Page images
PDF
EPUB

tâ Suessâ Pometiâ, hostium spoliis, extruxere. Sed gloria operis libertati reservata pulsis regibus, Horatius Pulvillus, iterum consul, dedicavit eâ magnificentiâ, quam immensæ postea populi Romani opes ornarent potiùs quàm augerent. Iisdem rursus vestigiis situm est, postquam interjecto quadringentorum viginti quinque annorum spatio, L. Scipione, C. Norbano consulibus, flagraverat. Curam victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit; hoc solum felicitati ejus negatum. Lutatii Catuli nomen, inter tanta Cæsarum opera, usque ad Vitellium mansit. Ea tunc ædes cremabatur!

TACITE.

CXXXVIII.

Il faut supporter la douleur avec courage.

His tu præsentibus, quibus quod honestum sit summum bonum, quod turpe summum videtur malum, his, inquam, præsentibus, gemere, et te jactare non audebis, Loquetur enim eorum voce virtus ipsa tecum: tunc, quum pueros Lacedæmone, adolescentes Olympiæ, barbaros in arenâ videris excipientes gravissimas plagas, et ferentes silentio, si te fortè dolor aliquis pervellerit, exclamabis, ut mulier? Non constanter et sedatè feres ? Fieri non potest : natura non patitur. Audio. Pueri ferunt, pudore alii, multi metu : et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis, et quod tot locis perferatur, natura non patiatur? Illa verò non modò patitur, verùm etiam postulat. Nihil enim habet præs

tantius, nihil quod magis expetat, quàm honestum, quàm laudem, quàm dignitatem, quàm decus. Hisce ego plurimis nominibus unam rem declarari volo; sed utor, ut quàm maximè significem, pluribus. Volo autem dicere, illud homini longè optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum, vel in ipsâ virtute situm, suâ sponte laudabile quod quidem citiùs dixerim solum, quàm non summum bonum. Atque, ut hæc de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam tetrum, nihil homine indignius.

Quod si tibi persuasum est (principio enim dixisti plus in dedecore mali tibi videri quàm in dolore) reliquum est, ut tute tibi imperes. Quanquam hoc nescio, quomodò dicatur, quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat: non inscitè tamen dicitur. Est enim animus in partes tributus duas : quarum altera rationis est particeps, altera expers. Quum igitur præcipitur, ut nobismet ipsi imperemus, hoc præcipitur ut ratio coerceat temeritatem.

CICERON.

CXXXIX.

Invocation en faveur des semailles.

Villice, da requiem terræ, semente peractâ :
Da requiem, terram qui coluêre viris.
Pagus agat festum : pagum lustrate, coloni:
Et date paganis annua liba focis.

Placentur matres frugum, Tellusque Ceresque,
Farre suo, gravidæ visceribusque suis.

Officium commune Ceres et Terra tuentur;
Hæc præbet causam frugibus, illa locum.
Consortes operum, per quas correcta vetustas,
Quernaque glans victa est utiliore cibo;
Frugibus immensis avidos satiate colonos,
Ut capiant cultus præmia digna sui.
Vos date perpetuos teneris sementibus auctus:
Nec nova per gelidas herba sit usta nives.
Quum serimus, cœlum ventis aperite serenis :
Quum latet, ætheriâ spargite semen aquâ.
Neve graves cultis Cerealia dona cavete
Agmine læsuro depopulentur aves.

Vos quoque subjectis, formica, parcite granis :
Post messem, prædæ copia major erit.
Interea crescat scabræ rubiginis expers,
Nec vitio cœli palleat ægra seges;

Et neque deficiat macie, neque, pinguior æquo,
Divitiis pereat luxuriosa suis :

Hoc ego pro vobis, hoc vos optate, coloni
Efficiantque ratas utraque Diva preces.

Ovide.

CXL.

Le palais de Picus.

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis,
Urbe fuit summâ, Laurentis regia Pici,

Horrendum sylvis et relligione parentum.
Hic sceptra accipere, et primos attollere fasces
Regibus omen erat; hoc illis curia templum,
Hæc sacris sedes epulis, hic, ariete cæso,

Perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
Antiquâ e cedro, Italusque paterque Sabinus
Vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago,
Vestibulo adstabant, aliique ab origine reges,
Martiaque ob patriam pugnando vulnera passi.
Multaque præterea sacris in postibus arma,
Captivi pendent currus, curvæque secures,
Et crista capitum, et portarum ingentia claustra,
Spiculaque, clypeique, ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvâque sedebat
Succinctus trabeâ, lævâque ancile gerebat

Picus, equûm domitor; quem capta cupidine conjux
Aureâ percussum virgâ, versumque venenis,
Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo Divûm patriâque Latinus
Sede sedens, Teucros ad sese in templa vocavit.
VIRGILE.

CXLI.

César et Arioviste.

Cæsari placuit ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent ut aliquem locum medium utriusque colloquio deligeret velle sese de republicâ et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit : « Si quid ipsi a Cæsare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire oportere; prætereà se neque sinè exercitu in eas

partes Galliæ venire audere quas Cæsar possideret, neque exercitum sinè magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse; sibi autem mirum videri quid in suâ Galliâ, quam bello vicisset, aut Cæsari, aut omnino populo Romano negotii esset. »

His responsis ad Cæsarem relatis, iterum ad eum Cæsar legatos cum his mandatis mittit : << Quoniam tanto suo populique Romani beneficio affectus (quum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset) hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in colloquium venire invitatus gravaretur, neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret; hæc esse, quæ ab eo postularet. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messalâ, M. Pisone consulibus, senatus censuisset utì quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo reipublicæ facere posset, Æduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Æduorum injurias non neglecturum. » CÉSAR.

CXLII.

Discours d'Agathocle.

Quum Agathocles, Siciliæ tyrannus, a victoribus Pœnis obsessus, bellum, mirâ audaciâ, in Africam transtulisset, nullo militum sciente quò veheretur,

« PreviousContinue »