Page images
PDF
EPUB

Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capella."
Tristis at ille: "Tamen cantabitis, Arcades," inquit,
"Montibus hæc vestris; soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra)
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret ;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes:
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah te ne frigora lædant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illæ, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt

Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes

Ire;

libet Partho torquere Cydonia cornu Spicula; tamquam hæc sint nostri medicina furoris, Aut deus ille malis hominum mitescere discat.

Jam

neque Hamadryades rursum nec carmina nobis Ipsa placent; ipsæ rursum concedite silvæ. Non illum nostri possunt mutare labores, Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ, Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo, Ethiopum versemus oves sub sidere Cancri. Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori." Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam, Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo, Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subjicit alnus. Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra, Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite capellæ.

[graphic]

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER PRIMUS.

« PreviousContinue »