Page images
PDF
EPUB

PRÆL. XXXIX. sæpius autem universa locorum specie.

791 agros non dubiam similitudinem agitati æquoris : quali specie puerilis ætas vel præcipue capi solet.

Proferam et alia, quæ semel visa crediderim altius insedisse in animo ejus: bibit videlicet ingens arcus: pendent capellæ procul dumosa de rupe: libant apes flumina summa;

Saltus reficit jam roscida Luna.

Atque horum quidem vis universa ponitur in uno alteroque verbo; sunt etiam non pauca, quæ non tam singulis verbis delectant, quam exquisito raroque concursu plurimarum rerum, eodem quodammodo spectantium. Ut ipsa omittamus carmina, meminerint modo velim homines vel apum stationis, qualis describitur initio quarti Georgicorum: vel umbrosæ vallis, qua deduci jubet, æstibus mediis, armenta et greges: vel portus illius in prima Æneide, antrique, Nympharum domus, cum scopulis suis pendentibus. Hæc et complura ejusmodi ita comparata esse dixerim, ut in singulis placuerit sibi Scriptor specie quadam familiaris carique loci.

Jam autem ad alteram properemus Socraticæ familiæ notam, eamque certissimam. Nam cum apud Lucretium vix semel atque iterum fiat mentio Panis, Nympharum, Veneris, Virgilium scitis omni tempore et loco cum amore et studio in ea versari materie: qui peregrinanti primum Æneæ terra marique sic comites addidit Deos, ut nunquam penitus abesse eos intelligeres, modo pro rerum ac temporum ratione nunc celare se, nunc coram in oculos prodire. Ecquid aliud sonant illa ",

[blocks in formation]

792 Manes apud Virgilium viventium comites. PRÆL. XXXIX.

Quæ prius etiam se, flagrante jam Troja,

Non ante oculis tam clara, videndam

Obtulit, et pura per noctem luce refulsit,

Alma parens, confessa Deam, qualisque videri
Calicolis, et quanta solet.

Sed

Verum quid moror in re manifesta? plena est Æneis ejusmodi significationibus. Non dico, sylvas apud eum et litora frequentari Nymphis ludentibus, aliisque id genus Divis, quos minorum vocabant gentium. Nam illud quidem Epicuri commentis non adeo fortasse repugnabat: qui ex sanctis Deorum suorum corporibus minime negabat manare simulacra quædam, quæ hominum sensus interdum ferirent. Numina hæc Virgiliana mortalibus se ultro addunt, non comites modo, verum etiam curarum et operis cujusque participes. In eo versantur, ut absque se nihil sinant sive atrox seu præclarum vel agere vel pati homines. Immo quod ad Manes præsertim attinet, circumdedit eos Virgilius humanæ vitæ, velut proximos quosdam custodes: cum non obscure doceat, repræsentari eos, et adesse quodammodo, proficiscenti cuique per densa et profunda locas:

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram,
Perque domos Ditis vacuas, et inania regna;
Quale per incertam Lunam sub luce maligna
Est iter in sylvis, ubi cælum condidit umbra
Jupiter, et rebus nox abstulit atra colorem.

Habet etiam illud Poeta Pythagorica religionis proprium, quod animalibus etiam ratione carentibus tribuit interdum (ut ipsius utar verbis)

partem divinæ mentis, et haustus

Etherios.

Taceo hic de apibus; sed velim consideretis, an tale aliquid lateat, ubi avium catervas profert Poeta, velut ad umbrarum similitudinemt.

Umbræ ibant tenues simulacraque luce carentum,

• En. 6. 268.

* Georg. 4. 472.

PRÆL. XXXIX. Pecudes avesque Deorum interpretes.

Quam multa in sylvas avium se millia condunt,
Vesper ubi, aut hybernus agit de montibus imber.

793

Ad numerum modo explicandum vix opus erat ista similitudo: sed quidni eam ideo adhibuerit Poeta, quod assiduo jam usu didicerat illud Platonis, "Omnia, quæ in hac vita adsunt, meditationem quandam mortis afferre sapientibus?"

Alia certe minime sunt dubia, siqua Deorum jussa interpretantur sive aves seu cætera animalia. Res ipsa debetur religionibus ejus temporis; scriptoris est, commorari in ea cum præcipua quadam voluptate. Nescio autem, an nusquam magis sibi placere videatur Virgilius, quam ubi canenda sunt illa oracula. Æneæ, verbi causa, subito visæ commonstrant aureum ramum columbæ geminæ".

