Page images
PDF
EPUB

Et quo pacto meliora nos daturos sperare licuit? Etiamsi licuisset, (quod utinam atque iterum utinam!) quot annorum labores exsudandi! Præstat igitur, Lector humanissime, tibi dare quæ per se bona sunt, et tuo jampridem judicio comprobata. Neque displicebit etiam viris optimarum litterarum et genuini poetæ præsertim studiosis, quæ præcedit interpretationem diligens lectionum variarum disquisitio, cujus ope non unus duntaxat, qui placuerit editori, textus illis obveniet; sed totus tibi subjicietur Virgilius, qualem, quam diversum, quandoque eruditissimi homines perlegerint.

Afferimus igitur in publicum, quæcumque præstantissimi interpretis editione tertia continentur, ne uno quidem verbo, vel reciso, vel addito, nisi quid mendi subrepserit, quod pro natura nostra religiose cavimus. Attamen, ne huic nostræ editioni propria et peculiaris desit utilitas, quemadmodum in nostro J. Cæsare compingendo seduli plurima collegimus; (vid. Præfationem nostram ad Commentarios de Bello Gallico, p. xix et seqq.) ita ultimis Virgilii voluminibus proferentur hæc additamenta;

1o Servius integer, et nondum explorati codicis fide perpensus ac probatus: qui quidem solus ex vetustissimis Virgilii interpretibus (nam circa sæculi quarti exeuntis finem florebat), quum ad nos per tot injuriosas temporum vices explanationem vernacula lingua confectam attulerit, antiquo simul et latino debitam scriptori apud nos auctori

tatem habet: non quod erravisse nunquam summum hominem, sed hominem tamen, putaverimus; nonne et Galli nos quibusdam in locis gallice scriptis hæremus interdum ancipites? Verum ætati Maronis propior, si quando in interpretandis sententiis devius, manuscripti semper gravissimam fidem obtinet, utpote omnibus, qui ad nos pervenerint, codicibus antiquior;

2o Excerpta ex optimis commentariis, quos JoHANN HEINRICH Voss, vere poeta, germanicæ georgicorum versioni subjunxit, et quæ in latinum sermonem conversa primum apud nos emittimus;

3o Selectissimæ ex veteribus notæ, scilicet Donato, seu, ut volunt, Pseudo-Donato, Philargyrio, Pierio; atque inter recentiores, addent sese socios Heinsii, Cerda, Burmanni, et Ruæus; quibus etiam nos, si post tanta nomina venire nobis fas fuerit, nonnullas e triginta annorum lucubrationibus partes subjungemus, sive aliquid nondum animadversi vigilando et studendo deprehenderimus, sive in aliquo difficiliori loco, ceteri et præsertim CHRIST. GOTTL. HEYNE, quem cunctis præpositum fatemur, minus certa protulisse videantur;

4° Omnia quæ scripserunt de Virgilii vita Tib. Claud. Donatus, noster Ruæus, et post illos ipse Chr. Gottl. Heyne; ita ut historia Virgilii per Consules a Ruæo digesta probaverit, fortissimos heroas vatesque præclaros, si longo, dum vixerint, intervallo inter se distantes collocaverint coævi, nunc post mortem in eodem famæ curru impositos per

ora posterorum pares incedere, et Romæ fastos, non minus Maronis carminibus, quam triumphis Cæsarum superbire et illustrari;

5o Vita P. Virgilii Maronis, quam celeberrimus inter nostrates olim professores, Carolus Le Beau, ridiculis vulgi in mendacia et admirationem proni fabulis expurgavit, ratus scilicet maximi poetæ gloriam, quæ nullius possit vel laudibus crescere, vel obtrectatione minui, nullis exornandam esse miraculis.

His omnibus accedent, et totum concludent opus, testimonia de Virgilio et ejusdem operibus; Maronis epitaphia; codicum, editionum et versionum triplex elenchus; tabulæ, et locupletissimi nominum, rerum, verborum et notarum indices; de quibus, et de ceteris quæ singulorum auctorum sunt communia, vide, si placet, lector et judex æquissime, quæ sumus præfati ad primum C. J. Cæsaris volumen, pag. xxj et seqq.

Quid nunc mihi dicendum superest, nisi de typographo, cui novam hanc Virgilii editionem curandam commisimus? Neque diu multumve dubitanti sese obtulit, qui, quum Virgilianæ laudi laudem sociam jamdudum conjunxisset, hoc ipso me certiorem faciebat, minime sibi se defuturum, siquidem de Marone suo iterum ageretur. Quis enim adeo obtusa gerat pectora, ut ignoret, quam pura et ante alios accurata textus emendatione, quam magnifico sumptus apparatu splendidaque typorum elegantia, quam devoto erga poesin et vere fraterno

picturæ studio exornatum, latinorum vatum principem universæ admirationi suspiciendum olim proposuerit Petrus DIDOT (1). Jure igitur suo Virgilium sibi vindicabat ; neque vero nesciebam, fortis Alexandri vultum, non alii fas esse, quam Apelli pingendum, alii quam Lysippo ducendum concredere: quumque ante oculos tot et tanta revolverentur monumenta, quæ in æternum orbi terrarum commendant gallicam typographicen, seu potius artem DIDOTICAM, non potui satis mihi temperare, quin illum compellarem his versibus, queis quondam magnificentius extuli PARMENSEM HOMERI TYPOGRAPHUM (2):

Ars tua te Divo rivalem fecit Homero:

Ille immortalem superis donavit Olympum;
Tu das huic vati vitæ immortalis honorem.

si

Ea sunt igitur, lector humanissime, tibi proposita; quæ accepta habueris, amplissimum laboris operosi fructum retulisse nos arbitrabimur. Interea vale, et nostris incœptis fave.

(1) PUBLIUS VIRGILIUS MARO, in-fol.; Parisiis, apud Petrum DIDOT, anno 1798, cum viginti tribus tabulis ære cælatis, quarum finxere argumenta et delineationem absolvere, duo pictores egregii, jam tum nobiles alumni et spes maxima, nunc præcipuum decus et immortales scholæ gallicæ magistri, GERARD et GIRODET.

(2) BODONI, quem nominare satis est, ut typorum italorum landes suo pretio æstimentur.

PRAEFATIO

TERTIAE EDITIONIS

ANNI MDCCCHI.

QUOD nec expectabam nec sperabam, ut tertia vice ad Virgilium novis curis retractandum evocarer, id mihi propitii numinis beneficio contigit. Post pri : mam enim editionem annis 1767 ad 1775 curatam, cum editio minor, ad solam interpretationem poetæ instituta, anno 1779 excusa esset, iterum operam meam ei commodavi in editione altera annis 17871789 vulgata, et aliquot annis postea Londini repetita; cum interea prelo repetita esset editio minor emendatior anno 1789. Judicia expertus sum virorum doctorum tam liberalia, ut ea ipsa mihi hoc tanquam onus imponere viderentur, ut, quantum possem, studium in emendanda et perficienda opera mea collocarem. Eaque in re tanto religiosius mihi versandum esse putavi, quanto melius ipse cognita ac perspecta haberem ea quæ in illa opera mea aut desideranda essent, aut aliter constituenda. Nequaquam enim ad Virgilium nova annotatione instruendum eo animo et consilio accesseram, quod postea sequutus sum. Nam cum, ante annos hos fere triginta quinque, a librario, sollerti et honesto viro, quæreretur, qui editionem Virgilii notis selectis et excerptis novisque nonnullis adspersis, instructam, cujus generis editiones ista ætate in magna existi

« PreviousContinue »