Page images
PDF
EPUB

Crucem Domini suscepit. In hebdomada Paschae convenerunt apud Stamford magnates. . . . Aestimati autem sunt in exercitu illo duo millia militum, praeter equites servientes et pedites. . . . Fuerunt autem principes . . . Robertus Filius Walteri, Eustachius de Vesci, Ricardus de Percy, Robertus de Ros, Petrus de Bruis, Nicolaus de Stutevilla, Saerus comes Wintoniensis, Ricardus comes de Clare, Henricus comes de Hereford, R. comes Bigod, Willelmus de Munbrey, Rogerus de Creissi, Ranulfus filius Roberti, Robertus de Ver, Fulco Filius Warini, Willelmus Mallet, Willelmus de Monte Acuto, Willelmus de Bello campo, Simon de Kyme, Willelmus juvenis Marescallus, Willelmus Mauduit, Rogerus de Monte Begonis, Johannes filius Roberti, Johannes filius Alani, G. de Laval, O. Filius Alani, W. de Hobrug, O. de Vallibus, G. de Gant, Mauricius de Gant, R. de Brakele, R. de Muntfichet, W. de Lanvalei, G. de Mandeville comes Essexiae, Willelmus frater ejus, Willelmus de Huntinfeld, Robertus de Greslei, G. Constabularius de Meutum, Alexander de Pointun, Petrus Filius Johannis, Alexander de Sutuna, Osbertus de Bobi, Johannes Constabularius Cestriae, Thomas de Multune, Conanus Filius Heliae, et alii multi. Stephanum Cantuariensem archiepiscopum capitalem consentaneum habuerunt. Erat autem rex eo tempore apud Oxoniam.... Die Lunae proxima post octavas Paschae barones memorati in villa de Brakeleie pariter convenerunt. (Rex) misit ad eos archiepiscopum Cantuariensem et Willelmum Marescallum comitem de Penbrock . . . sciscitans ab eis quae essent leges et libertates quas quaerebant. At illi nunciis schedulam porrexerunt quae ex parte maxima leges antiquas et regni consuetudines continebat.. . Tunc archiepiscopus cum sociis suis schedulam illam ad regem deferens capitula singula coram ipso memoriter recitavit. Cum itaque Archiepiscopus et Willelmus Marescallus regem ad consensum inducere nullatenus potuissent, ad jussionem regis ad barones sunt reversi. Magnates constituerunt Robertum Filium

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

...

[ocr errors]
[ocr errors]

Walteri principem militiae, et sic... versus Norhamtunam acies direxerunt infecto negotio ad castrum de Bedeforde perrexerunt. . . Venerunt itaque ad eos ibidem nuncii ab urbe Londoniarum, secretius eis indicantes, quod si vellent urbis ingressum habere cum festinatione illuc venirent. . Ad Wares usque venerunt. . . . Nono kalendas Junii. Londoniensium civitatem sine aliquo tumultu intraverunt. Et a civibus jam dictis accepta securitate, miserunt litteras ad comites, barones et milites illos qui adhuc per Angliam regi, licet ficte, adhaerere videbantur. Haec autem in parte

eorum nomina sunt qui nondum juraverunt libertates praedictas ; -Willelmus Marescallus comes de Penbrock, Ranulfus comes Cestrensis, Willelmus comes Saresbiriensis, Willelmus comes Warennae, Willelmus comes Albemarlensis, H. comes Cornubiae, W. de Albineto, Robertus de Veteri Ponte, Petrus Filius Hereberti, Brienus de Insula, G. de Luci, G. de Furnival, Thomas Basset, Henricus de Braibrock, Johannes de Bassingeburne, Willelmus de Cantelu, Henricus de Cornhulle, Johannes Filius Hugonis, Hugo de Nevile, Philippus de Albineio, Johannes Marescallus, Willelmus Bruwerre. Hi omnes cum mandatum baronum accepissent, maxima pars eorum Londonias profecti, confoederati sunt magnatibus supradictis, regem penitus relinquentes. . . . Statuerunt regi diem ut veniret contra eos ad colloquium in pratum inter Stanes et Windlesores situm, decimo quinto die Junii. Convenerunt itaque. Convenerunt itaque . . . Tandem igitur cum in varia sorte tractassent, rex Johannes, vires suas baronum viribus impares intelligens, sine difficultate leges ... et libertates concessit.

