Page images
PDF
EPUB

ACADEMICE

OXONII HABITÆ

AB

EDVARDO COPLESTON, S. T. B.

COLLEGII ORIELENSIS SOCIO

ET

POETICE PUBLICO PRÆLECTORE

NUNC

EPISCOPO LANDAVENSI.

EDITIO ALTERA.

OXONII,

TYPIS ACADEMICIS,

IMPENSIS J. MURRAY, LONDINI; ET J. PARKER, OXONII.

MDCCCXXVIII.

1. NEW YORK PUBLIC LIBRARY

ASTOR, LENOX
་ ་

NOBILISSIMO VIRO

BARONI GRENVILLE

ACADEMIE OXONIENSIS CANCELLARIO

S. P.D.

EDVARDUS COPLESTON.

NON eo solum nomine, quod apud nos principatum tenes, VIR NOBILISSIME, libellum hunc tutelæ ac præsidio tuo commissum volui. Quin feliciter id potius mihi contigisse arbitror, ut quem maxime omnium ei patronum optarem, si nostri omnino res esset arbitrii, ad illum jam, non impudenter, sed jure quodam Academico accessisse videar. Namque, ut taceam nunc virtutes tuas plurimas, quæ in summa rerum moderanda enituerunt, prudentiam, fidem, constantiam singularem; at memoria tenebam, quum haud ita pridem, nova indies grassante temporum insania, et Rex et Senatus et Ecclesia pari in discrimine versarentur, quum, acerbissimo per Europam

iv

sæviente bello, nihil aut satis certum videretur domi aut lætum foris, bene equidem memoria tenebam, ubi tum Tu esses, et quibus a partibus stetisses. Civium nempe illorum tantum non princeps exstitisti, quorum opera, si quid aliud de civitate administranda affirmare ausim, dixerim plane REMPUBLICAM

TUNC ESSE SALVAM.

Verum hæc alii narrabunt. Mihi certe satis erat vel in privatis tuis moribus ac studiis, quod me ad hoc consilium capiendum impelleret. Noveram enim te maxima humanitatis ac literarum laude floruisse, quamdiu hic adolescentiam agebas: noveram te jam animo atque ætate firmiorem, postquam ad gravissima reipublicæ munera evectus esses, literis tamen fuisse, quantum pateretur istius vitæ ratio, impense deditum. Nihil ex juventute tua communis illa seculi labes et corruptela ad se traxerat. Nihil unquam ineptiis, nihil voluptatibus, nihil desidiæ datum. Quippe ita in negotiis versandum decreveras, ut otio dignitatem comparares; ita otio fruendum, ut aliquid semper inde ad publicam utilitatem ederes.

Atque hæc quidem famæ et honori tuo

inserviebant, ingenium, eloquentia, eruditæ antiquitatis cognitio, bonæ artes et literarum lumen. Majus autem illud fuit quod domi elucebat, summa vitæ innocentia et morum sanctitas. Vale, VIR ORNATISSIME, diu Oxoniensibus tuis et decori sis et exemplo.

Dabam Oxonii e Collegio Orielensi, quinto non. Maii. MDCCCXIII.

« PreviousContinue »