Page images
PDF
EPUB

Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur:

« Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divom, Annuus exactis conpletur mensibus orbis,

Ex quo reliquias divinique ossa parentis

Condidimus terra, mæstasque sacravimus aras.

Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum (sic di voluistis), habebo.

Hunc ego, Gætulis agerem si Syrtibus exsul,

45

50

44. Avocat Ven., sed v. Burm. cumulique Menag. ab aggere Witt. 45. a deest multis Burm. ab s. duo Heins. ex s. duo alii. a s. ductum Wal. pro var. lect. a s. Teucri aliquot ap. Pier. Sed vulgatum generosius. 48. terræ tres Burmann. cum Goth. pr. Sane condi terra et terræ dici solet, ut Burm. ad Lucan. I, 607 et alii alibi docuerunt; hoc tamen exquisitius esse videtur. 49. nisi f. multi Pier. Heins. 51. Nunc ego refellitur a Burm. agerer Hugen. Distinctionem post Hunc ego sustulit Burm., ut adeo sit: Hunc ego agerem, si exsul agerem. Dubito, an sic poeta senserit: qui forte per avтarodorov loqui maluit: Hunc ego, exsequerer.

si et nunc structura mutata: annua

44. tumuli ex aggere (ornate, pro ex tumulo), socios alloquitur; more militari, ut toties apud Liv. et Tac. de suggestu et aggere in castris allocutio facta legitur.

45 sq. Etsi et inferiæ hæ et ludi funebres plane ad Homeri inprimis, tum et aliorum veterum poetarum exemplum a Virgilio instituuntur, tamen ejus ingenium in eo agnoscas moneo, quod iis rebus ad pietatem maxime Eneæ sui declarandam usus est.

45. alto a sanguine divum, propter Dardanum Jovis f. v. III, 167. Solet autem ejus, qui gentis auctor ac regni vel urbis conditor fuit, nobilitas toti genti ac populo tribui. Sic Romani, Martis genus, Romulida etc. Hoc Burmannus unice tenere debebat.

48. aras funus a sacrificio funebri designat, quod ad rogum et cinerem urna condendum, Mani

bus fiebat. cf. v. 86. Mox ni fallor male ad anni confusionem, quæ erat apud majores, refert Servius. Heroicis temporibus non nisi ad solis siderumque conversiones, quales cujusque oculis occurrebant, computabantur anni et dies. Atqui in his non semper summa subtilitas, nisi ex arte, est. Ceterum vv. 49 sqq. ornatissimi sunt et pathos habent; se diem celebraturum esse semper et ubique, in deserto, in mari et mediis in hostibus.

51-54. Gætulæ Syrtes paullo latius dictæ, ex more poetarum. Nam Gætuli versus occidentem Africæ et in meridiem habitarunt. deprehensus, sollenne de procella. vid. Georg. IV, 421. nunc tamen simpliciter de eo, cui importuna res alieno tempore supervenit; pro vulgari si versarer in navigatione, aut in solo hostili. pompas,

Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ;
Annua vota tamen sollennisque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine divem,
Adsumus, et portus delati intramus amicos.

Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem ;
Poscamus ventos; atque hæc me sacra quot annis

55

52. Argolicoque Franc. depressus Leid. un. et Goth. sec., ex more. cf. IV Georg. 421. Mycena Medic. Gud. cum aliis præstantioribus ap. Pier. et Heins. item Servius, ut urbem Patavi sup. I, 247. Alii, sed recentioris notæ, teste Heins., Mycene. Romanus et a pr. m. alii Mycenis, quod placebat Pierio, sed est vulgare. Tandem aliquot Pier. et Heins. cum Parrhas. et Ven. Goth. sec. Mycena, quod Heinsio probabatur, tanquam numerosius et ad poetæ morem Græca latina terminatione efferendi propius. Sic inf. 718 urbem Acestam. Ouwens Noct. Hag. p. 368 hunc locum laudat tanquam retundentem impetus eorum, qui ubique ve pro que inferant; nam esse Argolicove mari-et urbe. Recte: modo ne contendas que esse pro disjunctiva particula. Sed pro tribus poeta duo membra ponere putandus: Syrtes Argolicumve mare, et cum altero hoc conjungit urbem Mycena. 53. que abest a binis Burm. que ex ordine Ven. 54. strueremve edd. Burm. 58. et 57. dilati Sprot. aenos. Goth. tert. a m. pr. cuncti lætum vulgg. codd. et edd. præter Pier. et Heins. lætum cunctis conj. Heins., sed v. Not. Non jucundum sed gratum sacrum significare vult. — 59. Pos

ap.

