Page images
PDF
EPUB

No. VI. A.D. 1266. Dictum de Kenilworth.

Ad

IN Nomine Sanctae et Individuae Trinitatis, Amen. honorem et gloriam omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et gloriosae et praecelsae Dei Genitricis Virginis Mariae et omnium beatorum quorum in terris meritis et intercessionibus gubernamur; sacrosanctae Catholicae atque Apostolicae Romanae Ecclesiae quae est omnium fidelium mater et magistra ; sanctissimi patris et domini nostri Clementis ipsius universalis ecclesiae Summi Pontificis ; ad honorem et bonum, prosperum, et pacificum statum Christianissimi principis domini Henrici regis Angliae illustris et totius regni et ecclesiae Anglicanae; nos vero W. Exoniensis, W. Bathoniensis et Wellensis, N. Wygornensis et R. Menevensis episcopi, Gilbertus de Clare comes Gloucestriae et Hertford, et Humfridus de Bohun comes Herford., P. Basset, Johannes de Baillol, Robertus Walraund, Alanus de la Suche, Rogerus de Someri et Warinus de Bassingbourne, providendum super statum terrae nominatim super facto exhaeredatorum, habentes a domino rege praedicto et ab aliis baronibus, consiliariis regni, et proceribus Angliae plenariam potestatem, secundum formam conscriptam in litteris publicis sigillis praedictorum regis et aliorum munitis; ea quidem gratia Divina favente providimus quae secundum juris et aequitatis semitas Dei beneplacito et paci regni putavimus convenire, nullius in hac parte acceptantes personam, sed habentes prae oculis solum Deum, ante omnia igitur tanquam in conspectu Dei Omnipotentis facientes et ex ordine caput membris aptissime praemittentes :

1. Dicimus et providimus quod serenissimus princeps dominus Henricus rex Angliae illustris dominium suum, auctoritatem et regiam potestatem habeat, plenarie obtineat, et libere exerceat sine cujuscunque impedimento vel contradictione per quam contra jura approbata et leges ac regni consuetudines diu obtentas, dignitas regia offendatur; atque ab universis et singulis majoribus et minoribus ipsius regni hominibus, ipsi domino regi et mandatis ac praeceptis suis licitis plene obediatur et humiliter intendatur. Et omnes et singuli per brevia ad curiam domini regis justitiam petant et in justitia respondeant, sicut ante tempus hujus turbationis hactenus fieri consuevit.

2. Rogamus etiam ipsum dominum regem et ipsius pietati cum reverentia suademus, ut tales ad justitiam faciendam et reddendam proponat, qui non sua sed ea quae Dei et justitiae sunt quaerentes, subjectorum negotia secundum leges et consue

tudines regni laudabiles recte componant, et ex hoc roboratum justitia reddant solium regiae majestatis.

3. Rogamus pariter et suademus eidem domino regi ut libertates ecclesiasticas, cartas libertatum et forestae, quas servare et custodire tenetur expresse et proprio juramento, plene custodiat et observet.

4. Provideat etiam dominus rex quod concessiones quas fecit hactenus, spontaneus non coactus, observentur, et alia necessaria quae per suos ex ejus beneplacito sunt excogitata, stabiliat duratura. Et etiam Anglicana ecclesia suis libertatibus et consuetudinibus, quas habuit et habere debuit ante tempus hujusmodi turbationis, plene restituatur et eis uti libere permittatur.

5. Dicimus et providemus ut praefatus dominus rex universis et singulis qui, ab initio praesentis turbationis regni et occasione ipsius usque ad hoc tempus, in ipsum vel in coronam regiam commiserunt injuriam quamlibet vel offensam, et qui ad pacem ipsius venerunt infra xl. dies post publicationem hujusmodi nostrae provisionis, omnino remittat et parcat; ita quod nullo modo nullaque causa vel occasione propter hujusmodi praeteritas injurias vel offensas, in eosdem offensores ullam exercet ultionem; aut ipsis poenam vitae, membri, carceris, vel exilii aut pecuniae inferat vel vindictam; exceptis hiis qui in praesenti nostra provisione inferius continentur.

6. Dicimus etiam et providemus ut omnia loca, jura, res, et alia ad coronam regiam pertinentia, ipsi coronae et domino regi restituantur, per eos qui ea detinent occupata, nisi ostendant se illa per rationabilem warantiam ab ipso domino rege vel a suis antecessoribus possidere.

