Ipsa subit, manibusque undantes flectit habenas, Cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. Nigra velut magnas domini quum divitis ædes Pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, Pabula parva legens, nidisque loquacibus escas; Et nunc porticibus vacuis, nunc humida circum Stagna sonat: similis medios Juturna per hostes Fertur equis, rapidoque volans obit omnia curru ; Jamque hic germanum, jamque hic ostentat ovantem; Nec conferre manum patitur; volat avia longe. Haud minus Æneas tortos legit obvius orbes, Vestigatque virum, et disjecta per agmina magna Voce vocat. Quoties oculos conjecit in hostem, Alipedumque fugam cursu tentavit equorum ; Aversos toties currus Juturna retorsit.
Heu, quid agat? Vario nequidquam fluctuat æstu, Diversæque vocant animum in contraria curæ. Huic Messapus, uti læva duo forte gerebat Lenta, levis cursu, præfixa hastilia ferro, Horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Æneas, et se collegit in arma, Poplite subsidens: apicem tamen incita summum Hasta tulit, summasque excussit vertice cristas. Tum vero assurgunt iræ; insidiisque subactus, Diversos ubi sensit equos currumque referri, Multa Jovem et læsi testatur foederis aras; Jam tandem invadit medios, et Marte secundo Terribilis sævam nullo discrimine cædem Suscitat, irarumque omnes effundit habenas.
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine cædes Diversas, obitumque ducum, quos æquore toto Inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troïus heros, Expediat? tanton' placuit concurrere motu, Jupiter, æterna gentes in pace futuras! Eneas Rutulum Sucronem- ea prima ruentes Pugna loco statuit Teucros-haud multa moratus Excipit in latus, et, qua fata celerrima, crudum Transadigit costas et crates pectoris ensem. Turnus equo dejectum Amycum, fratremque Diorem, Congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, Hunc mucrone ferit; curruque abscisa duorum Suspendit capita, et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, Tres uno congressu, et mæstum mittit Onyten, Nomen Echionium, matrisque genus Peridiæ; Hic fratres Lycia missos et Apollinis agris,
Et juvenem exosum nequidquam bella Menoten Arcada: piscosæ cui circum flumina Lernæ Ars fuerat, pauperque domus ; nec nota potentum Limina; conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes Arentem in silvam et virgulta sonantia lauro; Aut ubi decursu rapido de montibus altis
Dant sonitum spumosi amnes, et in æquora currunt, Quisque suum populatus iter: non segnius ambo Eneas Turnusque ruunt per prælia; nunc, nunc Fluctuat ira intus; rumpuntur nescia vinci Pectora; nunc totis in vulnera viribus itur. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem Nomina, per regesque actum genus omne Latinos, Præcipitem scopulo atque ingentis turbine saxi Excutit, effunditque solo: hunc lora et juga subter Provolvere rotæ : crebro super ungula pulsu Incita, nec domini memorum proculcat equorum; Ille ruenti Hyllo, animisque immane frementi Occurrit, telumque aurata ad tempora torquet: Olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime, Cretheu, Eripuit Turno; nec di texere Cupencum Enea veniente sui; dedit obvia ferro Pectora, nec misero clipei mora profuit ærei. Te quoque Laurentes viderunt, Æole, campi Oppetere, et late terram consternere tergo; Occidis, Argivæ quem non potuere phalanges Sternere, nec Priami regnorum eversor Achilles : Hic tibi mortis erant metæ, domus alta sub Ida; Lyrnessi domus alta, solo Laurente sepulcrum. Totæ adeo conversæ acies, omnesque Latini, Omnes Dardanidæ : Mnestheus, acerque Serestus, Et Messapus equum domitor, et fortis Asylas, Tuscorumque phalanx, Evandrique Arcades alæ : Pro se quisque viri summa nituntur opum vi. Nec mora, nec requies; vasto certamine tendunt. Hic mentem Æneæ genetrix pulcherrima misit, Iret ut ad muros, urbique adverteret agmen Ocius, et subita turbaret clade Latinos. Ille, ut vestigans diversa per agmina Turnum Huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem Immunem tanti belli, atque impune quietam. Continuo pugnæ accendit majoris imago:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, Ductores, tumulumque capit, quo cetera Teucrum
