Page images
PDF
EPUB

Nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis. Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi

175

Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili;
Praecipuumque toro et villosi pelle leonis
Adcipit Aenean, solioque invitat acerno.
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque cani-
stris

180

Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas, simul et Troiana iuventus, Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

174 ac iam Goth. tert. iam abest Parrhas. 176 Versum recitat Macrob. III, 5. extr. et addit: nam propria observatio est in Herculis sacris, epulari sedentes. 177 Principioque Menag. pr. 179 laeti tres Burm. cum uno Goth. 180 ferant pr. Mentel. 181 frequentant Ed. Ven. (-182. Non post Aeneas, sed post simul distinguendum videri, dixi ad Ì, 144. In Mediceo tamen post Aeneas interpurgitur Wr.) 183 Perpetuo Goth. tert., ex interpret. Est enim ipsum tergum, quod longe porrectum est, significanter ita dictum.

erant. 172 sqq. Color similis narrationis Odyss. 7, 34 sqq. et iterum 8, 48 sqq.

177. Nolim iungere praecipuum toro, quod impedit reliqua; sed accipit praecipuum; reliquos Aeneae socios in gramine collocat, Aeneam autem, praecipuum et principem inter eos, collocat in solio ex acere, cui torus est impositus pelle leonis instratus. cf. inf. 367. 368. (Non video, quid impediat, quominus iungas praecipuum toro; et ita haec iunxisse Silius videtur, Virgilii vestigia secutus XI, 275 sq.,, Praecipuis mulPraecipuis multoque procul splendentibus ostro Accipitur sublime toris." Wr.) invitat solio, ad solium, ut tot alia, v. c. moenibus inf. IX, 676. Tum 179. arae sa

cerdos, non enim templum erat Herculis, sed ara, maxima dieta. cf. inf. 269 sq. 181. Onerant canistra donis laboratae Cereris, frumenti лeñovημévov pro ExnovηDévτoç, elaborati, labore confecti panis; (De structura orationis vid. Not. ad I, 195. Wr.) viscera autem sunt pro carnibus. 183. Perpetui tergo bovis expressit Homericum Naτα Sinvexn, Iliad. n, 321. Odyss. §, 437, ubi Aiax et Ulysses eodem modo praecipuae portionis honore excipiuntur. lustratibus extis.

Multa perperam tradunt Serv. et alii; sed aliter accipi vix possunt quam quod eorum usus aliquis praecipuus in lustrationibus erat: non quidem tun, nam heroicis temporibus in epulis sacris exta apponebantur, ut

Postquam exemta fames, et amor conpressus edendi,

Rex Euandrus ait: Non haec sollemnia nobis, 185
Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
Vana superstitio veterumque ignara deorum
Inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
Servati facimus, meritosque novamus honores.
Iam primum saxis suspensam hanc adspice ru-

[blocks in formation]

Disiectae procul ut moles, desertaque montis
Stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam.
Hic spelunca fuit, vasto submota recessu;

184 comprensus Rom. apud Pier. 185 Euander pauci: v. Pier. Euandros duo Burm. 186 tanti nominis aram malit Cerda; quia ara maxima v. 271. 187 veterumve ante Heins. conf. Pier.; sicque omnes Goth, cum Erf. (et Palat. At veterumque Medic. Rom. Gud. cum aliis, etiam 3. 8. 11. et Lactant. 1. infra laud., quod defendes ex iis, quae Q. V. XXXVI, 10. scripsimus. Wr.) Donatum suspicor veterumque ignara parentum legisse; sed recte deorum se habet; non novam hanc esse ait religionem et a priscorum deorum cultu temere recedentem. (At re vera fuit nova; neque excusatione opus esset Euandro, si non esset nova atque insolita haec superstitio. Itaque ego haec ita accipienda puto: non ita comparata est nova haec religio, ut veteres deos despicatui habeamus ; non facimus nova haec et insolita sacra, quasi contemnamus veteres deos prae Hercule. Et respici videtur praecipue ad aram illam maximam, quanta nulli praeterea deo exstrui solebat. Hinc vs. 189. verbum novamus et ipsum proprie intelligo, ut de novis et antea non usitatis honoribus. Wr.) Bene exponit locum Lactant. IV Inst. 28. 188 hostes Franc. h. servata pr. Menag. 189 S. colimus Menag. pr. meritos sacramus Dorvill. et Exc. Burmann. renovamus pr. Moret. novare bene dictum de sacro anniversario. 190 Iam pridem unus pervetus Pierii (est is Romanus) cum Palatino ap. Benedictum, et pars Heins. accipe Franc. a m. pr. Hanc primum s. s. suspice r. Serv. ad I Aen. 438. 191 deiectae Rom. et Palat. idem, perperam. conf. I Ge. 283. conf. inf. 355. disiecta est p. Goth. sec. 192 texere duo Burm. 193 Haec qu. Moret. huic Ven.

h. l., sequentibus tamen aetatibus, quibus exta inspiciebantur et cremabantur; a Romanis autem etiam in sacris expiatoriis immolari ea solita esse, satis constat : v. c. in Fordicidiis Ovid. Fast. IV, 637. 638. 670 sq. Lustra lem facem et similia comparat Barth. ad Stat. Theb. I, 507.