[blocks in formation]

[ocr errors]

sibi (adeoque lubens ac propitius
accipiat) hæc sacra quotannis, tem-
plis dicatis. Verba, Poscamus ven-
tos, v.
59 sic satis commode expo-
suisse videmur; ut sit, inferiis
factis, ventum secundum nacti,
ad terram fatis monstratam tenda-
mus, ibique quotannis hoc idem
sacrum rite repetamus. Habent
tamen venti aliquid a loco alienum;
nam Anchisæ fiunt inferiæ, non
sacra diis secundæ navigationi ex-
petendæ. Nec succedit res satis,
si poscere ventos intelligas de re-
petenda navigatione, ut, quem-
admodum venti vocantur velis,
sic et poscantur, velis expansis: ut
III, 253 ventisque vocatis Ibitis
Italiam; ne tamen tentem verba,
revocat me, quod infra v. 639.

Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troja generatus Acestes
Dat numero capita in navis: adhibete Penatis,
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Præterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima cita Teucris ponam certamina classis;
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax

60

65

camus veniam emend. Waddel., sed v. Burmann., qui male refellit, quod alter bene excogitatum male interpretatus erat. Nam, quod per aliquot dies ab navigatione feriari volebat Æneas, hoc non intempestivas facit preces pro ventis secundis. Verum est aliud, quod illam emendationem commendat : v. Not. premit contra hoc, quod ingratum hiatum infert versui. hæc mea s. aliquot Pier. et Heins. et sic Lactant. I, Instit. div. 15. perperam. Neminem conjicere video: utque h. 60. velint edd. aliquot. velim ap. Nonium. Sed velit. sc. pater, constanter codd. et Lactant. 62. Adhibere sec. Moret. 63. Et pateras epulis Parrhas. colet sec. Rottend. - 64. almam Parrhas. 66. Prima ecce T. Goth. sec. P. c. classis p. c. Teucris Goth. tert. cum Schol. Statii VI Theb. 296.

[ocr errors]

640. aras Neptuno factas memorari video; nam sic vota quoque Neptuno facta esse debent.

61. βοῶν τ' ἔφθιμα κάρηνα Iliad. ψ, 260, binos boves in naves singulas. cf. I, 194.

62. 63. Ad lectisternium Anchisæ factum post Turnebum referunt intpp.; perperam, arbitror. Ferales epulas celebrandas indicit, quod religionis genus erat, uti alias post rem sacram, ita nunc inferiis peractis; cf. inf. 102. 103; in iis libatio fit Diis Penatibus et Trojanorum et Siculorum, communi epularum more. Horat. IV, 5, 31 Hinc ad vina redit lætus, et alteris Te mensis adhibet deum.

64. si pro cum, ut et alibi. vid. Horat. I Ep. 7, 10 et quos laudat Burm. h. 1. nona, ex more. Notum novendiale sacrum, nono a sepultura die. Advocare solent Iliad. •,

1

784. Alias ipsæ cærimoniæ sunt novendiales. v. inf. 762.

66 sqq. Prima, primo loco. ponam certamina classis. Snow &dov, zava, instituam certamen navale. II Georg. 530 pecorisque magistris Velocis jaculi certamina ponit in ulmo. tum qui pedum cursu valet etc. h. e. porro certamina cursus, sagittandi ac cestus. Nam hæc infra exhibita videbis. Jam poeticam orationem adverte. incedit, pro est positum, ne offendat, jungenda teneas qui viribus audax incedit, aut melior jaculo ( Itaque interpuncta sustuli ). Tum jaculo et sagittis, h. 1. de eadem re, ut infra apparebit. crudo cestu, e corio bubulo crudo. v. inf. 404. palmæ, Serv. virtutis; proximo tamen loco, victoriæ. favete, tionsite. ramis ap. poetam pro corollis frondeis.

Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam conmittere cestu ;

Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis. »
Sic fatus, velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro;
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:

« Salve, sancte parens, iterum; salvete recepti

[ocr errors]
[ocr errors]

70

75

So

68. excedit Wall. incendit Gud. intendit Dorvill. a m. sec. notanda, inquit Burmann., lectio. An forte dictum pro Contendit jaculo? levibusque recte restituit Heins. e codd.; uam est unum idemque certamen. Vulgo ve. 69. Seu pugnam crudo fidit in nonnullis Pier. 70. adsunt et exspectant alter Hamburg. Alterum hoc et in aliis. meritique Gud. a m. pr. multæque Bigot. 71. tempora cingite tacitus recepisse videtur Burm., quod Pier. e Romano et aliis notaverat; modis suavioribus. Vulgo cingite tempora. c. t. mirto Goth. tert. — 72. cingit sec. Moret. materno Parrhas. Totus versus aberat a Goth. tert. - 73. Elimus, Elinus, Elenus, Helimus, Holimus, Helenus passim in scriptis. Sed est apud Dionys. Halic. "Exuμος. - - 75. consilio tres Burm. 76. secum comitante Witt., male. alter Hamburg., male. vid. Burm.

pr.

