Page images
PDF
EPUB

>

[ocr errors]
[ocr errors]

inter quas Capua , Rhegium, Venufia , Beneventum , Nuceria, Ariminum, Vibona & Cremona memorantur , promiserunt; h. e. receperunt in fe, fe eos, bello feliciter confecto, in

se illas urbes, tanquam colonias, deducturos, & eorum, qui nunc incolerent, agros iis assignaturos effe. Quam rem cum, Cassio & Bruto caelo , in Italiam redux Octavianus perficere vellet, partim ex militum insolentia & avaritia , partim ex ejec!orum de fuis bonis indignatione magni motus ac tumultus orti funt. v. Appian. Civil. V, p. 1081 sqq. Dio Caffius XLVIII, 5--9. adde Sueton. Aug. XIII. Erat autem eorum, quibus praemia folvenda essent, ingens numerus , legiones nimirum , fi Appiano fides habenda I. l. p. 1075, 1076, non minus XXVIII, quae una cum annumeratis in legiones (μετά των συντασσοuéw ) efficiebant centum & feptuaginta virorum millia praeter equites & turbam militarem; quamquam eorum , quibus ad Mutinam promittebantur agri , numerus etiam maior erat; habebant enim triumviri fub fignis legiones XLIII, ut adeo quindecim legiones bello confecto desiderentur ; five quod tanta hominum vis interiit, five quod nonnullae legiones ab Antonio in Afiam abductae sunt, aliae vero , nondum ftipendiis emeritis , ad nulla militiae praemia adspirare poterant; certe octo mille ex hoc numero memorantur ap. Appianum l. 1. p. 1073. Inter eos, quorum agri aflignati sunt veteranis, fuere Cremonenses, qui & ipfi Cassii Brutique partes fecuti erant. v. Serv. ad Ecl. IX, 28. Quorum agri cum pro militum immissorum numero nimis angusti essent, vicinos Mantuanorum agros additos fuiffe narrant. Cujus tamen rei, quamquam illa vera esse poteft, nullam , praeterquam Grammaticorum, auctoritatem reperio. Appianus quidem l. l. p. 1082, militum avaritiam non sese continuisse intra suos agros memorat , sed eos pallim vicinos agros insolenter invasisse , plus, quam concessum esset, usurpaffe, & quos meliores iis , qui sorte obtigerant, putarent agros , suos feciffe. Potuere itaque milites transgredi fines & Mantuanos agros invadere ; ut vel fic

; Mantua Cremonae nimium vicina dici poffet. Inter Mantuanos , qui hanc iniuriae indignitatem fubirent, Virgilium fuisse

[ocr errors]

tradunt; eum tamen, live suo, five Asinii Pollionis confilio, Roinam profectum ab Augusto obtinuisse ; ut agri libi restituerentur; ut adeo fub Tityri persona fuam fortunam poëta adumbraverit. Atque ea iain veterum opinio fuit. v. Nemesian. Ecl. II, 82. Calpurn. IV, 162. Sidon. lib. I, Ep. 5. ut Quinctilianuin taceam. Quae res ferri potest, modo allegoria non ad omnes versus & verba singula circumferatur. Scena autem , ut hac voce utar, hujus eclogae est umbrola fagus in loco arboribus consito, sub qua Tityrus recubans pastoritio cantu otium consumit , dum gregem errantem prospicit. Versu tamen 52--59 accuratius describitur loci prospectus, quamquam ibi v. 48, 49 quamvis lapis o. n. ex rei magis veritate adjectum est, quam poëtices lege , qua iucundissima rerum , nec foeda aliqua & ingrata imagine contaminata facies exhibenda erat. Ad tanto maiorem rei iucunditatem facit contraria alterius paftoris fortuna ; qua nihil commodius ad Tityri felicitatem illustrandam commemorari poterat. Heyne.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

MEL I B@US, TITY R U s.

T

M.

5

ITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Mufam meditaris avena :
Nos patriæ fines , & dulcia linquimus arva ;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre , lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida filvas.
T. O Melibae, Deus nobis hæc otia fecit.
Namque erit ille mihi semper Deus : illius aram
Sæpe tener noftris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves , ut cernis , & ipsum
Ludere, quæ vellem , calamo permisit agresti.
m. Non equidem invideo: miror magis. undique totis.
Usque adeo turbatur agris

. en , ipfe capellas Protenus æger ago : hanc etiam vix , Tityre , duco.

10

15

Hic inter densas corulos modo namque gemellos ,
Spem gregis , ah! filice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, fi mens non læva fuiffet ,
De cælo tactas memini prædicere quercus:
[ Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix. ]
Sed tamen, iste Deus qui fit, da , Tityre , nobis.
T. Urbem, quam dicunt Romam , Meliboee , putavi
Stultus

ego huic noftræ fimilem , quo fæpe folemus
Paftores ovium teneros depellere faetus.
Sic canibus catulos fimilis , fic matribus hædos
Noram : fic parvis componere magna folebam.
Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis
Quantum lenta solent inter viburna cupreffi.
M. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?
T. Libertas : quæ , sera, tamen respexit inertem ;
Candidior poftquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen , & longo poft tempore venit,
Poftquam nos Amaryllis habet , Galatea reliquit.
Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat ,
Nec fpes libertatis erat , nec cura peculi :
Quamvis multa meis exiret vi&ima fæptis ,
Pinguis & ingratæ premeretur cafeus urbi ,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar , quid mæsta Deos, Amarylli , vocares :
Cui pendere fua patereris in arbore ponia.
Tityrus hinc aberat. ipfæ te, Tityre , pinus ,
Ipfi te fontes, ipsa hæc arbusta , vocabant.
T. Quid facerem ? neque fervitio me exire licebat ,
Nec tam præsentis alibi cognoscere Divos.
Hic illum vidi juvenem , Meliboee , quotannis
Bis fenos cui nostra dies altaria fumant.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

45

50

55

Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite , ut ante, boves, pueri : submittite tauros.
M. Fortunate fenex , ergo tua rura manebunt?
Et tibi magna satis ? quamvis lapis omnia nudus ,
Limofoque palus obducat pascua junco:
Non insueta gravis rentabunt pabula foetas :
Nec mala vicini pecoris contagia lædent?
Fortunate fenex , hic inter flumina nota,
Et fontis facros , frigus captabis opacum.
Hinc tibi , quæ semper vicino ab limite sæpes ,
Hyblæis apibus florem depasta fali&i ,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras.
Nec tamen interea raucæ , tua cura , palumbes ,
Nec
gemere

aëria ceffabit turtur ab ulmo.
T. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in litore piscis :
Ante , pererratis amborum finibus, exsul,
Ant Ararim Parthus bibet , aut Germania Tigrim,
Quam noftro illius labatur pectore vultus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros:
Pars Scythiam , & rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En , utiquam patrios longo poft tempore finis,
Pauperis & tuguri congestum cespite culmen,
Poft aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has fegetes ? en , quo discordia civis
Produxit miseros ! en , quis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros , pone ordine vitis.
Ite meæ , felix quondam pecus, ite capellæ.

60

65

[ocr errors]

70

[ocr errors]

75

Non ego vos pofthac , viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe

videbo:
Carmina nulla canam: non , me pascente, capellæ,
Florentem cytisum , & falices carpetis amaras.
1. Hic tamen hanc mecum poteris requiescere noctem
Fronde fuper viridi: sunt nobis mitia poma ,
Caftaneæ molles , & prefli copia la&tis.
Et jam fumma procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

80

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »