Page images
PDF
EPUB

exitibus dictae haereditatis; salvis ipsis custodibus rationabilibus misis suis. Nec etiam possunt dicti custodes maritagium dicti haeredis dare vel vendere nisi ad commodum ipsius haeredis.

13. Nullus escaetor, aut inquisitor, vel Justitia ad assisas aliquas capiendas specialiter assignatus, vel ad querelas aliquas audiendas et terminandas, de cetero potestatem habeant amerciandi pro defalta communis summonitionis, nisi capitalis Justitia vel Justitiarii itinerantes in itineribus suis.

14. Viris autem religiosis non liceat ingredi feodum alicujus sine licentia capitalis domini, de quo scilicet res ipsa immediate

tenetur.

15. De essoniis autem provisum est quod in comitatibus, hundredis aut curiis baronum, vel alibi, nullus habeat necesse jurare pro essonio suo warantizando.

16. Nullus de cetero excepto rege placitum teneat in curia sua de falso judicio facto in curia tenentium suorum, quia hujusmodi placita ad coronam specialiter pertinent et dignitatem regis.

17. Provisum est etiam quod si averia alicujus capiantur et injuste detineantur, vicecomes post querimoniam inde tibi factam, ea sine impedimento vel contradictione ejus qui dicta averia cepit, deliberare possit, si extra libertates capta fuerint ; et si infra libertates hujusmodi capiantur averia, et ballivi libertatum ea deliberare noluerint, tunc vicecomes per defectum dictorum ballivorum ea faciat deliberari.

18. Nullus de cetero distringere possit libere tenentes suos ad respondendum de libero tenemento suo, neque de aliquibus ad liberum tenementum suum spectantibus, sine brevi regis, nec jurare faciat libere tenentes suos contra voluntatem suam, desicut nullus hoc facere potest sine praecepto regis.

19. Provisum est etiam quod si ballivi qui compotum dominis suis reddere tenentur se subtraxerint, et terras vel tenementa non habuerint per quae distringi possint, tunc per eorum corpora attachientur, ita quod vicecomites in quorum balliis invenientur, eos venire faciant ad compotum suum reddendum.

20. Item firmarii tempore suarum firmarum vastum vel venditionem vel exilium non faciant de boscis, domibus, hominibus nec de aliis aliquibus ad tenementa quae ad firmam habuerint spectantibus, nisi specialem habeant concessionem per scripturam suae conventionis mentionem habentis quod hoc facere possint. Et si fecerint, et de hoc convincantur, damna plene refundant.

21. Justitiarii itinerantes de cetero non amerciant villatas in itinere suo, pro eo quod singuli xii. annorum non venerint coram vicecomitibus et coronatoribus ad inquisitiones de morte hominis

aut aliis ad coronam pertinentibus, dum tamen de villis illis veniant sufficienter per quos inquisitiones hujusmodi plene fieri possint.

22. Murdrum de cetero non adjudicetur coram Justitiis ubi infortunium tantummodo adjudicatum est; sed locum habeat murdrum in interfectis per feloniam et non aliter.

23. Provisum est insuper quod nullus qui coram Justitiis itinerantibus vocatur ad warantum de placito terrae vel tenementi, amercietur de cetero pro eo quod praesens non fuerit, excepto primo die adventus ipsorum Justitiarum: sed si warantus ille sit infra comitatum, tunc injungatur vicecomiti quod ipsum infra diem tertium vel quartum secundum locorum distantiam faciat venire, sicut in itinere Justitiarum fieri consuevit; et si extra comitatum maneat, tunc rationabilem habeat summonitionem xv. dierum ad minus secundum discretionem Justitiarum et legem communem.

24. Si clericus aliquis pro crimine aliquo vel retto quod ad coronam pertineat, arestatus fuerit, et postmodum de praecepto regis in ballium traditus vel replegiatus exstiterit, ita quod hii quibus traditur in ballium eum habeant coram Justitiis, non amercientur de cetero illi quibus traditus fuit in ballium, vel alii plegii sui, si corpus suum habeant coram Justitiis, licet coram eis propter privilegium clericale respondere nolit vel non possit. (Statutes of the Realm, i. 8–11.)

No. VII. A.D. 1261. Writ summoning three Knights of the Shire to Parliament at Windsor.

REX Vicecomiti Norfolchiae et Suffolchiae, salutem. Cum ex parte episcopi Wigornensis, comitum Leycestriae et Gloucestriae et quorundam aliorum procerum regni nostri vocati sint tres milites de singulis comitatibus nostris quod sint coram ipsis apud Sanctum Albanum in instanti festo Sancti Matthaei Apostoli secum tractaturi super communibus negotiis regni nostri, et nos et praedicti proceres nostri in eundem diem apud Windesoram convenerimus ad tractandum de pace inter nos et ipsos, tibi praecipimus quod illis militibus de ballia tua, qui vocati sunt coram eis ad diem praedictum, firmiter injungas ex parte nostra ut, omni occasione postposita, ad nos die praedicto veniant apud Windesoram, et eis etiam districte inhibeas ne dicto die alibi quam ad nos accedant, sed eos modis omnibus venire facias coram nobis ad diem praedictum, nobiscum super praemissis colloquium habituros, ut ipsi per effectum operis videant et intelligant quod nihil attemptare proponimus nisi quod honori et

T. R. apud

communi utilitati regni nostri noverimus convenire. Windesoram, XI. die Septembris.-(Report on the Dignity of a Peer, App. i. p. 23.)

No. VIII. A.D. 1264. Award of S. Lewis.

LUDOVICUS, Dei gratia, Francorum rex, universis praesentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod carissimus consanguineus noster Henricus illustris rex Angliae et subscripti barones Angliae in nos compromiserunt, prout continetur in litteris eorum infra scriptis: tenor autem litterarum ipsius regis talis est; 'Henricus, Dei gratia, Rex Angliae, dominus Hiberniae et dux Aquitanniae, omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, salutem. Noveritis quod nos compromisimus in dominum Ludovicum regem Francorum illustrem super provisionibus, ordinationibus, statutis, et obligationibus omnibus Oxoniensibus, et super omnibus contentionibus et discordiis quas habemus et habuimus usque ad festum Omnium Sanctorum nuper praeteritum, adversus barones regni nostri, et ipsi adversus nos, occasione provisionum, ordinationum, statutorum vel obligationum Oxoniensium praedictarum; promittentes et per dilectos et fideles nostros Willelmum Belet militem et Robertum Fulconis clericuin de mandato nostro speciali in animam nostram jurantes tactis sacrosanctis evangeliis, quod quicquid idem rex Franciae super omnibus praedictis vel eorum aliquibus de alto et basso ordinaverit vel statuerit nos observabimus bona fide, ita tamen quod idem dominus rex Franciae dicat super his dictum suum citra Pentecosten proximo venturam. In cujus rei testimonium praesentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Nos autem Edwardus praedicti domini regis Angliae primogenitus; Henricus filius Ricardi regis Alemanniae; Rogerus le Bigod comes Norfolciae et marescallus Angliae; Johannes de Warenna; Willelmus de Valentia; Humfredus de Bohun comes Herefort et Essex; Hugo le Bigod; Philippus Basset; Johannes Filius Alani; Robertus de Brus; Rogerus de Mortuo Mari; Johannes de Verdun ; Willelmus de Breus; Johannes de Baillol; Henricus de Percy; Reginaldus Filius Petri; Jacobus de Aldithele; Alanus le Zuche; Rogerus de Clifford; Hamo Extraneus; Johannes de Grey; Philippus Marmion; Robertus de Neville ; Johannes de Vallibus; Johannes de Muscegros; Warinus de Bassingburn; Adam de Gesemuth; Rogerus de Somery; Ricardus Foliot; Rogerus de Leyburn; et Willelmus le Latimere; praedicto compromisso, per dictum dominum nostrum regem Angliae facto, sicut praedictum est, consentimus et juramus tac

tis sacrosanctis evangeliis, quod quicquid dominus rex Franciae, super omnibus praedictis vel eorum aliquibus, de alto et basso, ordinaverit vel statuerit, observabimus bona fide; ita tamen quod idem dominus rex Franciae dicat super his dictum suum citra Pentecosten proximo futuram, sicut superius est expressum. In cujus rei testimonium praesenti scripto, sigillo domini nostri praedicti regis Angliae signato, sigilla nostra fecimus apponi. Datum apud Windesoram, Dominica proxima post festum Sanctae Luciae Virginis A.D. MoCCLXIII. Confectioni istius instrumenti interfuerunt Johannes de Chishul, Willelmus de Wilton; frater Johannes de Derlington; magister Ern. cancellarius regis Alemanniae, Rogerus de Messenden, et plures alii.'

[ocr errors]

Litterae vero baronum tales sunt; Universis praesentes litteras inspecturis, H. Londoniensis, W. Wigornensis episcopi; Simon de Monteforti comes Leycestriae et senescallus Angliae; Hugo le Despenser justitiarius Angliae; Humfredus de Boun juvenis; H. de Monteforti; S. de Monteforti juvenis; Adam de Novomercato; Petrus de Monteforti; Radulfus Basset de Sapecot; Baldewinus Wake; Robertus de Ros; Willelmus le Blond; Willelmus Marescallus; Walterus de Coleville; Ricardus de Grey; Willelmus Bardoulf; Ricardus de Tanny; Henricus de Hastings; Johannes Filius Johannis; Robertus de Veteri Ponte; Johannes de Vescy; Nicolaus de Segrave; Galfridus de Lucy; salutem in Domino. Noveritis quod nos compromisimus in dominum Ludovicum, regem Franciae illustrem super provisionibus, ordinationibus, statutis, et obligationibus omnibus Oxoniae, et super omnibus contentionibus et discordiis quas habemus et habuimus, usque ad festum Omnium Sanctorum nuper praeteritum, adversus dominum nostrum regem Angliae illustrem et ipse adversus nos, occasione provisionum, ordinationum, statutorum, vel obligationum Oxoniensium praedictarum: firmiter promittentes, et jurantes tactis sacrosanctis evangeliis, quod quicquid idem rex Franciae super omnibus praedictis vel eorum aliquibus de alto et basso, ordinaverit vel statuerit, nos observabimus bona fide, ita tamen quod idem dominus rex Franciae dicat super his dictum suum citra Pentecosten proximo venturam. Actum Londoniis, die Sanctae Luciae Virginis, A.D. MoCCLX•IIIo.'

Insuper praedictus rex Angliae ex una parte et superius nominati ex alia parte barones, de omnibus contentionibus exortis inter eos post praedictum festum usque in praeteritum diem Sanctae Luciae occasione praedicta, in nos compromiserunt et promiserunt per juramenta tactis sacrosanctis evangeliis prae

stita, bona fide se servaturos quicquid statuerimus et ordinaverimus de his vel eorum aliquibus, ita tamen quod citra Pentecosten proximo venturam dicamus super his dictum nostrum, et super omnibus quae super rebus in compromissum deductis vel circa ipsas interim contigerit attemptari. Nos vero, partibus propter hoc convocatis Ambiani, dicto rege personaliter et quibusdam de baronibus per se et aliis per procuratores comparentibus coram nobis; auditis hinc inde propositis et etiam defensionibus ac rationibus partium plenius intellectis, attendentes per provisiones, ordinationes, statuta et obligationes Oxonienses, et per ea quae ex eis et occasione eorum subsecuta sunt, juri et honori regio plurimum fuisse detractum, regni turbationem, ecclesiarum depressionem et depraeditationem, et aliis personis ipsius regni, ecclesiasticis et saecularibus, indigenis et alienigenis, gravissima dispendia provenisse; et quod verisimiliter timebatur ne graviora contigerint in futurum, communicato bonorum et magnatum consilio; IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI praedictas provisiones, ordinationes, statuta et obligationes omnes, quocunque modo censeantur, et quidquid ex eis vel occasione eorum subsecutum est, per dictum nostrum, seu ordinationem nostram, cassamus et irritamus, maxime cum appareat summum pontificem eas per litteras suas cassas et irritas nunciasse; ordinantes quod tam dictus rex quam barones et alii quicunque praesenti compromisso consenserunt, et de praedictis observandis se quoquomodo astrinxerunt, se de eisdem quietent penitus et absolvant. Adjicimus etiam quod ex vi seu viribus praedictarum provisionum sive obligationum seu ordinationum, vel alicujus jam super hoc concessae potestatis a rege, nullus nova statuta faciat neque jam facta teneat vel observet, nec propter non-observantiam praedictorum debeat aliquis alterius capitalis vel aliter inimicus haberi, vel poenam propter hoc aliquam sustinere. Decernimus etiam quod omnes litterae, super praemissis provisionibus et eorum occasione confectae, irritae sint et inanes, et ordinamus quod ipsi regi Angliae restituantur a baronibus et reddantur. Item dicimus et ordinamus quod castra quaecunque fuerint tradita custodienda ad securitatem seu occasione praedictorum et adhuc sunt detenta, libere a dictis baronibus eidem regi reddantur, tenenda ab eodem rege sicut ea tenebat ante tempus dictarum provisionum. Item dicimus et ordinamus quod libere liceat praedicto regi capitalem justitiarium, cancellarium, thesaurarium, consiliarios, justitiarios minores, vicecomites et quoscunque alios officiales ac ministeriales regni sui ac domus suae praeficere, destituere et amovere, pro suae libito voluntatis, sicut faciebat et facere poterat ante tem

« PreviousContinue »