Page images
PDF
EPUB

memnone regnat ubique tremula et obscura formido, et nescio cujus mali imminentis præsaga mens; contra apud Choëphoras securi ac stabiles sunt animi, tanquam eorum, qui metam ipsam justissimæ vindictæ modo sint tacturi; non aliam ob causam, quam quod hic apertius multo quam illic insinuat ac revelat sese Numinis potentia. Quid multa? Agamemnoni, quasi titulum, non inepte ascribat aliquis clausulam illam Choricam ex ipso desumptam :

ὑπὸ σκότῳ βρέμει
θυμάλγης τε, καὶ

οὐδὲν ἐπελπομένα ποτε

καίριον ἐκτολυπεύσειν

ζωπυρουμένας φρενός.

At vero Choëphorarum summa, ecquid aliud erit quam nobiles duo versiculi a,

τὸ μορσίμον μένει πάλαι,

εὐχομένοις δ ̓ ἂν ἔλθοι;

Adeo dominatur universa illa fabula 0os, quod vocant, stabile ac serenum. Nusquam ibi dubitatur de Providentia Deorum, neque de pœna, culpæ comite; tantum exspectatione arrecti tenentur animi, quo tandem ordine quibusque gradibus certissima ultio commissum sibi munus exsequatur.

Itaque hodie, si potero, nobilis istius artificii summam expediam; quam rebus ferme quatuor contineri arbitror. Primum, quod forma ipsa ac facies universæ Tragœdiæ componitur ad solennium sacrorum imaginem. Deinde, quod omnes omnia referunt ad oraculi sanctissimi decreta; Delphici nimirum Apollinis; qui nullo non tempore videtur Orestem præsentissimo numine tueri. Tertio loco, Manes Agamemnonis in

a Choëph. 462.

387

PREL. XXI. Habere eam solennium precum rationem. vocant Orestes et Electra, non semel tantum atque iterum, sed quoties danda est opera solennibus votis invocant, inquam, iis vocibus, quæ tacitum adesse, audire, adjuvare doceant. Postremo, diligentius excutiat velim aliquis primarias hujus fabulæ personas: inveniet profecto gravissimam pietatis significationem; mulceri ubique violentiores animorum impetus, cohiberi impotentiam spei, doloris, iræ, vi mentis in Deorum numen intentæ. Jam exemplis quibus potero clarissimis quadripartitam hanc rationem explicare aggrediar.

Principio, quod aiebam tenorem hujus Tragoediæ magna ex parte simillimum esse precum solennium, cum justa cærimonia habitarum; nemini non crediderim id fore perspicuum, qui modo attentius sibi repræsentaverit primum illum Orestis introitum b:

Ἑρμῆ χθόνιε, πατρῶ ̓ ἐποπτεύων κράτη
σωτὴρ γενοῦ μοι ξύμμαχός τ' αἰτουμένῳ·
ἥκω γὰρ ἐς γῆν τήνδε καὶ κατέρχομαι·
τύμβου δ ̓ ἐπ ̓ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρὶ
κλύειν, ἀκοῦσαι.

Ecce vobis ipso in limine Tragoediæ vocantur in partes sanctiores duæ personæ, altera ipsius Agamemnonis, jampridem defuncti, altera Mercurii, Deorum Manium nuncii; quorum utrumque tacite in scena versari voluit, ut arbitror, Eschylus, per universum hujus dramatis decursum: tacita, inquam, intelligitur eorum præsentia, nullique mortalium oculis unquam aspicienda; non tamen inanis, neque dubia recte sentientibus. Sed profecto ea res digna est, quæ per se fusius paullo exponatur; nunc moneo, de industria fecisse Eschylum, ut in ipso statim

↳ Choëph. 1.

388

Agi Choëphoras ad tumulum Regis: PRÆL. XXI.

Poematis exordio curaret appellari sanctissima nomina, doceretque, tanquam apud suam Eleusin (etenim ex illo pago erat oriundus), mysticam quandam et religiosam rem agi.

Quid, quod ipsius quoque styli tenor et sonus referre videtur solennem precandi formulam; tum propter alia, tum quod rem eandem diversis dictionibus variat atque iterat? Σωτὴρ γενοῦ μοι, ξυμμαχός τε ἥκω γὰρ, καὶ κατέρχομαι κηρύσσω πατρὶ κλύειν, ȧkoûσal. Quem locum irrisit quidem, ut erat ridendi callidissimus artifex, Aristophanes: sed videndum, an ejusmodi repetitio præcipue conveniat eis, qui precibus solent concepta adhibere verba. Nam nescio quomodo carmina ejusmodi formulæ in publicum propositæ rationem habent; quæ vel propter rerum majestatem, vel propter hominum incuriam, idem sæpius inculcat atque ingerit.

Deinde illud quam grave, quam religiosum, quod ad ipsius Agamemnonis tumulum peragitur omnis ejus fabulæ cursus! qui tumulus, quantum equidem conjectura auguror, sistitur ante fores regiæ domus Clytemnestræ. Non enim discedere scenam, neque de loco in locum migrare actores, sicut et alias, et in ipsis nostri Evμevídans, satis indicant illi versus, quibus Orestem persequitur Chorus, jamjam ingressum in Ægisthi palatia, ficto viatoris habitu et vestitu. Postquam enim ille ostia pulsavit, et in ædes abiit invitante ipsa regina, erumpunt statim virgines in verba felicissimi ominis ©:

[blocks in formation]

1

ejus sepulchri, quod tanto affectu venerantur. Quod etiam sub initio Poematis profitentur a se altaris loco haberi. Ita enim, Electræ consulenti, suam spondent operam d,

αἰδουμένη σοι, βῶμον ὡς, τύμβον πατρὸς,

λέξω, κελεύεις γὰρ, τὸν ἐκ φρενὸς λόγον.

Nolite putare eam rem vel casu adhiberi, vel scenæ adornandæ gratia. Primo, illud ipsum, quod uno eodemque loco conficitur omnis, quanta quanta est, fabula, quis nescit ad simplicitatem maxime pertinere, atque ad austerum et grave scribendi genus: quum ea lex servata vel præcipue sit in causa, cur gravior plerumque ac severior habeatur Græcanica Tragoedia, quam nostra? Quo autem simplicior ac severior, eo certe dignior erat regula, cui pareret religiosa formulæ scriptor. Idem etiam (ut cursim admoneam) retinuit illam quoque alteram simplicitatis pristinæ partem, quam in Agamemnone ipse neglexerat, illam, inquam, quæ posita est in temporis ratione servanda: ne scilicet in longum nimis excurrat res in theatro acta, neve scena in paucissimas horas constringat eventus, quos in annorum forte plurium spatium diffundi vita atque veritas jubeat. Nimirum in Agamemnone Troja casum intervallo nullo excipit Argivorum reditus, quem sciunt omnes multorum fuisse mensium negotium. Rursus, ubi scripsit Eumenidas Eschylus, non dubitavit in unum conferre discreta tantis et loci et temporis spatiis, quantis a rupe Delphica distabat Areopagus. Nihil prorsus tale apud Choëphoras: exiguntur omnia rigide et accurate ad eam normam, quam volunt

d Choëph. 104.

egregie convenire jam ante diximus.

Deinde illud consideretis velim; quod quidem maxime in causa fuit, cur nos expressam adeo haberemus hoc loco sepulchri mentionem; mitigari nempe cum maxime isto modo, et in leniorem quodammodo verti speciem, etiam in matris caput admissum facinus, alioqui præter modum horrendum et atrox. Nam quoties eo se convertunt, immanis parricidii testes oculati, ut ita dicam, fiunt; tum se recordantur juratos esse vindices patris; tum sopita suscitantur odia; viget pium, justumque bellum. Siquando inimicos diris carminibus execrantur, non id neque insolentis iræ, neque feritatis est implacabilis; rectius dicas, rationem habere vaticinii, devovente scilicet ipso numine, per carmen horrendum, scelesta et impia capita. Verbo dicam; quæ ratio reddi solet imprecationum earum, quibus non semel erumpit sacer ille Hebræorum Psalmista, eandem ferme afferat aliquis, quæstione habita de Tragicis hisce diris: nempe magnam partem per eas signifieari, non quid cupiant homines, sed quid ominentur et brevi fore sentiant. Exempli gratia",

Ζεῦ, Ζεῦ, κάτωθεν ἀμπέμπων
ὑστερόποινον ἄταν

βροτῶν τλημόνι καὶ πανούργω

χειρὶ, τοκεῦσι δ' ὅμως τελεῖται,

ἐφυμνῆσαι γένοιτό μοι

πευκηέντ ̓ ὀλολυγμὸν

ἀνδρὸς θεινομένου,

γυναικός τ' ὄλλυμένας.

Hæc sive Electræ, sive Choro tribuantur, (nam in ea re variant Critici), mihi certe videntur non voti solum verum etiam oraculi cujusdam præ se ferre rationem.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »