Page images
PDF
EPUB

80

85

sustuleris fragilis (1) calamos silvamque sonantem.
urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt (2) Lethaeo perfusa papavera somno:
sed (3) tamen alternis facilis labor, arida tantum
ne saturare fimo pingui pudeat sola neve
effetos cinerem immundum iactare per agros.
sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
saepe etiam sterilis (4) incendere profuit agros,
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
sive inde occultas vires et pabula terrae

pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exudat inutilis umor,
seu pluris (5) calor ille vias et caeca relaxat
90 spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas;
seu durat magis et venas adstringit (6) hiantis,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis

acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis (7)
95 vimineasque trahit crates, iuvat arva, neque illum
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui proscisso, quae suscitat aequore terga,
rursus in oblicum (3) verso perrumpit aratro,
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.

100

Umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager; nullo tantum se Moesia (9) cultu
iactat, et ipsa suas mirantur (10) Gargara messes.
quid dicam, iacto qui semine comminus arva

105 insequitur, cumulosque (11) ruit male pinguis harenae,
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis,

(1) so 4. M. R. fragiles P. rk.

Berlin. fol. 1.

Berlin. fol. 1'.

(2) erunt A. von späterer Hand verbessert.

A. M. P. R. set rk. (*) steriles rk. (5) so A. M. R. plures P. rk.

(7) inerti(s ist abgerissen) A. (8) so

[blocks in formation]

A. P. und unten Vers 239 moesia P. Mysia M. R. rk.

(3) so (*) abstringit A. auch in rk. hier obli(10) so A. M. P. R.

110

et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam
elicit; illa cadens raucum per levia murmur
saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva?
quid qui, ne gravidis procumbat culmus (1) aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,

cum primum sulcos aequant sata, quique paludis collectum (2) umorem bibula diducit (3) harena? (4) 115 praesertim in certis (5) si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo,

unde cavae tepido sudant umore lacunae.

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil improbus anser

120 Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi

haud (6) facilem esse viam voluit, primusque per artem
curis acuens mortalia corda,

movit agros,

nec torpere gravi passus sua regna veterno. 125 ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. ille malum virus serpentibus addidit atris, 130 praedarique lupos iussit pontumque moveri, mellaque decussit foliis ignemque removit, et passim rivis currentia vina repressit, ut varias usus meditando extunderet artes paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam, et (7) silicis venis abstrusum excuderet ignem. tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; navita tunc (3) stellis numeros et nomina fecit

135

(') procumbatulmus A. (2) so A. M. R. conlectum P. rk, dieser und den letzten sechs Zeilen ist die (*) incertis rk. (6) haut rk. (7) ut rk.

Vatic. fol. 2.

(3) deducit rk. (*) in Schrift mehrfach von Wurinfrafs beschädigt, (8) tum rk.

140

145

150

Pleiadas (1), Hyadas, claramque Lycaonis Arcton (2);
tum laqueis captare feras et fallere visco

inventum et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lammina serrae
— nam primi cuneis scindebant fissile lignum
tum variae venere artes. labor omnia vicit
improbus et duris surgens (3) in rebus aegestas (4).
prima Ceres ferro mortalis vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
esset robigo segnisque horreret in arvis
carduus (5); intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.

155 quod nisi et adsiduis terram (6) insectabere rastris,
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

160

falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervom,
concussaque famem in silvis solavere (7) quercu.

Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,
quis sine nec (3) potuere seri nec surgere messis (9):
vomis et inflexi primum grave robur aratri
tardaque Eleusinae (10) matris volventia plaustra
tribulaeque trahaeque (11) et iniquo pondere rastri,
165 virgea praeterea Caelei (12) vilisque supellex (13),
arbuteae crates et mystica (14) vannus Iacchi;
omnia quae multo ante memor provisa (15) repones,

(3) duris surgens A. P. M. urgens rk.

Vatic. fol. 2'.

(') pifiadas A. (2) arcio- 4? tas rk. () so A. M. P. R. carduos rk. (6) so A. R in rasur. herbam rk.

A. R. solabere rk.

Vatic. fol. 3.

(*) eges

(7) so

(1) tri

(1) A. M. P. mustica

(8) sinec A. (9) A. P. messes rk. (10) eleusine A.
(12) A. M. celei rk. (13) supplex A.
(15) A. M. R. provissa P. rk.

bulaque traheaeque rk.

R. rk.

si te digna manet (1) divini gloria ruris.

continuo in silvis magna vi flexa domatur

170 in burim et curvi formam accepit (2) ulmus aratri.
huic a stirpe (3) pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus (4)
stivaque (5) quae currus a tergo torqueat imos,
et suspensa focis exploret (6) robora fumus.

175

180

185

Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
area cum primis ingenti aequanda colindro (7)
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat;
tum variae ludunt (3) pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti effodere (9) cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
curculio atque inopi (10) metuens (11) formica senectae.
contemplator item, cum nux se (12) plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis:

si superant fetus, pariter frumenta sequentur (13),
190 magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
semina vidi equidem multos medicare serentis (14),
et nitro prius et nigra perfundere amurga (15),
195 grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et quamvis igni exiguo properata maderent.

Vatic. fol. 3'.

(') manent A. (2) accipit rk. (3) pe von derselben Hand übergeschrieben A. Vers setzt rk dem folgenden nach. (5) stiva quae que A. (6) explorat rk. alter Hand getilgt A. cylindro rk. (8) inludant rk. (9) efodere 4. fodere rk. inope A. P., dann müsste es inopem metuens formica senectam heifsen. (12) se nux rk. (13) das zweite e von derselben Hand übergeschrieben. (15) murga A. amurga M. amurca rk.

(*) diesen

(7) o von (10) in

('') metuenus A. (14) serentes rk.

vidi lecta diu et multo spectata labore

degenerare tamen, ni veis (1) humana quotannis (2) maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis 200 in peius ruere ac retro sublabsa (3) referri.

non aliter quam qui adverso vix flumine lembum (4) remigiis subigit (5), si bracchia forte remisit, atque illum in (6) praeceps prono rapit alveus amni. Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis 205 Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi. Libra die somnique pares nbi fecerit horas,

et medium luci atque umbris iam dividit orbem, 210 exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem (7); nec non et lini segetem et Cereale papaver

215

tempus humo tegere et iamdudum incumbere rastris (3),
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.

vere fabis satio: tum te quoque, medica, putris (9)
accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.
at si triticeam in messem robustaque farra
220 exercebis humum, solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Cnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina, quamque
invitae properes anni spem credere terrae.

225 multi ante occasum Maiae coepere; sed illos expectata seges vanis elusit aristis (10),

Berlin. fol. 2.

Berlin. fol. 2'.

(') so die Handschrift statt vis, und zuerst auch die Mediceische, in welcher später das

e ausradirt ist. () so A. M. P. quodannis rk. (3) so A. M. P. sublapsa rk. (*) lembunt A. Schreibfehler.

fehlt P. rk. (7) imbres 4.

(5) so A. M. R. subegit P. rk. () so A. M. R. (10) so A.

(8) so A. R. aratris M. rk. (') putres rk.

« PreviousContinue »