Page images
PDF
EPUB

Sergestum Æneas promisso munere donat,
Servatam ob navem lætus sociosque reductos:
Olli serva datur, operum haud ignara Minervæ,
Cressa genus Pholoe, geminique sub ubere nati.
Hoc pius Æneas misso certamine tendit
Gramineum in campum, quem collibus undique curvis
Cingebant silvæ; mediaque in valle theatri
Circus erat, quo se multis cum millibus heros
Consessu medium tulit, exstructoque resedit.
Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
Invitat pretiis animos, et præmia ponit.

[ocr errors]

285

290

borum secundum Pier. et Heins. codd. Alii plenis s. o. velis. Ven. velis subit ostia portus, ex glossa. Jac. Bryant versum deletum malit; nam partim repugnare dicta superioribus, partim vela velis parum placere, partim jugulari comparationem appositam. Sane hæc v. 280 jam erat absoluta; et ratio erat reddenda, qua arte vel fortuna, detersis remis, tamen in portum se recipere potuerit navigium ; factum id esse vento suborto secundo, quem velis exceperant. Videndum est, an in his aliquid sit, quod rei nautica haud satis conveniat. 282. permisso Hugen. p. donat honore Dorvill. — 283. navim aliquot Pier. et pr. Moret. cum Erf., sed vid. Pier. s. que receptos Sprot., ut lib. I, 583. - 284. s. operum datur haut nonnulli Pier., ex interpolatione indocta, metri caussa. — 285. Thressa Schol. Horatii Cruqu. ad III Od. 9, quod defendit Burmannus, hactenus non male, quod Thraciæ commercia cum Trojanis intercessere. At in Pholoe argutatur. Enimvero ex Lib. III, 131 sqq. facile memineris, Trojanos in Creta insula plus quam annuum spatium exegisse, non minus igitur Cressa locum habet : quorsum igitur mutamus quod rationem habet? Cresa scribitur et h. 1. more antiquo, ut alibi dictum; est tamen etiam Kçãoσa. sub ubera Rom. et Gud., minus bene: etsi ferri potest. 290. Conscessu, concessu, consensu, aberrant nonnulli hic et inf. v. 340 et 577in medium duo Burm. 291. Huc pr. Moret. a m. sec., et Hac Hugen. itidem a m. sec. velit ed. Ven. 292. ponunt Goth. pr. Putes leniora fuisse : invitat pretüs, animis et præmia ponit. Sed in vulgato oratio habet gravitatem epicam: qui forte velint, si qui, invitat pretiis eos, pro hoc : animos eorum, et nude nunc, animos.

[ocr errors]

ostia h. 1. portus. promisso, vulgare fuisset sperato. operum haud ignara sæpe ap. Hom. py' eidutav, de lanificio et textura, ut notum.

286290. Totum hoc cursus certamen ex Homero adumbratum 1. c. Iliad., 740 sqq., sed traducta in illud alia ex reliquis agonibus. Locum spectaculi tantum non exscripsit ex nostro Statius VI Theb. 225 sqq. misso certamine,

dimisso, finito: proprie dimissis certantibus. cf. inf. 545. silvæ in collibus qui iidem theatrum; unde infra v. 340 cavea. Circus h. 1. pro stadio. se tulit et consessu exstructo resedit. ut supr. v. 44 tumuli ex aggere. Sic ay Homero de spectantium loco. pretia explicantur per præmia: res, quæ pretio habentur, et nunc pro præmiis apponuntur, animos eorum qui —、

Undique conveniunt Teucri, mixtique Sicani ;

Nisus et Euryalus primi;

Euryalus forma insignis viridique juventa,

Nisus amore pio pueri: quos

deinde secutus

Regius egregia Priami de stirpe Diores:

Hunc Salius, simul et Patron; quorum alter Acarnan,
Alter ab Arcadio Tegeææ sanguine gentis:

