Page images
PDF
EPUB

PRÆL. XXI. ibi, tanquam ad aram, cædem peragi.

391

Quid enim verisimilius, quam animum intentissimum ad voluntatem Deorum, quique sine ulla dubitatione ejus certior jam sit factus, eam potissimum usurpare loquendi formulam, quæ majorem in modum declaret summam ipsius cum Numine superno convenientiam et consensum? Idque, ut opinor, non obscure significans Poeta, statim ex eadem persona sic est ratiocinatus f:

τί γὰρ κεύθω φρενός ;

Θεῖον ἔμπας ποτᾶται.

Quasi dicat, non se iracundiæ morem gerere, quod adeo aperte in adulteros mala precatur, sed cælesti nescio cui obtemperare monito: ejus autem claro veluti flatu, cursuque acerrimo, se ferri:

πάροιθεν δὲ πρώρας

δριμὺς ἀητὰς, κραδίας

θυμὸς, ἔγκοτον στύγος.

Adeo cautum est a gravissimo auctore, ut ubi acerbissima fiebat odii et irarum mentio, ibi Dei quoque Ultoris Numen appellaretur; ne forte cuiquam ulla ex parte videretur privata Orestis et Electræ res agi, non communis quædam et sacrosancta, quæque ad universum jus fasque vehementissime pertineret.

Etiam illud grave et sanctum, quod in cæde quoque consceleratorum peragenda regii sepulchri, tanquam aræ, habetur ratio. Nam, etsi noluerit Æschylus mactari Clytemnestram ipso in tumulo, (id enim coram populo fieri nimis foret immane et odiosum) proferuntur tamen, et in conspectu jacent, modo occisorum corpora, velut victimarum; non sine

Choëph. 387.

392 Orestem pleraque ut Sacerdotem gerere.

PREL. XXI.

Orestis solenni ac legitima prece: nam precantis ferme sunt verbaf;

ἴδεσθε χώρας τὴν διπλῆν τυραννίδα,

πατροκτόνους τε δωμάτων πορθητόρας. . . .
ἴδεσθε δ' αὖτε, τῶνδ ̓ ἐπήκοοι κακῶν,

τὸ μηχάνημα, δεσμὸν ἀθλίῳ πατρί

. . . . στέγαστρον ἀνδρὸς δείξαθ', ὡς ἴδῃ πατήρ,
οὐχ οὔμός, ἀλλ ̓ ὁ πάντ ̓ ἐποπτεύων τάδε
Ηλιος, ἄναγνα μητρὸς ἔργα τῆς ἐμῆς
ὡς ἂν παρῇ μοι μάρτυς ἐν δίκῃ ποτέ,

ὡς τόνδ ̓ ἐγὼ μετῆλθον ἐνδίκως μόρον.

Quis non videt, rem omnem de industria ita comparari, ut infelix ille filius videatur sacerdotis potius quam carnificis munus et officium exsequi; itaque et linguis et animis illi favendum, utpote procuranti sacrificium, Numinis jussu? Ergo vel propter unum illud artificium, quod ad Agamemnonis tumulum rem geri curavit, mirandum in modum superavit Eschylus et Sophoclem et Euripidem, eodem in argumento post se versatos.

Pergamus porro dinumerare pauca quædam, quæ etsi per se videantur levicula, sua tamen vi non carent in genere hoc religioso atque sacro. Exemplo sit Orestes, veterum heroum more, detondens primo capillum Inacho, patrio flumini cum pia diligentia reservatum 8 ;

πλόκαμον Ινάχῳ θρεπτήριον,

τὸν δεύτερον δὲ τόνδε πενθητήριον

quo quasi fragmento pulcherrimæ orationis declaravit Poeta tum se Homeri studiosissimum, tum Orestem suum ita suscepto muneri intentum, ut non tamen pueriles annos, notorumque locorum dulcedinem, penitus obliviscatur.

f Choëph. 973.

g Ibid. 6.

PREL. XXI. Ratio ejus cum Electra colloquii.

393

Mox ubi preces interpellandæ erant, ipsa quoque interpellatio pertinebat ad sacra. Primo mulierum captivarum Chorus, deinde ad tumulum accedit Electra ipsa, ministræ videlicet inferiarum a regina missarum. Harum autem utriusque sermo plurimus in ea sola quæstione versatur, liceatne Manibus interfecti libare dapes per eam oblatas quæ cædis fuerat rea: qua dubitatione sublata, precibusque confectis, sequitur decantata illa dvayvopiois per crinem Orestis votivum, tumulo impositum.

Quo in loco diligenter animadvertenda est significatio illa non dubia sedulæ pietatis, quod medios inter amplexus subitumque gaudium, fratre præter spem reverso, continet se quodammodo soror amantissima, et ad invocationem Deorum repente convertitur h:

μόνον κράτος τε καὶ Δίκη συν τῷ τρίτῳ
πάντων μεγίστῳ, Ζηνὶ, συγγένοιτό μοι.