Concurrit legio; nec scuta aut spicula densi Deponunt. Celso medius stans aggere fatur: "Ne qua meis esto dictis mora. Jupiter hac stat. Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, Ni frenum accipere et victi parere fatentur, Eruam, et æqua solo fumantia culmina ponam. Scilicet exspectem, libeat dum prælia Turno Nostra pati, rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, o cives, hæc belli summa nefandi. Ferte faces propere, fœdusque reposcite flammis." Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes Dant cuneum, densaque ad muros mole feruntur. Scale improviso, subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas, primosque trucidant; Ferrum alii torquent, et obumbrant æthera telis. Ipse inter primos dextram sub monia tendit Eneas, magnaque incusat voce Latinum ; Testaturque deos, iterum se ad prælia cogi; Bis jam Italos hostes; hæc altera fœdera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia cives: Urbem alii reserare jubent, et pandere portas Dardanidis, ipsumque trahunt in moenia regem; Arma ferunt alii, et pergunt defendere muros : Inclusas ut quum latebroso in pumice pastor Vestigavit apes, fumoque implevit amaro ; Illæ intus trepida rerum per cerea castra Discurrunt, magnisque acuunt stridoribus iras : Volvitur ater odor tectis; tum murmure cæco Intus saxa sonant; vacuas it fumus ad auras. Accidit hæc fessis etiam fortuna Latinis, Quæ totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem, Incessi muros, ignes ad tecta volare,
Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni ; Infelix pugnæ juvenem in certamine credit Exstinctum; et, subito mentem turbata dolore, Se causam clamat, crimenque, caputque malorum Multaque per mæstum demens effata furorem, Purpureos moritura manu discindit amictus, Et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Quam cladem miseræ postquam accepere Latinæ, Filia prima manu flavos Lavinia crines Et roseas laniata genas, tum cetera circum Turba, furit: resonant late plangoribus ædes. Hinc totam infelix vulgatur fama per urbem.
Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, Conjugis attonitus fatis, urbisque ruina, Canitiem immundo perfusam pulvere turpans, [Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Ænean, generumque adsciverit ultro.]
Interea extremo bellator in æquore Turnus Palantes sequitur paucos, jam segnior, atque Jam minus atque minus successu lætus equorum. Attulit hunc illi cæcis terroribus aura
Commixtum clamorem, arrectasque impulit aures Confusæ sonus urbis et illætabile murmur. "Hei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu? Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe ?" Sic ait, adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci Aurigæ currumque et equos et lora regebat, Talibus occurrit dictis: " Hac, Turne, sequamur Trojugenas, qua prima viam victoria pandit; Sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Æneas Italis, et prælia miscet; Et nos sæva manu mittamus funera Teucris. Nec numero inferior, pugnæ nec honore recedes." Turnus ad hæc :
"O soror, et dudum agnovi, quum prima per artem Foedera turbasti, teque hæc in bella dedisti; Et nunc nequidquam fallis dea: sed quis Olympo Demissam tantos voluit te ferre labores ?
An fratris miseri letum ut crudele videres ?
Nam quid ago? aut quæ jam spondet fortuna salutem ? Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, Oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum. Occidit infelix, ne nostrum dedecus Ufens Aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos, id rebus defuit unum, Perpetiar? dextra nec Drancis dicta refellam? Terga dabo? et Turnum fugientem hæc terra videbit? Usque adeone mori miserum est ? vos o mihi Manes Este boni: quoniam superis aversa voluntas. Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpæ Descendam, magnorum haud unquam indignus avorum.” Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostes Vectus equo spumante Saces, adversa sagitta Saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum : Turne, in te suprema salus; miserere tuorum. Fulminat Æneas armis, summasque minatur Dejecturum arces Italum, excidioque daturum; Jamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, In te oculos referunt: mussat rex ipse Latinus, Quos generos vocet, aut quæ sese ad fœdera flectat. Præterea regina, tui fidissima, dextra
Occidit ipsa sua, lucemque exterrita fugit. Soli pro portis Messapus et acer Atinas Sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges Stant densæ, strictisque seges mucronibus horret Ferrea: tu currum deserto in gramine versas." Obstupuit varia confusus imagine rerum Turnus, et obtutu tacito stetit. Estuat ingens Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu, Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus. Ut primum discussæ umbræ, et lux reditta menti, Ardentes oculorum orbes ad monia torsit
Turbidus, eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem, flammis inter tabulata volutus Ad cœlum undabat vertex, turrimque tenebat; Turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse, Subdideratque rotas, pontesque intraverat altos. "Jam jam fata, soror, superant; absiste morari ; Quo deus et quo dura vocat fortuna, sequamur. Stat conferre manum Æneæ, stat, quidquid acerbi est, Morte pati; nec me indecorem, germana, videbis Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.” Dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis ;
« PreviousContinue » |