Histoire e la littérature latine au temps d'Auguste

Front Cover

From inside the book

Contents

Other editions - View all

Popular passages

Page 159 - Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in juvencis, est in equis patrum Virtus...
Page 31 - O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus...
Page 181 - ... tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Page 433 - ... huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet : vivit immo vigetque eloquentia eins sacrata scriptis omnis generis.
Page 103 - Junonis sacra ferret : habebat saepe ducentos, Saepe decem servos : modo reges atque tetrarchas, Omnia magna, loquens : modo /Sit mihi mensa tripes et Concha salis puri et toga, quae defendere frigus, Quamvis crassa, queat.
Page 71 - Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis. in medio ramos annosaque bracchia pandit ulmus opaca ingens, quam sedem Somnia vulgo vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
Page 153 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Page 137 - Tityonque tristi compescit unda, scilicet omnibus, quicumque terrae munere vescimur, enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni. frustra cruento Marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus Austrum...
Page 159 - Odes iv, vii Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra vices, et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chores, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem : frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura simul pomifer Autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Page 33 - ... ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530 corporaque agresti nudant praedura palaestrae.

Bibliographic information