295

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Æneas quibus in medfis sic deinde locutus:

Adcipite hæc animis, lætasque advertite mentis. Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit : Gnossia bina dabo levato lucida ferro`

305

293. concurrunt Leid. Sicani prima nunc correpta, ut et alibi; contra quam Sicania 1, 557. VIII, 416. III, 692. Jam monitum ad lib. I, 343. Unde etiam apud Silium factum gens Sicana votis. — ·296. quem Gud. a m. pr. et quos duo Burm. - 297. Driones Goth. pr. - 298. alius Rom. et Mentel. pr. a m. pr. quorum

unus Dorvill. Acarna tres Burm. recentes. Acharnia Witt. Acharnem Goth. tert. 299. ab Arcadia multi codd., et edd., quod mireris Pierio castius visum. Arcadio Rom. Medic. et al. Tegeœœ sanguine gentis Heins. prætulit ex nonnullis Pierianis et binis suis, in quibus, Tegeæ sanguine, quo alludunt duo alii. Manifestum fit, omissionem syllabæ locum dedisse interpolationi Tegea de sanguine, quæ Romanum, Mediceum, et majorem partem codicum insedit. Alias Tegeus ut Nemeus, Tigos, Niμeos, adjectiva forma dictum esse posset. cf. Heins. hic et sup. I Georg. 18. Burmannus quidem ibi et ad Ovidium satis sibi non constat, et modo Tegeæus modo Tegeeus scribit. Enimvero Teyraios, ut Neuedios, rationem et usum habet: At Neuissos nondum inveni, nec Tryos. Apud Pindar. N. 8, 27 male expressum Νεμέειον ἄγαλμα 300. Helemus, Helenus, Helimus, Helinus corrupte al. Helymusque P. Rom. Ελυμος. Πανόπης. 301. Acesti pr. Voss. v. ad lib. I, 120. Achestes Wall. 304. que abest a Wall. 306. Gnosia et

non

296. In pueri argutantur Servius, Pompon. Sab. et alii; amore pio pueri exponunt, casto, infami. Mihi simpliciter omnis amor et amicitia pietatem continere videtur; et puer spectat ad teneram ætatem. Super nominibus Diores, Salius, Patron, v. Excurs. III ad h. lib. Ibidem mox de Helymo. Teegea. Tegea Arcadia, Ti

[blocks in formation]

Spicula, cælatamque argento ferre bipennem:
Omnibus hic erit unus honos. Tres præmia primi
Adcipient, flavaque caput nectentur oliva :
Primus equum phaleris insignem victor habeto;
Alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
Threiciis, lato quam circumplectitur auro
Balteus, et tereti subnectit fibula gemma;
Tertius Argolica hac galea contentus abito. »

Hæc ubi dicta; locum capiunt, signoque repente
Conripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
Effusi nimbo similes; simul ultima signant.
Primus abit, longeque ante omnia corpora Nisus

310

315

Cnosia variant et hic libri. Mox pro lavato Sprot. limato, Ven. polito, pr. Moret. 307. fronde leugato pro lavigato, lunato Vratisl. Omnia ex interpretamentis. pro ferre Medic. a pr. m. — 308. is erit Ven. prima Goth. tert. 309. Accipiunt Hamb. sec. fulvaq. est ap. Serv. ad IV, 261. De colore dubitari et alba, tonsa, pulchra, tentari video; sunt enim alias epitheta olivæ, ut sit alba, pulla, viridis, glauca. Scilicet sunt varia olearum genera, et mutat oliva colorem ipsa maturitate. Laudatur quoque έavdês iraias naprès ex Persis Eschyli. nectuntur Rufi310. equam nian. et Serv. ap. Burm. nectantur Goth. tert. nectetur Goth. sec. Medic. a m. pr. -312. Thraicus, Traicis, male al. est Opnixsos. qua alter Menag. circumplectitur, quod Mediceus, bini Moret. et Ven. binique Goth. cum Erf. a pr. m. firmant; illustrat Heins. Major pars et omnes Pieriani tuentur vulgg. circumamplectitur. 315. accipiunt duo Burm. spatio Gud. a m. pr., ut et in proletaria editione Gottingæ excusa expressum video.

alter Hamburg.

nem argenteo manubrio, signis cælatis, h. e. ornamentis exsculptis, ornato. Mox unus hic est idem et communis inter omnes honos seu præmium.