Frater autem, ut erat natura severior, ne verbo quidem teneriore lacrymis ejus et amplexibus occurrit, sed in justas statim preces erumpit, ut qui laboret ac pœne exhorrescat animo propter magnitudinem pensi sibi cælitus assignatii:

Ζεύ, Ζεῦ, θεωρὸς τῶνδε πραγμάτων γενοῦ·
ἰδοῦ δὲ γένναν εὖνιν ἀετοῦ πατρὸς
θάνοντος ἐν πλεκταῖσι καὶ σπειράμασι
δεινῆς ἐχίδνης· τοὺς δ ̓ ἀπωρφανισμένους
νῆστις πιέζει λιμός· οὐ γὰρ ἐντελεῖς

θήραν πατρώαν προσφέρειν σκηνήμασιν.

Videtis illud solenne Æschylo, ut ex animalibus sumat similitudines, deque eorum moribus et fortunis, aliud agens, historiolas quasdam contexat. Sed cum Oreste pergamus:

h Choëph. 240.

i Ibid. 244.

ὁρᾶν πάρεστί σοι, πατροστερῆ γόνον,
ἄμφω φυγὴν ἔχοντε τὴν αὐτὴν δόμων
καὶ τοῦ θυτῆρος καί σε τιμῶντος μέγα
πατρὸς νεοσσούς τούσδ ̓ ἀποφθείρας, πόθεν
ἕξεις ὁμοίας χειρὸς εὔθοινον γέρας;
οὔτ ̓ ἀετοῦ γένεθλ ̓ ἀποφθείρας, πάλιν
πέμπειν ἔχοις ἂν σήματ ̓ εὐπιθῆ βροτοῖς
οὔτ ̓ ἀρχικός σοι πᾶς ὅδ ̓ αὐανθεὶς πυθμὴν
βωμοῖς ἀρήξει, βουθύτοις ἐν ἡμασι.

lis Jovem rationibus aggreditur, quas novimus apud veteres fuisse maxime pervagatas in tali argumento. Deinceps cantant sibi invicem tres personæ triplicem sive obtestationem Dei Ultoris, sive Agamemnonis lessum appellare malis; certe illi versus vel rhythmo et junctura verborum usitata supplicibus carmina aptissime referunt.

Quid quæritis? sacris hisce peragendis dimidia fere pars totius absumitur Tragœdiæ: quod nisi foret Æschylus animo intentissimo in religiones Deorum, debebat potius, credo, navare operam, vel cum Sophocle, collocandis gnaviter insidiis, vel cum Euripide, sententiis acute variandis.

Præterea, quotquot hac fabula recitantur Chorici cantus, eo plane sunt modulo, ut continuo revocent mentes sensusque hominum in cogitationem præsentis Dei, pœnæque divinæ ex adyto jamjam prodituræ: quare non male fortasse judicet aliquis, eos in partem solennis cærimoniæ venire. Nimirum, qui primus caniturk, Oreste jam ad insidias exeunte, multus est in execrandis pravarum mulierum facinoribus; cum Altheæ, quæ filium propter iram occidit, tum Scyllæ Megarensis, quæ patrem, insani amoris ergo; præ cæteris autem cum omni detestatione nominantur

* Choëph. 583.

PREL. ΧΧΙ. illo presertim, quo de Lemniis agitur.

395

Lemniæ illæ, maritorum interfectrices: credo, quod ita Clytemnestram non modo diris feriebant ominibus, verum tradebant quodammodo certissimis ac justissimis Numinum pœnis: eorum præsertim, quibus maxime curæ sunt jura atque commoda mortalium; Erinnyn dico, Mercurium, Jovem O. M.; qui singuli gravissimo hoc carmine appellantur.

Neque multum abludit, quod ejus cantilenæ initio, facta malorum mentione, quibus obsessa tenetur vita hominum, declaraverat Eschylus Pythagoricus, consentiens cum illo Peripatetico apud Ciceronem1; nulla uspiam ex parte tantam nobis imminere perniciem, quantam e nobismet ipsis, quoties insano affectu stimulantur seu viri sive mulieres. Nempe æstimari posse mala, quæ sive tempestatum vi sive ferarum pertulit humanum genus: quæ autem ex ipsis hominibus in homines sunt exorta, in ea nullum unquam neque numerum neque mensuram cadere.

πολλὰ μὲν γὰ τρέφει

καὶ δεῖνα δειμάτων ἄγη·

πόντιαί τ ̓ ἀγκάλαι κνωδάλων

ἀνταίων βροτοῖς

πλάθουσι· βλάστουσι καὶ πεδαίχμιοι

λαμπάδες πεδάοροι·

πτανά τε καὶ πεδοβάμονα, κἀνεμόεντ ̓ ἂν

αἰγίδων φράσαις κότον.

ἀλλ ̓ ὑπέρτολμον ἀν

δρὸς ἂν φρόνημα τις λέγοι,

καὶ γυναικῶν φρεσὶν τλημόνων,

καὶ παντοτόλμους ἔρωτας, ἄταισι συννόμους βροτῶν ;

Quo in loco vestigia fortasse deprehendat aliquis non obscura divinæ illius in Novo Fœdere sententiæ:

πᾶσα γὰρ φύσις θηρίων τε καὶ πετείνων,

ἑρπέτων τε καὶ ἐναλίων,

δαμάζεται καὶ δεδάμασται τῇ φύσει τῇ ἀνθρωπίνῃ·
τὴν δὲ γλῶσσαν οὐδεὶς δύναται ἀνθρώπων δαμάσαι·
ἀκατάσχετον κακὸν, μεστὴ τοῦ θανατηφόρου.

1 De Ofic. ii. 16.

« PreviousContinue »