184. amor edendi, quis non videt Homericum ἔρον ἐδητύος.

Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος soov evro. 187. vana superstitio, deserens priscorum deorum cultum, a vetere religione desciscens, et vana, temere innovata, nullo certo animi iudicio. 189. novamus dictum de sacro anniversario. (sed vid. V. L. ad vs. 187. Wr.) Sacrum igitur fit Herculi Servatori, Σωτῆρι, ̓Αλεξικάκῳ.

195

Semihominis Caci facies quam dira tenebat,
Solis inadcessam radiis; semperque recenti
Caede tepebat humus; foribusque adfixa superbis
Ora virum tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Volcanus erat pater; illius atros
Ore vomens ignis, magna se mole ferebat,
Adtulit et nobis aliquando optantibus aetas
Auxilium adventumque dei. Nam maxumus ultor,

200

194 Interpunxi post Ruaeum et alios: Semihominis Caci facies quam dira t., ut sit facies Caci pro Caco. cf. inf. 298. VI, 575 et Burmann. h. 1. Vulgo interpungebatur, Hic spelunca fuit Semihominis Caci: facies quam dira tenebat; ita sententia est: cuius speluncae facies erat dira. (Ita, post Caci, interpungitur etiam in Mediceo; quae distinctio hoc incommodi habet, quod ita fit, ut verba Solis inadcessam radiis explicationis loco subiiciantur his,quam dira tenebat facies;" at non id in ca spelunca fuit praecipue dirum dicendum, quod non collustraretur solis lumine. Wr.) quem d. sec. Moret. tenebat revocavit Heins., alii cum Rom, tegebat; ut sit facies quam dira tegebat, quod et Cuningham. praetulit. (tenebat plerique vetustiores Heins.; eaque est altera lectio Medicei, prior tegebat, quod exstat etiam in 3. 7. 8. 9. Wr.) 195 inaccensam duo Heins. inaccesam Franc. inadspectam Schol. Statii Theb. I, 362, quod non displicebat Burmanno. (Sed non memini me hoc voc. apud quemquam antiquiorem poetam legere. Wr.) 196 que abest Medic. Pierii et aliquot Heins. for. suspensa sup. aliquot Pier., ex interpretatione. 197 squallida Medic. a m. pr. Coniecit quoque squalida Bentl. ad Lucan. II, 165. (Bene tuetur pallida Iahnius. Apud Fogginiu quidem nullum est eius lectionis, quam Burmannus ab Heinsio in Mediceo inventam scribit, vestigium; et si vere in eo cod. ita exstat, refutatur haec lectio per geminatam literam 7, quum simplici 7 in voc. squalidus Virgilium usum esse, probat constans in ipso Mediceo scriptura squalens, squalor. Wr.) 198 Huic Volcanus erat monstro malebat Cuningham. Itane poetae variare numeros non licebit? atrox Franc. 201 adventus neminem maluisse miror. m. heros aliquot Pier.

193 sqq. De Caco fabula Italorum domestica fuit: ornata a poetis Romanis variis modis. Conferant, qui volent, Ovid. Fast. I, 543 sqq. Propert. IV El. 9. Liv. I, 7. qui locus huic nostro simillimus est, Dionys. I, 39. Alia ac diversa leguntur apud Solinum et apud Tzetzam Chil. V, c. 21 e Dione. Traxere ex Virgilio suas descriptiones, Amyci Valerius Fl. IV, 177 sqq. et serpentis ad Bagradam a Regulo

occisi Silius VI, 146 sqq. Ut autem poeta pro episodio fabulam adhibere posset, veniam dabat carminis consilium Romanorum originibus et nomini consulturi. Nam a Caco interemto sacri Herculi ad aram maximam fieri soliti origo repetita. cf. inf. 269 sq. Liv. l. 1. et alii.

194. facies Caci, Cacus facie dira. conf. Var. Lect. 196. superbus Maroni est saevus, atrox. h. 1. a Caco translatum ad fores

Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat, taurosque hac victor agebat
Ingentis; vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, ne quid inausum
Aut intractatum scelerisve dolive fuisset,

