionis, et dicendo gaudet, alacritatem voluit leonis exprimere, gaudii verbo. Cæterum nulli ferarum vel pecudum iste sensus adponitur. Servius.

7 Excutiens cervice toros] Cervice excutiens: an, quos in cervice habet? Idem.

Excutiens cervice toros] Est hæc in fera significatio iræ. Ita de illa Lucanus 1. 1. Erexitque jubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit.' Vide reliqua Lucani. Catullus de leone etiam, Rutilam ferox torosa quate jubam.' Inde ab setis ferarum Græci αναχαιτίζειν dicunt, pro ἀγριοῦoba. Est enim in jubis ferarum quædam exultantia, adeo ut dicat Plin. VIII. 42. equarum libidinem extingui tonsa juba. Inde et Seneca in Edipo, Qualis per arva Libycus insanit leo, Fulvam minaci fronte concutiens jubam.' Cerda.

[ocr errors]

Latronis] Insidiatoris, a latendo, sed modo venatoris: et est Græcum, nam Aarpeve dicunt obsequi, et servire mercede. Unde latrones vocantur conducti milites. Moris autem erat, ut hos imperator et circa se haberet, et eos primos mitteret ad omne discrimen unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam venatores operas suas locare consueverant. Sic etiam dicti qui circa caveas sunt, quod ut milites stent cum ferro; aut quod lateant ad insidias faciendas :

ergo ex eadem similitudine latronem, hic venatorem accipiendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est. Sane latronem venatorem, quis ante hunc? Varro tamen dicit hoc nomen et Latinam posse habere etymologiam; ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant. Una tamen significatio, licet in diversa etymologia. Plautus in Pyrgopolinice aperte ostendit qui sint latrones, dicens, • Nam Rex Seleucus me opere oravit maximo, ut sibi latrones cogerem et conscriberem.' Idem in Bacchidibus exsecutus est, militem latronem dicens, Suam qui auro vitam venditat.' Servius.

8 Imparidus frangit telum] Lucanus, Per ferrum tanti securus vulneris exit.' Idem.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

¿πiðvμoûvra. Cerda.

10 Turbidus] Plenus terroris et perturbationis. Sane notandum affatur, atque infit: nam iteratio est, qua frequenter est usus; licet nonnulli dicant temperare hoc interpositam conjunctionem: et hic habitum futuræ orationis ostendit. Servius.

11 Nulla mora in Turno] Plus est Turno, quam si in me dixisset: ut, 'quisquam numen Junonis adoret Præterea? Et bonum principium ejus qui in suspicionem timiditatis inciderat. Idem.

Nulla mora in Turno] Calab. 1. 1. TÊ μή τις ἔτ ̓ ἀμβολίη πολέμοιο Εἴη τειρομέ νησιν· ἔοικε γὰρ ἐν δαὶ μᾶλλον Τεθνάμεν. Cerda.

Retractent] Repetant et revolvant. Servius.

Nihil est quod dicta retractent] Respectum ad versus illos lib. XI. ore Æneæ, Æquius buic Turno fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros Apparat, his decuit mecum concurrere telis. Vixet, cui vitam Deus, aut sua fata dedissent.' Hinc et Drances ad Turnum, 'illum aspice contra, Qui vocat.'

Cerda.

12 Ignavi Æneada] Aut Eneada pro Æneas, aliud per aliud significavit; aut Æneada, non Æneas; quasi contra omnes pugnaturus. Servius.

13 Congredior] Hypocrisis est, ut exprimatur id quod flagitatis. Sic Statius ubi Polynicen oblique inducit loquentem, non me ullius domus anxia culpet, Exspectentve truces obliquo lumine nati.' Unde etiam supra ait Poëta, 'Se signari oculis.' Quidam sane a Nulla mora in Turno, usque ad pepigere recusent jungunt; ne si distinctio intercesserit, languescat sententiæ color. Idem.

Concipe fœdus] Id est, conceptis verbis. Concepta autem verba dicuntur jurandi formula, quam nobis transgredi non licet. Nam et sarcinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e

diverso conjungunt et adsuunt. Id.

15 Desertorem Asia] Exulem: ut, 'Exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?' unde est præmissa illa excusatio, et in tota secundi œconomia, et in quarto; ubi dicit,' Me si fata meis paterentur ducere vitam Auspiciis, et sponte meas componere curas, Urbem Trojanam primum, dulcesque meorum Relliquias colerem.' Sane, 'Aut hac Dardanium dextra sub Tar tara mittam,' ponenda est mora, ut postea inferatur, Desertorem Asia; potest enim videri non ita instituisse Turnus orationem, prædicto Dardanium, ut inferret desertorem, sed regem: verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nominis ejus, non dandum; itaque commutasse, et contumeliose desertorem dixisse. Id.

Desertorem Asia] Tria convitia: a loco, quod Asianus; quasi dicat, ex corrupta provincia: a genere, quod esset Dardanus, quasi rebellis: a fac-' to, quod esset proditor. Donatus.

Sedeant spectentque Latini] Invidiose dictum est, ut diximus supra. Pollicetur enim se singulari certamine dimicare velle cum nolit: nam, 'sedeant, spectentque Latini,' latenter eos ignaviæ arguit, quod solus omnibus quiescentibus dimicet: quam rem plenius sequens indicat versus, 6 Et solus ferro crimen commune refellam,' id est, commune fugæ ac timoris dedecus, solus meis virtutibus comprimam. Alii crimen commune, id est, omnium Latinorum: et crimen ait, quod Trojani in Italia consederunt. Servius.

16 Commune] Nam commune dedecus est, quod Trojani Italiam teneant. Donatus.

17 Aut habeat victos] Vitavit propter omen pessimum verbum de se, quod de Enea dixerat: ille me in Tartara mittat.' Sed ait victos.' Servius.

[ocr errors]

mium victoriæ concedat. Idem.

Cedat Lavinia conjux] Quam diversitatem codicum in septimo habuimus eo versu, Exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris? quum nonnulli veriti primam in Lavinia syllabam esse longam, versum hoc dictionum ordine scripsissent, Exulibus ducenda datur Lavinia Teucris? eadem nunc itidem offertur. Nam qui superius legerant, ducenda Lavinia, eodem hic modo legendum arbitrati, cedatque Lavinia scribere instituerunt. Bona tamen eruditorum pars absque particula copulativa libentius legit: syllabam vero eam communem a Poëtis poni, exemplis alibi ostendimus. Pierius.

18 Olli] Exiles literas, i, et u, mutabant veteres in o, sic olli pro illi, servos pro servus, inde et servolus. Donatus in And. Ellum, et ollum, dicebant veteres, pro illum.' Cerda. Sedato corde] Quia de Turno ait, atque ita turbidus infit:' et qualitatem orationis prædixit. Servius.

Sedato corde] Habitus, ut dixi, futuræ orationis. Sic apud Sallust. Jugurth. 'Rex satis placide verba facit:' et Ammian, 1. xx. 'Suade bat placido sermone.' Cæterum Virgilii versus spondeis scatet ad Latini regis gravitatem indicandam. Unde non male conjectant aliqui, factum versum ad imitationem tardissimi Enniani 1. Annal. Olli respondit rex Albai Longai.' Vide vero ut sequens tota oratio habeat patris consilia, et minas interdum; nam pro minis est timor mortis Turni. Cerda.

[ocr errors]

19 O præstans animi] Et præstans viribus, et præstans virium dicimus. Sane magnæ moderationis est hæc oratio. Nam et laudat Turnum, quasi virum fortem : et tamen eum a singulari certamine dehortatur. Dicens enim præstans unimi, latenter ostendit eum inferiorem esse virtute. Servius.

Cedat Lavinia conjux] Ut, Cedat O præstans animi, &c.] Nectarea amicitiæ Teucrorum,' id est, in præ- hæc sunt in gravi Orationis charac

« PreviousContinue »