7. Dicimus etiam et providemus quod universa scripta, obligationes et instrumenta, quae praefatus dominus rex, vel dominus Edwardus ejus primogenitus, vel alii fideles fecerint, seu exposuerint hactenus, occasione provisionum Oxoniae vel occasione turbationis in regno habitae, ad instantiam quondam Simonis de Monteforti, comitis Leycestriae, et suorum complicium, penitus adnihilentur et cassentur, et pro cassis et pro nullis penitus habeantur. Facta etiam dicti Simonis et complicium suorum praejudicialia et damnosa, et contractus super rebus immobilibus ab eis facti dum essent in suo potentatu, adnihilentur et pro nullis habeantur.

8. Rogantes humiliter tam dominum legatum quam dominum regem ut ipse dominus legatus sub districtione ecclesiastica prorsus inhibeat, ne Simon comes Leycestriae a quocunque pro sancto vel justo reputetur, cum in excommunicatione sit defunctus, sicut sancta tenet ecclesia; et mirabilia de eo vana et

fatua ab aliquibus relata nullis unquam labiis proferantur; et dominus rex haec eadem sub poena corporali velit districte inhibere.

9. Supplicamus reverenter et humiliter venerabili patri nostro domino O. Sancti Adriani diacono cardinali et apostolicae sedis legato, ut cum tam domino regi expedire cognoverit quam aliis hominibus, majoribus et minoribus de regno, qui cartas juratas minime observarunt, ad quas observandas omnes per excommunicationis sententiam jam latam, inde non observantes, tenebantur, beneficium absolutionis impendat.

10. Rogamus etiam et suademus quod nullus, cujuscunque conditionis existat, blada aut victualia quaelibet vel alia quaecunque bona, sub nomine mutui vel provisione futurae solutionis, capiat sine licentia eorum quorum res seu bona sunt; salvis regni consuetudinibus approbatis.

II. De Londoniis laudamus et praefatum dominum regem hortamur et rogamus, ut ipse provideat per consilium suum de statu reformando civitatis, quoad terras, redditus, dominium et libertates, et hujusmodi provisio cito fiat.

12. Super statu et negotio exhaeredatorum, inter cetera quae ordinavimus et statuimus, volentes secundum Deum et aequitatis tramitem incedere, ita duximus providendum, de assensu venerabilis patris O. Sancti Adriani diaconi cardinalis et apostolicae sedis legati et nobilis Henrici de Alemannia similiter habentium potestatem, quod non fiat exhaeredatio sed redemptio, videlicet, quod incipientes guerram et perseverantes usque nunc; item violenter et malitiose detinentes Norhampton contra regem ; item expugnantes et debellantes regem apud Lewes; item capti apud Kenilworth qui venerunt de praedatione Wyntoniae, vel alibi fuerint contra regem, quibus rex non remisit; item bellantes apud Evesham contra regem; item qui fuerunt apud Cestrefeud contra regem in bello; item qui gratis et voluntarie et non coacti miserunt servitia sua contra regem vel filium ejus; item ballivi et ministri comitis Leycestriae qui vicinos depraedati sunt, et homicidia, incendia et mala alia procurarunt; -solvent quantum valet terra eorum per quinque annos; et si isti solvant redemptionem, rehabeant terras suas, ita quod, si terra vendi debeat, nullus eam habeat nisi ille qui eam tenet ex dono domini regis, si tantum velit dare quam quilibet communiter emens, et eisdem terminis; similiter si ad firmam debeat dari, nullus sit propinquior eo qui eam tenet ex dono domini regis, si tantum velit dare quam quilibet alius pro eo ad firmam velit dare, et eisdem terminis habeat; similiter satisfaciens pro tota terra habeat totam, pro medietate medietatem habeat, et

pro tertia parte statim tertiam partem habeat. Quod si ultimo termino statuto redimens non satisfecerit, medietas terrae remanentis remaneat illis quibus terrae collatae sunt per dominum regem; liberum autem sit redimenti infra illum terminum vendere totum vel partem terrae secundum formam venditionis superius annotatam, et similiter ad firmam tradere.

13. Et si aliqui habeant nemora et velint vendere ad redemptionem suam, ille qui tenet eam ex dono domini regis habeat fidelem suum qui recipiat inde pecuniam, et exhaeredatus ille qui vendit silvam habeat unum de quo confidat; et isti duo recipientes solvant in conspectu illorum denarios, quos recipiunt de nemore, illis quibus debet dari redemptio.

