Aeneidis libri 7-12 et index notarum quibus aucta est noua edito. 1833

Front Cover
Sumtibus Librariae Hahnianae, 1833
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 139 - Umbro, Vipereo generi et graviter spirantibus hydris Spargere qui somnos cantuque manuque solebat, Mulcebatque iras, et morsus arte levabat. 755 Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum Evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus Somniferi, et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
Page 450 - Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem — ' Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli ! mea fraus omnis ; nihil iste nee ausus, Nee potuit ; coelum hoc et conscia sidera testor ; Tantum infelicem nimium dilexit amicum.
Page 273 - Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant, gensque virum truncis et duro robore nata, 3I5 quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320 Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Page 333 - Haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano ; et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant.
Page 231 - ... litoreis ingens inventa sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
Page 143 - Mortalem infernis ad lumina surgere vitae, Ipse repertorem medicinae talis et artis Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
Page 259 - At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae : non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245 cernatur, trepidentque immisso lumine Manes.
Page 228 - ... sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca, iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti.
Page 441 - state, viri. quae causa viae ? quive estis in armis ? quove tenetis iter ? ' nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
Page 418 - Sic memorans umeros dextrasque tenebat 250 amborum, et voltum lacrimis atque ora rigabat. ' Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi ? Pulcherrima primum di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aevi 255' Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.' ' Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto...

Bibliographic information