205

202 Geryonae (ut exstat in 5. 8. 11. Wr.) vindicavit Heins. post Guellium, meliorum codd. auctoritate: ex Tnovóvns. Vulgo Geryonis, ex Inovov. Gery oni Rom. (quod ortum est ex Geryone, ut est in Mediceo; infinitis enim locis e, maxime in fine vocabulorum, in i, literam quippe parvo discrimine in antiquissimis libris ab illa diversam, abiit. Geryone autem idem, quod Geryonae; atque e pro ae admodum crebro in veteribus codd. scribitur, ut paulo ante vs. 157. Geryones 2. et 3., i. e. Geryone, adscita, ut fieri assolet, s e proximo voc. Denique in Mediceo, sed a recentiore, ut Fogginio videtur, manu, superscriptum is, ut exsistat Geryonis, quod Palat. tuetur. Wr.) 203 huc Franc. a m. pr. cum Goth. tert. et Erf. 205 furis retraxit Burm. pro furiis, quod Heins. defenderat. Codicum quidem auctoritas utramque lectionem tuetur, priorem inprimis Servius, eamque probarunt Stephanus, Broukhus. et Marklandus cum Burmanno; quae tamen hic affert, levia sunt. Dicuntur ferus et efferus promiscue cum et sine adiecto casu. Equidem furiis ef ferus praefero: primum, quod poetico ornatui hoc consentaneum; furis vero vocabulum epica gravitate indignum (leve hoc quidem argumentum. Wr.) et exile. Tum furiis in furis mutatio prona fuit, e vetere scriptura; non item inversa ratione. Tandem in furiis conspirant Rom. et Medic., principes diversarum sectarum: furis in recentioribus regnat, ut in tribus Goth. (cum 2. 7. 9. 10. 11. 12. Wr.) 206 intractatum Rom. et Medic. Pierii, cum Gud. et tribus aliis Heins., quod placebat viris doctis, iam olim Benedicto, quia tractare et contrectare de furibus proprie dicuntur. Recte quidem; sed alienae istae ab h. 1. argutiae; ante Heins. erat vulgatum: intentatum: hoc habet Medic, a m. sec. et pars codd.; (intractatum fuit prior lectio Medicei, literis et a transfossis quidem, sed a manu recentissima; intemptatum est altera eiusdem lectio, quae interpretamentum sapit; intentatum 7. 9. 10., quod ravτolóyov esse dicit Nobbius in Syntagm. locor. parallel. p. 84.; sed, quod peius est, inausum est gravius, quam intentatum; hoc rem cum aliquo labore, illud rem et cum labore saepe et semper cum periculo iunctam significat. Wr.) si intentatum a poeta profectum non est, saltem alterum eo sensu est

specus. 199. magna se mole ferebat, simpl. ad habitum corporis vastamque speciem refero, pro, incedebat; sed assumsit notionem vasti corporis; id quod ad ἐνάργειαν facit.

202. Cf. sup. VII, 661 sqq. Herculis nomen variis Italorum fabulis implicuit antiquitas; et peragratae ab Hercule Italiae vestigia ubique ostentabant. cf. sup.

Excurs. XIV f. lib. III. Quid? quod adeo via Herculea inde ab Italia usque ad Celticam fuisse. narratur: Mirab. Audit. 86 et 100. 208. Avertit, abigit, ut I, 527 raptas ad littora vertere praedas; tum intractatum pro vulgari: intentatum; nam iunctum to inausum. (inausum ita fere differt ab intractatum, ut consilium ab effectu; vid. etiam

Quatuor a stabulis praestanti corpore tauros
Avertit, totidem forma superante iuvencas.
Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
Cauda in speluncam tractos, versisque viarum 210
Indiciis raptos, saxo occultabat opaco.

Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, quum iam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta, abitumque pararet,
Discessu mugire boves, atque omne querelis 215
Inpleri nemus, et colles clamore relinqui,

accipiendum. fuissent Medic. et Gud. uterque a m. pr. tulisset_alter Hamb. Sane fuisset dictum pro esset. (fuisset convenit narrantis Euandri, esset tale consilium animo volventis Caci personae; id quod etiam Jahnius ad VI, 754. videtur significare voluisse. Wr.) Wakefield, qui (ex imitatione Probae Falconiae Cent. Virgil. vs. 184. et, ut videri potest, Martialis II, 14, 1. Wr.) intentatum recepit, dubitat quoque, an non relinquat reponendum sit. 208 Advertit Dorvill. 209 Atque has Ven. ferent pr. Moret. v. certis Parrhas. 210 tauros pro tractos sphalma Goth. tert. 211 raptos post tractos tautologum esse censens Wakefield non modo coniicit, sed et reponit: Indiciis, raptor saxo occ. ut apud Propert. IV, 9, 9 Incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro. 212 Quaerentem (ut exstat in Palat. Wr.) vulgo inde a priscis edd. lectum. quaerenti Heins. adoptavit e Medic. aliisque, ut ferebant sit, se ferebant. quaerentis Rom. et alii Pier., quod et Heinsius suspicatur ab initio fuisse in libris exaratum. quaerentes Gud. a m. sec. cum tribus Heins. (item 3. Wr.) quaerente Medic. Pierii. An quaerentum, quod Burmann. praescripsit, ullibi legatur, non invenio. (Signa eodem modo, quo via, ferre sive ducere dicuntur, quod pro se ferre dici non recte contendit Heynius; nec per ἐφέροντο, sed per ἔφερον, reddendum erat. Iam Quaerenti nulla signa ad spel. ferebant, i. e. quaerenti nulla ad speluncam ferentia signa apparebant. Wr.) Versum forte abesse posse, concedo. At Wakefield pro adulterino etiam habet. 213 movebat Ven. 214 habitumque duo Burm. parabat Medic. a m. pr. (est ea prior lectio. Wr.) pararat qu. Moret. pararent Rom. 215 Discessum Gud. 216 relinquit Goth. tert. reliquit sec. colles relicti, (scil. impleri clamore) coni. Io. Schrader.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »