Et generi fata indulgent, quem numina poscunt, Ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. Hunc tibi præterea, spes et solatia nostri, Pallanta adjungam; sub te tolerare magistro Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta Assuescat, primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis Lecta, dabo; totidemque suo tibi nomine Pallas." Vix ea fatus erat; defixique ora tenebant Eneas Anchisiades et fidus Achates,
Multaque dura suo tristi cum corde putabant: Ni signum cœlo Cytherea dedisset aperto. Namque improviso vibratus ab æthere fulgor Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente, Tyrrhenusque tubæ mugire per æthera clangor. Suspiciunt: iterum atque iterum fragor increpat ingens. Arma inter nubem cœli in regione serena Per sudum rutilare vident, et pulsa tonare. Obstupuere animis alii; sed Troïus heros Agnovit sonitum et divæ promissa parentis. Tum memorat: "Ne vero, hospes, ne quære profecto, Quem casum portenta ferant; ego poscor Olympo. Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
Si bellum ingrueret; Vulcaniaque arma per auras Laturam auxilio.
Heu quantæ miseris cædes Laurentibus instant! Quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas Scuta virum galeasque et fortia corpora volves, Thybri pater! Poscant acies, et foedera rumpant." Hæc ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto;
Et primum Herculeis sopitas ignibus aras Excitat, hesternumque Larem parvosque penates. Lætus adit; mactant lectas de more bidentes Evandrus pariter, pariter Trojana juventus. Post hinc ad naves graditur, sociosque revisit: Quorum de numero, qui sese in bella sequantur, Præstantes virtute legit; pars cetera prona Fertur aqua, segnisque secundo defluit amni, Nuncia ventura Ascanio rerumque patrisque. Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva: Ducunt exsortem Æneæ, quem fulva leonis Pellis obit totum, præfulgens unguibus aureis. Fama volat parvam subito vulgata per urbem, Ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis. Vota metu duplicant matres, propiusque periclo It timor, et major Martis jam apparet imago. Tum pater Evandrus, dextram complexus euntis, Hæret, inexpletum lacrimans, ac talia fatur: "O mihi præteritos referat si Jupiter annos! Qualis eram, quum primam aciem Præneste sub ipsa Stravi scutorumque incendi victor acervos,
Et regem hac Herilum dextra sub Tartara misi: Nascenti cui tres animas Feronia mater,
Horrendum dictu, dederat, terna arma movenda; Ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnes Abstulit hæc animas dextra, et totidem exuit armis. Non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam Nate, tuo; neque finitimus Mezentius usquam Huic capiti insultans, tot ferro sæva dedisset Funera, tam multis viduasset civibus urbem. At vos, o superi, et divum tu maxime rector
Jupiter, Arcadii, quæso, miserescite regis, Et patrias audite preces: Si numina vestra Incolumem Palanta mihi, si fata reservant, Si visurus eum vivo, et venturus in unum, Vitam oro; patiar quemvis durare laborem:
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris, Nunc, o nunc liceat crudelem abrumpere vitam, Dum curæ ambiguæ, dum spes incerta futuri, Dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, Complexu teneo; gravior ne nuncius aures Vulneret." Hæc genitor digressu dicta supremo Fundebat: famuli collapsum in tecta ferebant. Jamque adeo exierat portis equitatus apertis ; Eneas inter primos et fidus Achates;
Inde alii Troja proceres; ipse agmine Pallas In medio, chlamyde et pictis conspectus in armis : Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda,
Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum cœlo, tenebrasque resolvit. Stant pavidæ in muris matres, oculisque sequuntur Pulveream nubem et fulgentes ære catervas. Olli per dumos, qua proxima meta viarum, Armati tendunt. It clamor, et agmine facto Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. Est ingens gelidum lucus prope Cæritis amnem, Religione patrum late sacer; undique colles Inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt. Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, Arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, Qui primi fines aliquando habuere Latinos. Haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant Castra locis, celsoque omnis de colle videri Jam poterat legio, et latis tendebat in arvis. Huc pater Æneas et bello lecta juventus Succedunt, fessique et equos et corpora curant.
At Venus ætherios inter dea candida nimbos Dona ferens aderat; natumque in valle reducta Ut procul egelido secretum flumine vidit, Talibus affata est dictis, seque obtulit ultro: "En perfecta mei promissa conjugis arte Munera; ne mox aut Laurentes, nate, superbos, Aut acrem dubites in prælia poscere Turnum.' Dixit, et amplexus nati Cytherea petivit ; Arma sub adversa posuit radiantia quercu. Ille deæ donis et tanto lætus honore Expleri nequit, atque oculos per singula volvit, Miraturque, interque manus et brachia versat Terribilem cristis galeam flammasque vomentem, Fatiferumque ensem, loricam ex ære rigentem, Sanguineam, ingentem; qualis quum cærula nubes Solis inardescit radiis longeque refulget;
Tum leves ocreas electro auroque recocto, Hastamque, et clipei non enarrabile textum. Illic res Italas Romanorumque triumphos, Haud vatum ignarus venturique inscius ævi, Fecerat ignipotens; illic genus omne futuræ Stirpis ab Ascanio, pugnataque in ordine bella. Fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
Procubuisse lupam: geminos huic ubera circum Ludere pendentes pueros; et lambere matrem Impavidos; illam tereti cervice reflexam Mulcere alternos, et corpora fingere lingua. Nec procul hinc Romam, et raptas sine more Sabinas Consessu caveæ, magnis Circensibus actis,
Addiderat, subitoque novum consurgere bellum Romulidis, Tatioque seni, Curibusque severis.
Post idem, inter se posito certamine, reges Armati Jovis ante aram paterasque tenentes Stabant, et cæsa jungebant fœdera porca.
Haud procul inde citæ Metum in diversa quadrigæ Distulerant, at tu dictis, Albane, maneres! Raptabatque viri mendacis viscera Tullus Per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. Nec non Tarquinium ejectum Porsena jubebat Accipere, ingentique urbem obsidione premebat ; Eneade in ferrum pro libertate ruebant. Illum indignanti similem, similemque minanti Aspiceres; pontem auderet quod vellere Cocles,
Et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis. In summo custos Tarpeiæ Manlius arcis
« PreviousContinue » |