310-320. Amazonia et Threiciæ, epitheta ornantia, a præstantissimo genere, ut mos poetis. Sed Argolica galea, peculiare genus. conf. sup. II, 389 sq. 412. Ex pharetra aptus balteus latus auratus (balteus lato auro ), ad cujus oram fibula gemmata est, qua ille ex humeris suspendi potest : et fibula, tereti gemma, subnectit bal

[ocr errors]

317. Et fusi Medic. nimbi

:

teum, nectit, oras colligat. conf.
sup. ad IV, 139 Aurea purpuream
subnectit fibula vestem. Omnia or-
nate, ut et versus 315 317,
Hæc ubi sunt pro Curritur.
cf. Iliad., 753 sqq. limen, via-
onv, ut ibid. v. 758. Odyss. ,
121. simul ultima signant, notant,
oculis animoque designant me-
tam, ut fere Servius; subnatum
forte poetæ ex illo: σήμηνε δὲ τέρα
ματ' ̓Αχιλλεὺς Τηλόθεν; ubi is, qui
ludos facit, metam sic constituisse
dicitur. · 318. Omnes cursu
sqq.
antevertit Nisus, proximus Salius,

Emicat, et ventis et fulminis ocior alis.

Proxumus huic, longo sed proxumus intervallo,
Insequitur Salius; spatio post deinde relicto
Tertius Euryalus :

Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
Ecce volat, calcemque terit jam calce Diores,
Incumbens humero; spatia et si plura supersint,
Transeat elapsus prior, ambiguumve relinquat.

ap.

320

325

m. sec.

320. huic longe, sed Wall. — 321. sp. est deinde Goth. tert. inde duo Burm. 322. Deest hemistichium Goth. tert. 323. Euryalum sequitur Helymus Erf., non male. quem Parrhas. quod Medic. qui tert. Rottend. a Sed est sub quo ipso volat h. e. ei subvolat, eum subit, succedit. 324. Ipse volat Diomedem Grammat.-325. humeris pars codd., sed et singularis minus vulgaris, et alteri tantum humero imminebat. · 326. ambiguumque Heins. consensu librorum recepit, quod et pars Pierianorum habebat ; ratio tamen ac res respuit. Nam, si transiisset socium, res non ambigua jam fuisset, uter prior esset. Verius alii editi et scripti: ambiguumve: ductum enim est ex v. 382 Iliad. ↓, Kai νύ κεν ἢ παρέλασσ ̓ ἢ ἀμφήριστον ἔθηκεν (sc. αὐτὸν, non πράγμα, quod vulgare esset, et Virgilii imitatione refellitur; ambiguum sc. socium reliquisset). Est alter locus similis l. c. v. 526. 527, τῷ κέν μιν παρέλασσ', οὐδ ̓ ἀμφήριστον ἔθηκε. Sed ejus sententia minus accommodata est nostro poetæ. relinquit Zulich.

[blocks in formation]

320. proximus huic, sed longo intervallo proximus, revocant in animum versum Horatii I, 12, 18. ubi Nec viget quicquam simile (Jovi) aut secundum; proximos illi tamen occupavit Pallas honores. Ibi Pallas non est secunda, sed proxima; at in nostro Salius est secundus et proximus. Scilicet secundus ad numerum, proximus ad locum nunc spectat. At in Horatio proximus quidem etiam est loco, at secundus est virtute et potentia, nec multo inferior, sed fere exæquans. Pro exemplo nuper esse potuerunt Consules Galliarum.