79. et t. Witt.

77. meri

- 78. fudit Arusianus Messius, et sic Moret. - 8o. magne p. Parrhas. sancte pater alter Hamb. sancta ed. N. Heins., vitiose; ita tamen quoque duo Gothani. parens: iterum s. distinguunt Zulich. et Leid. un. receptæ. Leid. alius.

72. velat voc. sacrum de corollis, infulis ac vittis. cf. XI, 101. VII, 154. VIII, 276. 277. materna myrto sup. Ge. I, 28 jam vidimus. Cytheriaca myrtus ap. Ovid. IV Fast. 15. 73. Helymum bene h. 1. memorat; nam is cum Ægesto vel Acesta, Troja capta, Siciliam petiisse ferebatur. vid. Dionys. Halic. I, 47 et 52, et cf. Excurs. III ad h. v. ævi maturus exquisite pro maturus ævo, vel ævo et ætate matura. cf. Burm.

77. Inferiarum ritus. conf. Iliad.

4, 170 sq. 219 sq. et sup. III, 66. 67. Carchesia, vox ob dignitatem epicam dilecta, cum vasis genus esset memorandum : memoratum jam Ge. IV, 380. mero Baccho, ex more; in sacris vino mero aquam miscere nefas erat. sanguine sacro, victimarum. Purpureos flores. Iterum sic inf. VI, 885. epitheton ornans adjectum a certo genere florum, puta violarum et aliorum rubentium fusco colore.

80 sqq. cf. Iliad. 4, 179 sqq. animæque umbræque paternæ, pro

Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ.
Non licuit finis Italos, fataliaque arva,

Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Thybrim.
Dixerat hæc adytis quum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina, traxit,
Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras;
Cæruleæ cui terga notæ maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus

85

83. est deest binis Heinsii, qui conj. quicun88. Squamea Sprot.

81. umbræque penates Menag. que is, q. 84. hoc Witt.

anima et umbra; ne dubita. sed an hanc receperat Eneas? Atqui anima et Manes in inferis, v. inf. 98. 99. Scilicet proprie patris cineres receperat; jam idem ille patrem recepisse bene dicitur; hoc autem idem poeta per cineres, animam et umbram declaravit. Nec tamen hoc necesse; sed distingue: salvete recepti N. cineres ; salvete animæque u. p. Hoc voluisse videtur Pompon. Sab. ac si diceret, salvete o Manes paterni.

84 sqq. Comparant portentum simile ap. Homer. Iliad. £, 308 sq. dracone in Aulide Græcis objecto: quod annorum numerum obsidendæ Troja portendebat. Alio modo et præclare ad h. 1. accommodatum est portentum serpentis e tumulo Anchisæ inter inferias factas prodeuntis. Genios enim sive locorum sive hominum, tota antiquitas, inprimis Etrusci et Romani, per serpentes exhibuerunt; non una, puto, de caussa. Plurium enim rerum symbolum ac nota habitus est serpens, v. c. ut

pov, solum patrium, vitam, salutem, incolumitatem, immortalitatem etc. innueret. Perperam

er

Serv. Cerda et alii de serpente h. 1. agunt ex iis, quæ v. c. apud Ovid. XV Met. 389. 390 leguntur : ubi e medullis cadaverum angues nasci crediti sunt. Itaque et h. I. mox ad Genium seu loci seu Anchisæ ostentum refertur v. 95. adytis; splendide ornat patris tumulum, tanquam locum sacrum ac templum, mox etiam (inf. v. 760. 761) fani religione consecratum. amplexus, gyris ambiens. septem gyros, Servius: Æneæ omen sui erroris ostenditur septem gyris; nam septimus ei annus est finis roris; et est (addit ille; quæ tamen præstare nolim poetam animo tenuisse) optimum figmentum. Annus enim secundum Ægyptios indicabatur ante inventas literas picto dracone, caudam suam mordente, quæ in se recurrit. Sed et septenarius numerus tanquam impar et sacer poni potuit. 86. lapsus per aras. Nihil antea de ara dixerat: sed eam inferiis faciendis exstruere sollenne erat: v. sup. III, 62 sq. -87. 88. cui terga nola cærulea (pingebant, adsume ex sequ. incendebat ) et squamam incendebat fulgor maculosus auro,

-

« PreviousContinue »