P. Ovidii Nasonis Opera omnia: Metamorphoseon Libri XV

Front Cover
sumptibus et typis Caroli Tauchnitii., 1845 - Metamorphosis
 

What people are saying - Write a review

User Review - Flag as inappropriate

[ed] Weise 1845] Weise, Karl Hermann, P. Ovidii Nasonis Opera omnia: Textum ad codicum Lipsiensium, aldinanumque fidem, 1845, sumptibus et typis Caroli Tauchnitii, (Borrosa la breve introducción crítica) , v. 1, 1845 (amat., breve introd. crítica); v.2, 1845 (Metam., borrosa la breve introducción crítica)  

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 16 - G•allicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem: 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Page 63 - Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse; se cupit imprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
Page 269 - Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet, summaque domum sibi legit in arce : Innumerosque aditus ac mille foramina tectis Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Page 4 - J iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est ; imminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae; filius ante diem patrios inquirit in annos; victa iacet pietas, et virgo caede madentes iillima caelestum terras Astraea reliquit.
Page 62 - Ilia negat; placuit quae sit sententia docti Quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva Corpora serpentum baculi violaverat ictu Deque viro factus, mirabile, femina septem Egerat autumnos; octavo rursus eosdem Vidit et 'est vestrae si tanta potentia plagae,' Dixit 'ut auctoris sortem in contraria mutet, Nunc quoque vos feriam!' percussis anguibus isdem Forma prior rediit...
Page 176 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?
Page 75 - ... saepe, ubi constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, ' Invide ' dicebant ' paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi, aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres ! 75 nee sumus ingrati ; tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad arnicas transitus aures.
Page 251 - ... coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam: leni nam motus ab austro obruta verba refert dominique coarguit aures.
Page 263 - Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.

Bibliographic information