14. Item comes de Ferrariis puniatur quantum valet terra sua per vii. annos, et milites et armigeri qui fuerunt praedones, et cum principalibus praedonibus in bellis et depraedationibus, si non habeant terras et habeant bona, solvant pro redemptione sua medietatem bonorum suorum, et inveniant fidejussionem competentem quod pacem regis et regni amodo conservabunt. Qui vero nihil habuerint veniant et jurent ad sancta Dei evangelia, et inveniant fidejussionem competentem quod pacem regis et regni amodo servabunt, et subeant satisfactionem competentem et poenitentiam secundum judicium ecclesiae, exceptis bannitis quibus solus rex potest remittere.

15. Ceterum domini haeredum infra aetatem et in custodia existentium solvant pro eis; et, cum venerint haeredes ad legitimam aetatem, solvant redemptionem dominis eisdem terminis per tres vel per duos annos, quibus alii solverunt; ita quod domini terrae habeant custodias haeredum cum maritagiis usque ad legitimam aetatem haeredum. Si autem domini terrae nolunt solvere redemptionem illis quibus terrae datae sunt per dominum regem, iidem habeant custodiam haeredum cum maritagiis sine disparagatione, usque ad legitimam aetatem haeredum, et tunc haeredes solvant prout alii solverunt eis eisdem terminis.

16. Custodiae autem, quae debentur domino regi, maneant illis quibus concessae sunt per dominum regem, et, cum pervenerint ad legitimam aetatem, solvant redemptionem eisdem terminis quibus alii, et nulla fiat destructio ab hiis qui habent custodias; sin autem, fiat justitia contra illos secundum quod continetur in Magna Carta.

17. Omnes de castro sint in communi via et forma pacis, exceptis Henrico de Hastinges, et mutilatoribus nuncii domini regis; qui vii. annis puniantur vel in misericordia domini regis se ponant.

18. Si quis autem ad bellum de Lewes fuerit cum domino

rege et post bellum sit exhaeredatus, quia noluit venire ad filium regis et ejus adjutorium, dicat rex voluntatem suam de eo per fidele dictum suum.

19. Nemora ab eis qui tenent nunc non vendantur nec destruantur aliquo modo, nisi post terminum ultimum non observatum; necessaria tamen ad custodiam vel restaurationem domorum habeant illi quibus terrae locatae sunt per regem; sin autem, graviter puniantur.

20. Si aliquis sit de quo timetur quod velit guerram facere seu procurare, provideant se domini legatus et rex securitatem quam viderint expedire, mittendo extra regnum ad tempus vel aliter sicut expedire viderint; ita tamen quod, si contingat illum impediri a solutione suae redemptionis, propter hoc non exhaeredetur.

21. Si aliquis non sit contentus ista provisione, subeat judicium in curia domini regis infra festum Sancti Hilarii; extra regnum vero existens habeat inducias transmarinas secundum legem et consuetudinem terrae, ita tamen quod teneat se in pace, aliter non sit in forma pacis.

22. Quia rex tenetur multis qui eum juverunt et ei fideliter affuerunt, quibus de terris non providit, et quidam plus habent quam habere debent, provideat dominus rex de redemptione capienda quod abundanter eos respiciat, ne sit materia novae guerrae.

23. Provideant etiam se domini legatus, rex, et Henricus de Alemannia, quod eligant xii. qui ista diligenter et fideliter exsequantur, et illa faciat dominus rex et haeredes sui firmiter observari et manuteneri. Isti inquirant et compleant quae a supradictis xii. electis sunt ordinata, secundum formam ordinationum quae jam factae sunt; sin autem, faciant aestimationes rationabiles et veraces secundum quod xii. providebunt

executores.

24. Firmarii qui fuerunt contra dominum regem careant firmis suis, salvis juribus dominorum quibus reddant censum annuum, detinentes firmas, et elapso termino revertantur ad veros dominos.

25. De castris aedificatis per cartas domini regis et consensum ejus et sine consensu exhaeredati, dicimus quod, post redemptionem solutam termino trium annorum, solvat dominus terrae infra sex annos custum qui imponebatur ante publicationem per consensum regis, vel rationabile escambium terrae.

26. Laici manifeste procurantes negotia domini comitis et complicium suorum, attrahendo homines per mendacia, per falsitates instigando parti comitis et complicium suorum, et

« PreviousContinue »