Page images
PDF
EPUB

Non comtæ mansere comæ ; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri,
Nec mortale sonans; afflata est numine quando
Jam propiore dei. "Cessas in vota precesque,
Tros," ait, "Ænea? cessas ? neque enim ante dehiscent
Attonitæ magna ora domus." Et talia fata
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:

66

Phoebe, graves Troja semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in acidæ; magnas obeuntia terras
Tot maria intravi, duce te, penitusque repostas
Massylum gentes, prætentaque Syrtibus arva;
Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras.
Hac Trojana tenus fuerit fortuna secuta.

Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti,
Dique deæque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
Gloria Dardaniæ. Tuque, o sanctissima vates,
Præscia venturi, da, non indebita posco
Regna meis fatis, Latio considere Teucros,
Errantesque deos agitataque numina Trojæ.
Tum Phobo et Trivia solido de marmore templum
Instituam festosque dies de nomine Phœbi.

Hic
ego namque

Te quoque magna manent regnis penetralia nostris;
tuas sortes arcanaque fata,
Dicta meæ genti, ponam, lectosque sacrabo,
Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda;
Ne turbata volent rapidis ludibria ventis :

[ocr errors]

Ipsa canas, oro." Finem dedit ore loquendi.
At Phœbi nondum patiens, immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse deum: tanto magis ille fatigat
Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Ostia jamque domus patuere ingentia centum
Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:
"O tandem magnis pelagi defuncte periclis!
Sed terra graviora manent. In regna Lavini
Dardanidæ venient; mitte hanc de pectore curam ;
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simoïs tibi nec Xanthus, nec Ďorica castra
Defuerint: alius Latio jam partus Achilles,

Natus et ipse dea: nec Teucris addita Juno deshi A

Usquam aberit. Quum tu supplex in rebus egenis
Quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti conjux iterum hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

Tu ne cede malis; sed contra audentior ito,
Qua tua te fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe."
Talibus ex adyto dictis Cumaa Sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit
Obscuris vera involvens: ea frena furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt,
Incipit Æneas heros: "Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit:
Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.
Unum oro-quando hic inferni janua regis
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso-
Ire ad conspectum cari genitoris et ora

Contingat: doceas iter, et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela
Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi;
Ille, meum comitatus iter, maria omnia mecum
Atque omnes pelagique minas cœlique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.
Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere; potes namque omnia: nec te
Nequidquam lucis Hecate præfecit Avernis;
Si potuit manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïcia fretus cithara fidibusque canoris;
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,

[graphic][subsumed]
[ocr errors]

Itque reditque viam toties. Quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? Et mi genus ab Jove summo.'
Talibus orabat dictis, arasque tenebat;

Quum sic orsa loqui vates: "Sate sanguine divum,
Tros Anchisiada, facilis descensus Averno;
Noctes atque dies patet atri janua Ditis;

Sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,
Dis geniti potuere. Tenent media omnia silvæ,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano juvat indulgere labori;
Accipe, quæ peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,

Junoni infernæ dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ.
Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus; et simili frondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
Carpe manu: namque ipse volens facilisque sequetur,
Si te fata vocant: aliter, non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Præterea jacet exanimum tibi corpus amici,
Heu nescis! totamque incestat funere classem;
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Aspicies." Dixit, pressoque obmutuit ore.
Eneas mæsto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum; cæcosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates

It comes, et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone serebant;

Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
Ut venere, vident indigna morte peremtum,-
Misenum Æoliden: quo non præstantior alter

[graphic]

Ere ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes; Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Æneæ sese fortissimus heros
Addiderat socium, non inferiora secutus.

Sed tum, forte cava dum personat æquora concha
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Emulus exceptum Triton, si credere dignum est,
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant;
Præcipue pius Æneas. Tum jussa Sibyllæ,
Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri
Congerere arboribus, cœloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum :
Procumbunt picea; sonat icta securibus ilex;
Fraxineæque trabes cuneis et fissile robur
Scinditur; advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Æneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis :
Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat,

Aspectans silvam immensam, et sic voce precatur :
"Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
Heu nimium de te vates, Misene, locuta est."
Vix ea fatus erat, geminæ quum forte columbæ
Ipsa sub ora viri cœlo venere volantes,

Et viridi sedere solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, lætusque precatur :
"Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens." Sic effatus vestigia pressit,
Observans quæ signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illæ tantum prodire volando,
Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres; liquidumque per aëra lapsæ
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos:
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice; sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit Æneas extemplo, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllæ.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto
Ingentem struxere pyram: cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupressos
Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt :
Fit gemitus.
Tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota,
Conjiciunt: pars ingenti subiere feretro,

Triste ministerium; et subjectam more parentum
Aversi tenuere facem. Congesta cremantur

Thurea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavere favillam;
Ossaque lecta cado texit Corynæus aheno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivæ,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.

Q

« PreviousContinue »