324. 325. Expressa ex Iliad. 4, 764. 765, ne dubita. Diores ita

cursu æquat Helymum, ut uno tantum ille passu prævertat. Itaque Diores sic instat, ut immineat ejus humeris et vestigia premat, altero pede anteriore occupans ejus pedem citeriorem. Ita ad verbum calcem calce premit. Etsi nec hoc necesse. Est enim dictum exquisitius pro, pedem pede. Aliam rationem Burm. sequitur, sed valde duram. Argutatur Jos. Scaliger. 325. 326. et, si plus spatii superesset, nec curriculi metæ jamjam adpropinquarent, aut illum cursu prævertisset, aut saltem æquasset. Hoc est ambiguum relinquat eum h. e. ambigentem de cursus palma, ut cum Turnebo Gerda, vel, de quo ambigerent alii, de quo ambiguum esset,

utrum victoriam obtenturus esset. conf. Var. Lect.

Jamque fere spatio extremo, fessique, sub ipsam
Finem adventabant, levi quum sanguine Nisus
Labitur infelix; cæsis ut forte juvencis

Fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
Hic juvenis jam victor ovans vestigia presso
Haud tenuit titubata solo; sed pronus in ipso
Concidit, inmundoque fimo sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum :
Nam sese obposuit Salio per lubrica surgens;
Ille autem spissa jacuit revolutus arena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici

Prima tenet, plausuque volat fremituque secundo:

330

335

327. ipsam tuentur Pier. et Heins. e codd. cf. ad lib. III, 145. ipsum Medic. a m. sec., tres alii et Goth. unus. Sed ea vulgarior est ratio.-328. leni et tum aberratt. – 330. humi duo Pier. et alii recentiores. —333. Crassoque Parrhas. male ex v. 469. —334. amorum est, Witt. et sie plerique Pier. Alii amoris, at vid. Notam.-335. Et sese ap. Serv. objecit Parrhas. 336. tenui jacuit Servius legit, et sic pr. Rottend. a m. sec. et Regius pro glossa, quam forte aliquis decori male providus intulerat. resolutus Ven. resupinus alter Voss. 337. munera alter Menag. amico Medic. a m. pr., quod Heins. adstruere laborat.

327 sqq. Ad Homeri ductum 1. c. 773 sqq. et 539 sqq. An dignitati epici carminis versibus maxime 333 et 357. 358 satis consultum sit, quæsitum est cum alias, tum nuper iterum, a viris doctis. Saltem hoc tenendum, non ex nostro decori sensu dijudicandam rem esse; quale autem Augustei sæculi de tali re judicium fuerit, ignoramus. Nostra quidem ætas facetias tales recte, puto, respuit. Tanto manifestior ad cujusque sensum suavitas est in Euryali repentino consilio v. 334 sqq. spatio extremo, extrema stadii parte; non enim plura, quod ap. Homerum fit, spatia confecisse videntur. Finem exquisitius pro meta dixit. lævi sanguine pro solo lævi propter sanguinem. - 330. san

guis superfusus (ut Serv.) madefecerat humum herbosam. vestigia titubata, audacius, ut a poeta, pro pedibus titubantibus. - 334. amores male modo ad turpem, modo ad magnum amorem trahunt. Nihil aliud est, quam poetica ratio pro vulgari, amor sing. numero. 338. Prima tenet, ra πρῶτα, victoriam obtinet primo loco, amoris beneficio et studio. — 339. tertia palma, tertio loco victor, ratione poetica, quam ipsa illa exempla illustrant, quæ Burmannus laudat ad h. 1. et Drakenb ad Silium XVI, 504. cf. Georg. I, 59. ubi palmas Eliadum equarum poeta dixit equas victrices in decursibus Olympicis. Palma, ut victoria, et sæpe alia abstracta, pro victore.

« PreviousContinue »