MATT. PARIS, p. 264. Rex. . . ad Vectam insulam latenter confugit . . misit ad curiam Romanam Pandulfum . . . ut baronum propositum auctoritate apostolica irritarent. . . Papa

...

cartam. .. cassavit . . . Anagniae, IX. kalendas Septembris. Ib. p. 276. Summus pontifex barones . excommunicavit nominatim et in specie. ... Laterani, XVII. kalendas Januarii.

ANN. WAVERL. p. 283. Interim applicuerunt in Anglia alienigenae barbari et magna multitudo diversarum linguarum errorem regis pertinaciter confoventes. His autem visis, superdicti magnates obstinationem regis punire desiderantes, communi consilio Lodowicum filium regis Franciae in principem Anglicanae insulae unanimiter elegerunt. . . . . . Tunc temporis Johannes rex omnia castella et munitiones habebat sub manu sua, sub custodia tamen alienigenarum, qui frequenter perambulabant terram vastantes eam et praedam ubicunque poterant capientes.

A.D. 1216. ANN. WAVERL. pp. 285, 286.

In mense Maio venit primo in

XII. kalendas Junii, Lodowicus . Angliam.... Mense Octobri, scilicet XIV. kalendas Novembris, rex Johannes... in fata discessit apud castrum de Newerc..

[ocr errors]

A.D. 1205.

WRIT FOR THE LEVYING OF A FORCE FOR THE
DEFENCE OF THE KINGDOM.

This Act, although only an occasional expedient for the defence of the country, has considerable interest as proceeding from the 'Commune Consilium regni.' In its material aspect it is an advance on the Assize of Arms, which had directed the arming of the whole population according to a fixed scale, for the same purpose. This, however, does not supersede that Act. It bears not on the population in general, but on the military tenants only. The plan of raising a force by the contribution of the knights had been tried by Henry II in 1157: 'circa festivitatem S. Johannis Baptistae, rex Henricus praeparavit maximam expeditionem, ita ut duo milites de tota Anglia tertium pararent ad opprimendum Guallenses terra et mari.' R. de Monte. But although the following document is feudal in form, it bears distinct traces of connexion with the older militia system: the penalties for neglect or treachery carry us back to the laws of Ethelred (p. 73); and the whole act should be compared with the statement of the Berkshire custom in Domesday Book (above, p. 96). Although it is in no respect a landmark, it seems to illustrate the amalgamation now taking place in military matters as well as in others. The ancient fyrd was the folkmoot in arms: the feudal levy was the Norman baronage performing the service due by tenure. The process now going on was a consolidation of the whole into the form which it took later under the writs of Henry III and Edward I for a general arming of the nation, addressed, as were the summonses to the 'Commune Consilium,' to each of the greater vassals separately, and, for the assembling of the lesser ones, to the sheriffs.

REX, etc. Vicecomiti Rotelandae, etc. Scias quod provisum est cum assensu archiepiscoporum, episcoporum, comitum, baronum et omnium fidelium nostrorum Angliae, quod novem milites per totam Angliam invenient decimum militem bene paratum equis et armis ad defensionem regni nostri; et quod illi novem milites inveniant decimo militi qualibet die ii. solidos ad liberationem suam. Et ideo tibi praecipimus quod, sicut