Ipsa sub ora viri cælo venere volantes,

Et viridi sedere solo ...

Pascentes illæ tantum prodire volando

Quantum acie possent oculi servare sequentum.

Post paullo,

Tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsæ

Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,

Discolor unde auri per ramos aura refulsit.

Nihil aut pulchrius aut veri, credo, propius, quod ad mores spectat et speciem ejus avis

illud vero omnium et pulcherrimum, et ex ejus philosophiæ lege verissimum, quod maternæ erant aves; itaque ita liberæ volitabant, ut instinctu divino minime carerent.

Jam, sicut hic par columbarum, sic in Laocoonte illud alterum draconum par optime declarat, qua mente, quibus oculis aspexerit Virgilius omne genus animantium. Hinc noxia et acerba omnia, et ad severitatem, ut nihil magis, comparata: illinc dulcia

u En. 6. 191.

794

Præsentium Numinum auguria varia. PRÆL. XXXIX.

et composita, tenerrimo tum motu tum voce: sed utrinque adesse significat vim plusquam mortalium. Utrique, si animadvertitis, erant gemini; qua una maxime re converterentur mentes hominum, et ad expectationem erigerentur, ne forte crederent, casu rem tantam evenire. Sed de Laocoonte multa multi, quibus repetendis hodie supersedeo. Unum illud monere liceat: ut concedamus scripsisse Virgilium ab egregia statua edoctum, multis tamen punctis superari a Poeta sculptorem; seu verius fortasse dicam, ab arte artem: cum hæc acerrimum modo doloris sensum potuerit exprimere, illa universæ rei infuderit obscurum quendam horrorem, Deique nescio cujus, irati certe et præsentis, augurium.

Quoniam autem incidimus in draconum mentionem, religio foret prætereunti alterum illum anguem, innoxio placidoque lapsu, libantem dapes ad tumulum Anchise, deinde ipsi tumulo succedentem. Quo conspecto, Æneas*

magis inceptos genitori instaurat honores, Incertus, Geniumne loci, Famulumve parentis Esse putet.

Ecquis non hic Platonem sentiat? cum non modo loci sed hominis quoque nominet Poeta Genium seu tutorem, eundemque post mortem sanctis bonisque viris, qualis erat Anchises, significat fore Famulum; seu Dæmonem potius cum Socrate appellare velis.

Quid, quod Naturam ipsam facit aliquando cum hominibus sentire? quod apud eum externa hæc rerum facies mirifice solet respondere cogitationibus intimis? Quid velim, doceant elegantissimi versus, quibus ad Italiam primo deducitur Æneas. Sit venia,

x En. 5. 94.

PRÆL. XXXIX. Cælum et terras cum Enea sentire.

795

longius rem repetenti, cum vix alia ratione constare possit ejus ratio".

Provehimur pelago vicina Ceraunia juxta,

Unde iter Italiam, cursusque brevissimus undis :
Sol ruit interea, et montes umbrantur opaci.
Sternimur optatæ gremio telluris ad undam,
Sortiti remos, passimque in littore sicco

Corpora curamus: fessos sopor irrigat artus.
Necdum orbem medium Nox horis acta subibat ;
Haud segnis strato surgit Palinurus, et omnes
Explorat ventos, atque auribus aera captat :
Sidera cuncta notat tacito labentia cælo,
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones,
Armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt cælo constare sereno,
Dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
Tentamusque viam, et velorum pandimus alas.
Jamque rubescebat stellis Aurora fugatis,

Cum procul obscuros colles, humilemque videmus
Italiam.

En vobis iter nocturnum, non sola, ni fallor, tranquillitate, sed etiam majestate quadam insigne : quali fortasse deduci decuit ad suas sedes eam coloniam, cui fatis deberetur totius orbis imperium. Profecto non male conveniebat cum istis ominibus Orion ille armatus auro, siderumque prospectus tacito cælo labentium, qui augurio sit omnibus stabilis et immota Fatorum de urbe Romana legis.

Poteram et illa afferre carmina, quæ primum in ipso Latio collocant Æneam, deinde ad Evandrum deducunt, cum magno pelagi quoque et litorum, immo fluvii, nemoris, aurarum, avium favore. Mitia, læta, amœna omnia, illi loco Scriptor adhibuit : non sine consilio, ut mihi quidem videtur. Ac magni, mihi credite, habendus est, tam in poesi quam in pictura, ille quasi consensus cæli, maris, terrarum, omnium denique quæ in aspectum cadunt, cum fortunis

y Æn. 3. 506.

« PreviousContinue »