teipsum et omnia tua diligis, provideas quod decimi milites de ballia tua sint apud Londonias a die Paschae in tres septimanas, bene parati equis et armis, cum liberationibus suis sicut praedictum est, parati ire in servitium nostrum quo praeceperimus et existere in servitio nostro ad defensionem regni nostri quantum opus fuerit. Provisum est etiam quod si alienigenae in terram nostram venerint, omnes unanimiter eis occurrant cum forcia et armis sine aliqua occasione et dilatione, auditis rumoribus de eorum adventu. Et si quis miles vel serviens vel alius terram tenens inventus fuerit, qui se inde retraxerit, dummodo tanta non fuerit gravatus infirmitate quod illuc venire non possit, ipse et haeredes sui in perpetuum exhaeredabuntur, et feodum suum remanebit domino fundi ad faciendum inde voluntatem suam; ita quod exhaeredatus vel haeredes sui nunquam inde aliquam habeant recuperationem. Si qui vero milites, servientes, vel alii qui terram non habent, inventi fuerint qui se similiter retraxerint, ipsi et haeredes sui servi fient in perpetuum, reddendo singulis annis iiii. denarios de capitibus suis, nec pro paupertate omittant ad praedictum negotium venire cum illud audierint, quia ex quo ad exercitum venerint, providebitur unde sufficienter in servitio nostro poterunt sustentari. Si vero vicecomes vel ballivus vel praepositus illos qui se retraxerint nobis per breve vel per scriptum vel viva voce non ostenderint, dicti vicecomes vel ballivus vel praepositus remanebit in misericordia nostra de vita et membris. Et ideo tibi praecipimus quod sub festinatione haec omnia proclamari facias in foris per totam balliam tuam, et in mercatis et nundinis et alibi, et ita te de negotio illo faciendo intromittas quod ad te pro defectu tui capere non debeamus. Et tu ipse sis apud Londonias ad praefatum terminum, vel aliquem discretum ex parte tua mittas, et facias tunc nobis scire nomina decimorum militum, et habeas ibi hoc breve. Teste me ipso apud Wintoniam III die Aprilis.-(Patent Rolls, i. 55.)

A.D. 1205. SUMMONS TO A GREAT COUNCIL.

REX episcopo Sarisburiensi. Mandamus vobis rogantes quatenus omni occasione et dilatione postpositis, sicut nos et honorem nostrum diligitis, sitis ad nos apud Londonias die Dominica proxima ante Ascensionem Domini, nobiscum tractaturi de magnis et arduis negotiis nostris et communi regni nostri utilitate, quoniam super hiis quae a rege Franciae per

nuncios nostros et suos nobis mandata sunt, unde per Dei gratiam bonum speramus provenire, vestrum expedit habere consilium et aliorum magnatum terrae nostrae quos ad diem illum et locum fecimus convocari; vos etiam ex parte nostra et vestra abbates et priores conventuales totius diocesis vestrae citari faciatis ut concilio praedicto nobiscum intersint, sicut diligunt nos et communem regni utilitatem.-(Report on the Dignity of a Peer, App. i. p. 1.)

A.D. 1207.

WRIT FOR THE ASSESSMENT OF THE
THIRTEENTH.

The thirteenth' was exacted by John, notwithstanding the debate and the opposition of the clergy, at the council of Oxford, February 9, 1207. It appears from the Annals of Waverley (above, p. 273) that a fixed sum was originally demanded and refused; and that the king withdrew the demand, but substituted for it the present exaction. The process of assessment differs from that adopted by Henry II and Richard I (above, pp. 160, 257), excluding the action of the juries, and adopting a plan, which was probably the earlier practice, of a more inquisitorial character. The system of assessment by jury reappears in the next reign.

A.D. 1207. REX omnibus, etc. Sciatis quod per commune consilium et assensum concilii nostri apud Oxoniam, provisum est ad defensionem regni nostri et recuperationem juris nostri [et] concessum est, quod quilibet laicus homo totius Angliae de cujuscunque feodo sit, qui habet in Anglia redditus et catalla, det nobis in auxilium de unaquaque mercata redditus sui annualis xii. denarios, et de unaquaque cujuslibet maneriei catalli mobilis quod habuit in octavis Purificationis Beatae Mariae, scilicet ad terminum concilii, xii. denarios, et sic secundum plus et minus. Et omnes senescalli et ballivi comitum et baronum jurabunt coram Justitiis nostris de valentia reddituum et catallorum mobilium dominorum suorum et de suis propriis similiter. Et quilibet homo praeter comites et barones jurabit de suis propriis redditibus et catallis secundum quod Justitiae nostri ad hoc transmissi utilitati nostrae melius viderint expedire. Et si aliquis convictus fuerit quod ad evitandum commodum nostrum fraudulenter amoverit catalla sua, vel in aliquo loco

« PreviousContinue »